Skip to the text

Articulus 34

De increata, immensa ac mutua dilectione, contemplatione, fruitione, complacentia, delectatione superessentialis et superincomprehensibilis Trinitatis.1

CARITATE nil dulcius, et unione ejus cum amato nihil suavius, fruitione quoque dilecti nil esse deliciosius, non est qui dubitet. Præterea, quidquid in Deo est, Deum esse ac per hoc infinitum perfectumque esse quis nesciat? Itaque, ut plenius, fructuosius atque ardentius contemplari possimus quam infinite, superardenter ac superdulcissime quoque, superjucundissime ac superintime quælibet divina Persona quamlibet aliam æternaliter diligat, complectatur et stringat, intueatur, delectet fruitiveque intra se habeat, considerandæ sunt rationes mutuæ dilectionis trium divinarum, supersanctarum, supervenerabilium Personarum.

Constat enim quod bonitas sit objectum ac ratio diligendi; et quo quid melius, eo diligibilius. Rursus, similitudo ponitur causa amoris: ideo quo quid Deo similius, eo amabilius ei censetur. Insuper, causa amoris fertur ipsa boni cognitio. Sed et propriæ bonitatis communicatio seu beneficentia, dilectionis est ratio. Conformiter propinquitas unius ad alium, ratio est amandi; et quo aliqua magis sunt unum, eo naturaliter amplius se invicem diligunt. Demum, sicut supra naturam est, odientem et persequentem diligere; sic prorsus naturalissimum facillimumque consistit, amantem amare: unde amari est ratio active amandi.

Ecce hic jam assignatæ et breviter tactæ sunt sex rationes amandi: quæ omnes in supersublimi ac supersapientissima Trinitate incomprehensibiliter ac eminentissime comperiuntur. Quælibet namque divina Persona est bonitas pura, perfecta, immensa: ideoque unaquæque infinitæ est amabilitatis. Præterea, summa, plena ac infinita est similitudo earum ad invicem. In hoc equidem solo distinctæ sunt, quod una procedit ab alia. Ceterum ejusdem et paris sunt pulchritudinis, sapientiæ, pietatis, potentiæ, invariabilitatis, beatitudinis, gloriæ, majestatis et omnifariæ perfectionis. Amplius, unaquæque earum aliam superclarissime intuetur et comprehendit. Est quoque in Trinitate plena communio et superjucunda diffusio, imo infiniti boni sempiterna communicatio atque donatio. Præterea, hæ adorandæ Personæ adeo sibi vicinæ sunt, ut una de alterius substantia immediate procedat, et omnes tres essentialiter idem sint. Postremo, quælibet a qualibet scit se amari amore penitus infinito. Unde ex qualibet harum rationum ostenditur, quod vere immensa sit in superomnipotenti Trinitate dilectio unius Personæ ad aliam: imo omnes rationes prætactæ, quarta hinc dempta, demonstrant quod vere superæstuantissima atque immensa sit mutua trium Personarum dilectio.

Nunc itaque sincerissime ac jucundissime contemplemur quam superfervidissima, superacutissima et incomprehensibiliter ac infinite ardentiori et supercalidiori et supervehementissima dilectione Pater æternus amet, amplectatur et stringat Unigenitum suum, quem conspicit sibi omnino conformem, æqualem, et de corde suo progenitum, adeo sibi propinquum, ut ejusdem secum substantiæ sit; cui se totum communicavit, in quem totius plenitudinem divinitatis diffudit, a quo se cernit infinito amore amari. Stat itaque et est Pater ille æternus, incomprehensibilis, superessentialis, immensus, ad unicum superdilectissimum Filium suum æternaliter invariabiliterque conversus cum superæstuantissimo, superdulcissimo prorsusque intensive infinito amore, contemplans atque inspiciens eum cum immenso, persuavissimo gaudio, et complacentia vere quomodolibet superdelectabilissima atque immensa. Simili modo stat Filius, Patri consempiternus, ad suum Patrem æternum conversus cum infinito fervoris amore, cum superdeliciosissima intuitione, cum immensa lætitia et complacentia penitus illimitata. Eodem etiam modo stant Pater et Filius conversi ad Spiritum Sanctum, et Spiritus Sanctus ad Patrem ac Filium, cum tanto fervore, cum tam claro intuitu, cum tanta complacentia atque lætitia, sicut Pater et Filius ad se invicem et item ad ipsum.

Etenim quælibet divina Persona tantum diligit et cognoscit aliam, quantum diligibilis cognoscibilisque consistit, et quantum se ipsam diligit et cognoscit. Porro quo aliquorum major est mutuus amor, eo unio fruitioque ipsorum delectabilior perhibetur. Quum ergo trium divinarum, supersublimium Personarum amor sit ita immensus, ex hoc constat quod earum convictus et unio est deliciositatis omnino immensæ, et superfelicissima ac superdelectabilissima est æternalis vita ipsarum. Unde cum infinita voluptate ac opulentia se invicem perfruuntur, et in ipsis est omnium bonorum atque pulchrorum ac desiderabilium superdives ac perfecta possessio. Nam et Pater conspiciens Filium suum unigenitum infinitæ pulchritudinis ac sapientiæ, in infinitum delectatur in ipso. Pater quoque et Filius conspicientes Spiritum Sanctum ab ipsis æternaliter procedentem, infinitæ bonitatis pietatisque esse, immenso utique gaudio gaudent in ipso.

Ecce hæc est beatitudo, vita et gloria Domini Dei nostri, unius ac trini. In cujus amore fervere, in cujus contemplatione epulari, cujus infinitæ felicitati immensisque divitiis atque incomparabili excellentiæ toto mentis affectu semper congratulari debemus. Qui enim alium veraciter diligit, nonne de bono illius sicut de proprio gaudet, et non ob proprium principaliter commodum, sed ob illius perfectionem ?

Footnotes

  1. art. xxviii et s. ↩

Chapter 35 of 110