Skip to the text

Articulus 36

Quod ad aliquam superdeliciosissimæ Trinitatis contemplationem pertingere potest et dare se debet quæcumque devota seu religiosa persona, quamvis sit simplex, hebes et sine litteratura.

QUONIAM paulo ante in superviventis ac superbeatissimæ Trinitatis contemplatione veram ac summam devotionem, præcipuum meritum maximumque profectum consistere fassus sum, ne simplices tanta spiritualium divitiarum exuberantia spoliatos se ingemiscant, pandendum nunc reor qualiter quivis, quantumlibet idiota, prædictam contemplationis speciem queat attingere.1

Et quidem in primis id certum est, quod gratia Dei conditione, proprietate limitibusque naturæ non coarctatur. Idcirco nonnullis idiotis ac rudibus tam perfectæ ac sanctæ conversationis gratiam præstitit Deus, quod ad summæ Trinitatis atque purissimæ Deitatis præclaras itemque altissimas contemplationes ac raptus ecstaticos sunt in hac vita perducti, sicut infra plenius, si Deus concesserit, ostendetur. Unde si quæ persona religiosa aut vivens in sæculo, ad cordis munditiam, justitiæ zelum, virtutum affectum ac divinum amorem quotidianumque mentis in omni gratia incrementum se digno ac toto conatu extenderit, ad sublimiorem utique Dei contemplationem divinitus erigetur, quam quantumcumque ingeniosi doctique vitæ puritatem non satis quærentes.

Nihilo minus, dum simplices tales contemplationem Trinitatis ita a superiori non sortiuntur, neque ut cupiunt desuper tanguntur et illustrantur, possunt utique ab inferiori, per aliorum informationem vel propriam considerationem, ad Dei trini ac simplicis dulcissimam pertingere contemplationem. Cogitent ergo quod tres Personæ sunt unus Deus, et quod a Patre solo est Filius, a Patre autem et Filio Spiritus Sanctus; insuper, quod istæ Personæ sunt æque perfectæ, consubstantiales et consempiternæ, ita quod quælibet est infinitæ bonitatis, sapientiæ, sanctitatis, potentiæ, pulchritudinis, felicitatis et gloriæ; quod quoque se invicem diligunt ardentissimo, dulcissimo, infinito amore, et cum immensa jucunditate et complacentia se invicem æternaliter intuentur, totiusque beatitudinis immensam plenitudinem possident cum infinitæ dulcedinis imperturbabili pace.

Hæc faciliter atque suaviter cum humili simplicitate ac reverentiali moderamine possunt contemplari, et in Deo cordialiter affici, ejusque infinitæ opulentiæ, incircumscriptibili perfectioni, gaudiosissimæ felicitati totis præcordiis congaudere, non ignorantes quod Deus sit immaterialis, purus et simplissimus incircumscriptusque spiritus: quod etiam de tota Trinitate qualibetque divina Persona sentire firmissime debent, omnem divinæ celsitudinis curiosam scrutationem vitantes.

Footnotes

  1. art xxxiii. ↩

Chapter 37 of 110