Articulus 31
Quod non obstante incomprehensibilitate eorum quæ ad primam contemplationis pertinent speciem, semper conari debemus ad pleniorem illorum notitiam.
CONSTAT hominem in vita præsenti tanto effici perfectiorem quanto perfectioni seu beatitudini patriæ amplius appropinquat. Quum igitur, Augustino testante, contemplatio Dei per speciem promittatur nobis in patria, omnium finis laborum, merces perfecta ac summa felicitas, innotescit quod quanto nunc in superbeatissimæ Trinitatis contemplatione sublimius promovemur, eo perfectioni ac beatitudini civium supernorum conformiores vicinioresque reddimur.
Quamvis itaque comprehendere supermundissimam in vita hac Trinitatem nequaquam possumus, indefesse tamen ac jugiter niti nos convenit ut eam quotidie sincerius contemplemur, splendidius intueamur, affectuosius speculemur, stabilius, cœliformius superferventiusque cernamus. Quod utique faciliter impetrabimus, si in puritate interna, quiete mentali, amore divino proficere digne enitimur,
Deum in omnibus revereri semper fervido zelo optantes, ejusque illuminationem infatigabiliter implorantes.
Hinc hortatur sanctus Apostolus :1 Crescentes semper in scientia Dei ; itemque : Omnia (inquit) arbitror ut stercora propter eminentem scientiam Christi.2
Denique id ipsum monet Psalmista : Lætetur (inquiens) cor quærentium Dominum;3 quærite Dominum, et confirmamini, quærite faciem ejus semper. Quocirca quintodecimo de Trinitate loquitur Augustinus : Deus quæsitus potest inveniri. Cur ergo dicitur, Quærite faciem ejus semper, nisi quia inventus quærendus est? Sic enim incomprehensibilia sunt quærenda, ne se reputet nil invenisse, qui quam sit incomprehensibile quod quærebat, invenire atque cognoscere potuit. Cur itaque amplius quærit, si incomprehensibile esse deprehendit quod quærit, nisi quia cessandum non est, quamdiu in ipsa incomprehensibilium rerum inquisitione proficitur, et melior semper efficitur quærens bonum tam magnum, quod et inveniendum quæritur, et quærendum invenitur? Nam et quæritur ut inveniatur dulcius, et invenitur ut quæratur avidius, quemadmodum in Ecclesiastico Sapientia protestatur : Qui edunt me, adhuc esurient ;4 et qui bibunt me, adhuc sitient.
Hinc libro de Trinitate ait Hilarius : Credendo incipe, percurre, persiste ; etsi non perventurum sciam, gratulor tamen profecturum. Qui enim infinita pie prosequitur, etsi non attingat aliquando, tamen proficiet procedendo.
Ideo quoque sanctus ait Cyrillus in suis Proverbiis : Oportet semper addiscere, et in extremis horis fundum sapientiæ desiderabilius investigare. Nihil enim est sibi homo sine sapientia, et finis prudentis sapientia est. Idcirco quo ei viciniores efficimur, eo majori avidiorique impetu ad ejus amplexum curramus.
Postremo, ut infra Deo agente probabitur, superbenedictæ Trinitatis contemplatio est summe præclara, meritoria et prædigna. Hinc in ea concrescere semper optemus, ad actualem mentis cum Deo unionem nos (quantum fieri potest) jugiter erigendo.
Footnotes
Chapter 32 of 110