Skip to the text

Articulus 37

De rationibus probabilibus quod in Deo sit trinitas personarum.

QUAMVIS quæ fidei sunt, præsertim quæ superincomprehensibilis Trinitatis fidem concernunt, naturali ratione nequeant demonstrari, probabiliter tamen possunt ostendi. Ut ergo affectuosus ac devotissimus summæ Trinitatis contemplator occasionem exuberantem contemplandi habeat de ipsa superinvariabili Trinitate, rationes probabiles quibus clarius pateat Deum in personis consistere trinum, tangendæ sunt. Quarum una jam ante inducta est, ex plenitudine et communicabilitate bonitatis divinæ accepta. Quum enim bonum sit suæ bonitatis naturaliter communicativum, Deus, qui vere est immensa, pura, superplena ac superditissima bonitas, infinitæ est utique communicabilitatis: unde germen sibi proportionatum, coæternum et coæquale potest producere.

Denique, quidquid perfectionis in creaturis consistit, eminentius est in Creatore. Quum ergo res creatæ simile sibi in natura producant, quomodo Deus simile sibi in natura germen producere non valebit? Unde et ipse per Isaiam locutus est: Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam? Si ego qui ceteris generationem tribuo, sterilis permanebo? Ex quibus probatur, quod præter fecunditatem et emanationem quam Deus habet ad extra, fecunditatem quoque et emanationem habet ad intra. Præterea, quum generatio sit perfectissima actio seu emanatio vel productio, Deo competere est fatenda.

Insuper, patet ex præinductis, quod deliciis caritatis nil exstet suavius atque felicius. Caritas quoque summe perfecta dilectum requirit et condilectum. Deo autem perfecta immensaque competit caritas, quam ipse nulli bono impendit creato, quum non sit in infinitum amabile. Est ergo in divinis persona diligens et dilecta, itemque condilecta: quarum quælibet est perfecta, atque immensa dilectione amabilis et condigna. Quum ergo in divinæ beatitudinis superplenissima opulentia excellentissime contineatur quidquid ad felicitatis sanctæ puras spectat delicias, palam quod in divinis sit trinitas in personis.

Amplius, secundum philosophos, quo aliquid causalius fecundiusque consistit potestate et actu, eo perfectius perhibetur. Summo ergo superperfectoque Deo immensa inest fecunditas nedum potestate, sed etiam actu. At vero ad divinæ dilectionis ac munificentiæ eminentiam pertinet ut nil proprium sibi reservans, totam divinitatis plenitudinem communicando diffundat. Adhuc, quum Deus sit lux superexuberantissima et immensa purusque actus, constat quod radii infiniti sit productivus.

In ipsis etiam rebus creatis multiplex invenitur summæ Trinitatis vestigium et imago, præsertim in anima rationali: in qua mens parit sui notitiam, quemadmodum parens prolem, et Pater æternus Sapientiam genitam, quæ unicus ejus est Filius. Mens quoque cum notitia producit amorem, sicut Pater cum Verbo producit et effluit Spiritum Sanctum. Iterum, sicut ex memoria formatur et actuatur intellectus, ex utrisque autem voluntas; ita ex Patre nascitur Filius, et ex utroque emanat Spiritus Sanctus. Postremo, gaudio ac præsentia amplexuque filii sapientis ac boni quid deliciosius judicatur? Tertium quoque commune germen amborum vehementer diligitur. Quomodo ergo in superdeliciosissimo et affectuosissimo Deo non erit persona a solo prodiens Patre, itemque persona profluens ex utroque?

Hæc ex superabundanti brevissime tango, ut contemplatoris subtilitati offeratur occasio profundius, amorosius atque diffusius cogitandi de his. Si enim non solum cœlestium corporum solarisque lucis, sed inferiorum quoque ac terræ, quæ elementum est infimum, ineffabilem fecunditatem et causalitatem rite perpenderit, minus mirabitur in superexcelso, superopulentissimo immensoque Deo incomprehensibilem et immensam consistere fecunditatem, nusquam actuali communione sibi correspondente privatam. Denique, si rerum creatarum ac sensibilium causalitatem, diffusionem et influxionem comprehendere nullatenus potest, non immoderanter obstupeat quod superincomprehensibilis Dei emanationem intrinsecam penetrare non valet, quum sicut Dei essentia, ita et ejus emanatio ad intra omnem creatæ mentis capacitatem infinite superet et transcendat.

Chapter 38 of 110