Articulus 38
De secunda specie contemplationis, videlicet de naturali contemplatione simplicissimæ Deitatis.
RESTAT nunc de secunda specie contemplationis inducere mentionem.1 Denique eam jam ante naturalem simplicissimæ Deitatis contemplationem vocavi, quoniam ad eam illa de Deo spectat cognitio ad quam naturalis potest pertingere ratio: ut quod Deus est, quod Deus est unus, quod Deus est prima omnium causa, ac cetera talia, de quibus nunc instat tractatus.
Itaque ista contemplationis species secunda non idcirco naturalis vocatur, quod sine supernaturalibus Dei muneribus, scilicet gratia gratum faciente, fide formata, caritate infusa, sapientiæ dono, queat esse aut obtineri. Jam namque in superioribus patuit, quod divinorum cognitio naturalis dumtaxat ac philosophica, luce gratiæ non peruncta, nec caritate accensa, sit informis, algens ac sterilis, atque ob id contemplationis appellatione indigna.2 Sed, sicut nunc tactum est, naturalis asseritur eo quod Dei notitia ad eam pertinens, naturalis rationis indagationem aut capacitatem non superat quantum ad id quod ad ipsam notitiam formaliter spectat. Verumtamen caritatem hujus contemplationis actum imperantem, et fidem eum dirigentem, sapientiam quoque eum elicientem, naturalem virtutem ac rationem transcendere liquet. Demum, Dei cognitio affectuosa ad hanc contemplationis pertinens speciem, quamvis per naturale lumen rationis humanæ inveniri possit aut capi sive intelligi, tamen per lumen gratiæ, sapientiæ donum, fidei claritatem, illustrationem divinam, multo utique certius, dulcius salubriusque habetur, recipitur, possidetur.
Hinc quidam devoti ac simplices, litteraturæ ignari, clariorem, suaviorem ac salubriorem de Deo notitiam sortiuntur, quam maximi philosophi habuerunt vel scholastici adipiscuntur. Hi sunt de quibus ait Joannes apostolus: Non necesse habetis ut aliquis doceat vos, sed unctio Dei docet vos de omnibus.3 Nempe ea ipsa quæ quidam de Deo per studium naturali capacitate ac lumine discunt, alii per supernaturalem Dei illuminationem agnoscunt, ut patet in quibusdam electis ac Sanctis, qui sola fide et sapientia supernaturali infusa, Dei unitatem, simplicitatem, infinitatem omnipotentiamque ac alia naturali lumine investigabilia cognoverunt.
Porro qui tam naturali ingenio ac proprio studio, tam gratiæ adjutorio ac documento divino Dei habent notitiam, ceteris paribus, sunt ad contemplationem hanc magis idonei. Gratia equidem naturam non tollit, sed perficit, tantoque in rationali creatura operatur, quanto majorem in ipsa aptitudinem, inchoationem seu perfectionem invenerit. Hinc Paulus apostolus, qui donum linguarum erat sortitus, in Hebræo tamen idiomate, teste Hieronymo, eloquentior fuit.
Nihilo minus quidam sunt in quibus gratiæ dona eatenus plena sunt, ut multis tam humanitus quam divinitus mediocriter eruditis contemplationi sint aptiores. Ideo, si quis ingenio fulgens et philosophice informatus, ad contemplativam vitam se erigendo, de propriis inordinate confidat, et naturalibus donis plus debito innitatur, per dona hæc, vel potius donorum istorum abusum ac præsumptionem, plus a contemplatione impedietur quam provehetur : quia, ut habitum est, oportet ut contemplator se Deo humillime subdat, donisque gratiæ principaliter innitatur.4 Ideo profitetur Psalmista : Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentias Domini.5
Footnotes
Chapter 39 of 110