Skip to the text

Articulus 33

Quod in hac prima specie contemplationis summa consistat devotio, præcipuum meritum maximusque profectus.

NON desunt interea qui contemplativorum studia irridentes, et proprii detestandi torporis ignaviam palliantes, allegant illud Apostoli: Noli altum sapere, sed time;1 illud quoque Salomonis: Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter; et, Cum simplicibus sermocinatio Dei; itemque ex Psalmo:2 Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. Ex his atque similibus, quæ nec pertinenter allegant, nec bene intelligunt, quod ipsis non expedit mox concludunt, dicentes: Sufficit mihi si salvari cum infimis potero; singularitas ipsa vitanda est; nolo per alta volare, cum devotionis exercitiis sto contentus. Hæc hisque conformia dicunt: quasi in supergaudiosissimæ Trinitatis contemplatione non consistat devotio; et quasi non debeamus, juxta apostolica documenta, ad cibum solidum adspirare, sapientiamque illam quam loquitur ipse Apostolus inter perfectos, cujus capaces non sunt carnales, desiderare, atque charismata meliora infatigabiliter æmulari, pensantes quod idem ait:345 Ego non arbitror me apprehendisse;6 unum autem, quæ quidem retro sunt oblitus, in anteriora vero extendens me ipsum.7 Et denuo: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes.8 Denique servus piger qui talentum sibi concessum non multiplicavit, damnatur. In via insuper Dei non proficere, nonne deficere est?

Utinam isti perpenderent quod nequaquam mortalia diu vitabit peccata, qui venialia cum omni diligentia vitare non satagit. Sicque dum torpens ac negligens asserit sibi sufficere salvari cum infimis, videat ne cum his qui mortaliter vivunt, dispereat. Rursus, utinam tales sic essent cum stricta temporalium competentia contenti, quomodo se dicunt ad spiritualium divitiarum abundantiam non velle conari.

Hinc ergo cum vera, profunda ac stabili humilitate sanctoque divinæ caritatis fervore ad divina quotidie propius enitamur accedere. Quo enim superbenedictam Trinitatem sincerius atque profundius contemplamur ardentiusque amamus, eo vere devotiores exsistimus. Devotio quippe est promptitudo voluntatis ad ea quæ Dei cultum concernunt, estque immediatus et elicitus latriæ actus; sed a latria non causatur nisi per præviam contemplationem seu meditationem: actus equidem voluntatis, in qua ponitur latria, actum intellectus præexigit.

Quum ergo contemplatio sit iter et causa atque vehiculum devotionis, quo objectum contemplationis divinius, melius sive præstantius fuerit, eo ex sua natura amplioris devotionis est productiva; in viris quoque perfectis sic efficit. Sed in imperfectioribus ex incapacitate eorum contingit oppositum. Tales etenim quum non sint ad divinorum contemplationem idonei, sed sensibilium excitatione manuductioneque egeant, quibus ad divina consurgant, ideo ex meditatione dominicæ passionis et eorum quæ Christi humanitatem respiciunt, fortius ad devotionem moventur quam ex Trinitatis supersanctissimæ contemplatione prænobili.

Quum itaque prima contemplationis species circa summam Trinitatem versetur, elucescit quod quanto in ea quis magis profecerit, eo devotior erit. Nempe quo supergloriosæ Trinitatis mutuam communicationem, dilectionem, intuitionem, fruitionem, ejusque opulentiam et felicitatem splendidius intuemur, eo cum agiliori promptiorique animo ferimur ad universa quæ ad ipsius reverentiam cultumque pertinent, quidquid poterimus incessanter agendo, et nihilo minus nihil nos agere arbitrando. Quoniam præinducta contemplantes, videbimus quam vere immensa sit celsitudo et bonitas, beatitudo et caritas, honorabilitas et perfectio supermundissimæ Trinitatis. Quod intuentes, judicabimus nil condignæ reverentiæ, caritatis aut cultus nos posse eidem impendere, etiam si millies plus facere quam totus mundus possemus: ideo humillime subjiciemur Deo excelso, et nos totos devovebimus ei, ejus cultui nos plene ac fervide mancipantes.

Præterea, quo ipsa superamabilissimæ Trinitatis contemplatio clarior fuerit, eo et delectabilior erit et major. Delectatio autem excitat, conservat ac roborat operantem in opere: sicque ratione delectationis annexæ, contemplatio superlaudabilis Trinitatis præcipuam causat in voluntate promptitudinem ad ea quæ Dei sunt.

