Articulus 35
Quod in hac prima specie contemplationis necesse sit summa uti abstractione ipsius intellectus ab omni ente materiali et circumscripto.
QUIDAM intellectum habent eatenus ad phantasmata sensibiliaque depressum, ut ad immaterialium ac spiritualium rerum contemplationem difficulter omnino conscendant : quia nec capere queunt quomodo ipsa eorum anima sit spiritus simplex, incorporalis, inextensus, indivisibilis, totus in toto corpore, et totus in qualibet ejus parte. Hi ergo adjutorium gratiæ Dei semper implorent. Alii vero intellectum elevatum sortiti sunt, ad metaphysicalium speculationem promptissimum : qui, ceteris paribus, ad contemplationem magis censentur idonei.
Quum ergo ad Trinitatis supergloriosæ contemplationem assurgere cupimus, primo Deum abstractissime intelligamus, videlicet quod ipse sit ens absolute perfectum, ab ejus esse seu essentia abstrahendo quidquid imperfectionis, materialitatis, circumscriptibilitatis, potentialitatis in rebus invenitur creatis; quidquid vero perfectionis, dignitatis ac eminentiæ in creaturis consistit, ei cum infinita plenitudine ac simplicissima unitate attribuamus, ita quod ipse omnem nobilitatem et perfectionem infinite ac simplicissime comprehendit.
Porro, quum Deum taliter contemplati fuerimus, consideremus, juxta præhabita, qualiter Deus intra se generet Verbum generatione intemporali, illocali, immateriali, æterna, intellectuali, immanenti ac simplici, et similiter Pater et Filius Spiritum Sanctum producant.1 Deinceps quod de simplicitate, incircumscriptibilitate, perfectione Dei absolute accepti jam dictum est, cuilibet divinæ adscribamus Personæ. Sicque cernemus, quod quum unaquæque sit vere immensa, quælibet est in alia inconfuse per circumincessionem, et tota Trinitas superglorificanda omnia implet, continet, penetrat, rerumque essentiis ipsa dumtaxat illabitur, nec limitatur.
Itaque in Trinitatis superamabilissimæ contemplatione, removeantur ab animo contemplantis omnis localis circumscriptio, omnis temporalis distensio, omnis corporalis distantia, omnis sensibilis et materialis influentia. Hæc quippe est Trinitas incorporea, invisibilis, incomprehensibilis, incircumscriptibilis, superexaltata, æterna : quæ ad omnia per bonitatis suæ influxum procedens, permanet in se ipsa inegressibilis atque immobilis, uniformiter, fixe æternaliterque eodem modo se habens : quæ est ante omnia, non sola, post omnia, non præventa; in omnibus, non inclusa, extra omnia, non exclusa; supra omnia, non elata, infra omnia, non oppressa; manens in sempiternum, in sua superessentiali simplicitate incommutabiliter superfaciliterque subsistens. Trinitas itaque superpulchra, superbenedicta, essentialiter sancta; quæ est una essentia, una virtus unaque vita; quam contemplari nemo valet nisi purificata, simplificata deificataque mente.
Verumtamen agnoscendum, quod contemplatio divinorum præfata interdum habetur a superiori, scilicet Deo, per supernaturalem irradiationem, dum summæ lucis veritate ac radiis intelligibilibus puris mens ipsa clementer ac copiose perfunditur; tuncque opus non est practica præinducta. Interdum vero habetur ab inferiori, ex cognitione videlicet creaturarum ad creatricis Trinitatis speculationem gradatim proficiscendo; et tunc locum habent quæ de abstractione jam tacta sunt.
Footnotes
-
art. xxvii. ↩
Chapter 36 of 110