Skip to the text

Articulus 32

Quod eorum quæ ad superaltissimæ Trinitatis contemplationem pertinent, quædam concernunt devotionem, quibus amplius immorandum est, quædam vero subtilitatem.

HORUM denique quæ superexcellentissimam circa Trinitatem considerantur, quædam vim intellectivam exercent vehementerque occupant, aciem quoque ipsius reverberant, obscurant, transcendunt, videlicet: quomodo in divinis cum simplicissima unitate essentiæ stet realis distinctio personarum; quomodo relatio personas multiplicet, quum ipsa videatur actionem consequi personalem, puta generationem ac spirationem; quomodo Pater generet Verbum, quum in ipso sint idem actio atque essentia, hypostasis ac natura, et tamen essentia ipsa non generet; et cetera incomprehensibilia, de quibus in tricesimo articulo dictum est. Itaque in horum consideratione non est vis intellectiva nimium acuenda, figenda seu occupanda, ne scrutando inscrutabilia opprimatur a gloria;1 verum, ut dixi, in his Patrum documentis contenta sit.

Præterea, alia ad supersubstantialis Trinitatis contemplationem spectantia vim affectivam inflammant, devotionemque nutriunt, scilicet: quod unaquæque superhonoranda divina Persona aliam superardentissime diligit, superclarissime inspicit; qualiter se invicem superdulcissime perfruuntur, et cum infinita complacentia sibi mutuo æternaliter complacent; quomodo sibi invicem totum quod habent communicant, et infinitæ ac superpurissimæ bonitatis consistunt; quam pie etiam, caritative ac munificentissime ad creatas se habent mentes in beneficiis, indulgentiis ac promissis. De quibus omnibus infra copiosius, Deo præstante, tractabitur. Itaque horum contemplationi optimum atque dulcissimum est immorari. Etenim supervoluptuosissimæ Trinitatis fide supposita, ista facilius capiuntur, fructuosius conspiciuntur, dulciusque gustantur, et mentem in Deo fortius afficiunt et succendunt.

Unde, ut horum limpidissimæ contemplationi valeat anima frequentius intendere ac vacare, diuturnius quoque, affectuosius et congratulabundius immorari, insudandum est indefessæ cordis custodiæ, puritati et elevationi in Deum cum devotissimis precibus atque ignitis suspiriis. Nec aliquid tenendum est corde quo Deus possit offendi, caritas lædi, puritas infici, animus distrahi.

Footnotes

  1. Prov. xxv, 27. art. xxix. ↩

Chapter 33 of 110