At vero dilectio est devotionis causa, imperialiter movens ad eam; contemplatio autem caritatem excitat et accendit: sicque contemplatio superpulcherrimæ Trinitatis quo dignioris fortiorisque dilectionis est inductiva, eo devotionem efficit ampliorem. Quum ergo dilectio qua Deum trinum diligimus, summa ac maxima sit, elucescit quod Trinitatis contemplatio perfectissimam pariat devotionem. Nec enim ambiguum quin unusquisque quo Deum ardentius atque perfectius diligit, tanto ad omnem ejus cultum promptior sive devotior exstet.

Adhuc autem, sicut humanitas Christi ad Deum tanquam ad finem ordinatur ultimum, ita omnis contemplatio, dilectio atque devotio circa eam versantes, ad superdesiderabilissimæ Trinitatis contemplationem, dilectionem devotionemque finaliter referendæ rite censentur. Itaque, quo finis, et summus ille, superdignissimus infinitusque finis, præstantior est his quæ ordinantur in ipsum, tanto contemplatio, dilectio et devotio de ipso conceptæ, omni sunt alia devotione quodammodo præstantiores.

Denique, in hac supersplendidissimæ Trinitatis contemplatione meritum consistit præcipuum. Primo, propter objecti incomparabilem dignitatem. Secundo, propter virtutis cujus contemplatio ista actus est proprius, utpote sapientiæ salutaris, eminentiam singularem: est namque primum ac potissimum Spiritus Sancti donum. Tertio, propter caritatis divinæ specialem in actu contemplationis inclusionem: contemplatio enim est amorosa cognitio. Quarto, propter fidei eminentem quemdam vigorem: quo enim Trinitatis adorandæ cognitio rationem magis transcendit, eo purius innititur fidei; et quo fidei purius est innitens, eo exuberantioris est meriti. Etenim, si fides non habet meritum cui humana ratio præbet experimentum, constat quod tanto copiosius fides meritum sortiatur, quo minus humanæ rationis experimento probatur. Quum ergo summæ Trinitatis mysterium inter omnia sub fide cadentia sit maxime incomprehensibile, supernaturale ac abditum, certum quod ejus contemplativa credulitas sit summe meritoria.

Postremo, in contemplatione hac superdelectabilissimæ Trinitatis maximus quoque consistit profectus: quoniam sicut perfectio beatitudoque patriæ est contemplatio superspeciosissimæ Trinitatis immediata et clara per speciem, sic felicitas atque perfectio viæ contemplatio est ejusdem per fidem rationibus credendorum illuminata, contemplationique patriæ (quantum possibile est) conformata. Unde ad hanc contemplationem cetera exercitia sunt finaliter ordinanda; et sicut sublimius est in ipso fine ejusque adeptione quam in mediis ad ipsum relatis proficere, sic in contemplatione præfata proficere omnino divinius est, quam in inferiorum virtutum scientiarumque actibus ad illam merito referendis.

Hinc per Osee loquitur Deus:9 Scientiam Dei volui plus quam holocausta; et per Jeremiam: Non glorietur sapiens in sapientia sua, non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis;10 sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me. In Sapientiæ quoque libro legitur: Nosse te, Domine, consummata justitia est; et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis.11 Sed et de viro electo Dominus contestatur in Psalmo:12 Protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.

Itaque, ut veram, fructuosissimam atque potissimam adipiscamur devotionem, in superpræclarissimæ Trinitatis contemplatione prælucida crescere enitamur, in omnibus semper Dei honorificentiam et amorem magis quam propriam intendentes seu diligentes mercedem. Qualiter vero quibusque modis ac gradibus ad tam salutiferum contemplationis Dei trini ac simplicis incrementum ascendere valeamus, in præinductis monstratum est.

Footnotes

  1. Rom. xi, 20. ↩

  2. Rom. iii, 32. ↩

  3. Rom. xii, 31. ↩

  4. I Cor. ii, 6. ↩

  5. Hebr. v, 14. ↩

  6. Philipp. III, 13. ↩

  7. II Cor. III, 18. ↩

  8. Matth. XXV, 26-28. ↩

  9. Osee vi, 6. ↩

  10. Jer. ix, 23 ↩

  11. Sap. xv, 3. ↩

  12. Ps. xc, 14. ↩

Chapter 34 of 110