Articulus 39
Quæ sint illa quæ de Deo benedicto per naturalem rationem valent cognosci.
QUEMADMODUM, protestante Gregorio, secundum temporum incrementa crevit in sanctis Patribus fides, et supernaturalis divinorum mysteriorumque Christi cognitio, sic tempore procedente, naturalis quoque Dei cognitio in philosophis incrementa suscepit, præsertim temporibus Aristotelis et Platonis. Nec tamen congruit opinari quod ipsi vel alii cuncta scrutati sunt aut noverunt quæ de incomprehensibili Divinitatis natura naturaliter queunt investigari aut sciri, potissime quum ipsemet Plato testatus sit, ea quæ scimus minima esse comparatione eorum quæ ignoramus. Aristoteles quoque : Divinorum, inquit, cognitio neque totaliter latet nos, nec alicui plene innotuit. Rursusque fatetur, quod posteriores semper aliqua de divinorum notitia invenerunt quæ a præcedentibus non fuerunt inventa. Non itaque consequens videatur, si philosophi illa vel illa ad Dei cognitionem spectantia non repererunt, dixerunt aut conscripserunt, quod ideo naturali lumine inveniri non valeant. Imo, quum certum sit eos circa ea quæ naturalem divinorum speculationem concernunt, nedum defecisse, sed et sæpe errasse, et contraria inter se affirmasse, hinc non sequitur, si philosophi hoc aut illud de Deo senserunt, quod ideo verum sit, contrariumve rationabilius non sit.
Verumtamen in his quæ meliores ac profundiores philosophi de Deo concorditer adstruunt, non est leviter aliter sentiendum, nisi in quantum divinissimæ fidei nostræ sacra inviolabilisque requirit auctoritas. Etenim per fidem, sapientiamque supernaturalem infusam, seu theoricam veritatem, de naturalis divinorum cognitionis veritate ac philosophica traditione judicandum rite asseritur.
Præterea, quoniam omnis creatura est velut radius quidam sui Creatoris, ita quod aliquid divinæ perfectionis in ea relucet, et ipse mundus cum omni ornatu suo, causalitate ac ordine, sui Opificis magnificentiam repræsentat, omnipotentiam, sapientiam, bonitatem Conditoris declarans; hinc ex subtili rerum creatarum consideratione, de ipso Creatore, omnium prima causa, cognoverunt ac repererunt multa vera, profunda atque utilia præclari philosophi.
Unde Platonici, itemque Aristotelici, concorditer docuerunt, Platonem Aristotelemque sectantes, quod in entibus non sit in infinitum processus, sed ordo : ita quod in descensu ordinis universi devenitur ad ens quoddam extremum, imperfectissimum, infimum, quod est pura passiva potentia, scilicet materia prima, quæ substantificatur per posse, et secundum se nec est quid in actu, nec quale, nec quantum, sed prope nihil, et tanquam horizon inter regionem entis ac nihil; sic in ascensu ordinis entium pervenitur ad ens quoddam summum, perfectissimum atque dignissimum, quod est actus purus, et ipsa bonitatis essentia, ipsumque esse omnifarie plenum, cujus perfectio est immensa, et nobilitas absolute incircumscriptibiliterque perfecta. De quo Proclus Platonicus in Elementatione sua theologica, theoremate octavo, testatur : Omnia qualitercumque participantia bono, præcedit quod prime bonum, et quod nihil est aliud quam bonum.
Insuper, quoniam omnia imperfecta, dependentia atque composita præsupponunt ante et supra se aliquid perfectum, independens ac simplex, siquidem ante id quod per participationem est tale, oportet esse quod sit per essentiam tale; hinc igitur docuerunt, quod totum universum originaliter fluxit fontaliterque causatum est ab ente hoc primo et summo. Unde Aristoteles asserit, quod ab ipso omnibus communicatum est esse et vivere; et ab eo, ait, dependent cœlum et terra ac tota natura. Proclus quoque duodecimo theoremate: Omnium, inquit, entium principium et causa prima, bonum est; et alibi: Omnia entia procedunt ab una causa prima, et totus mundus ab intellectu divino substantiam habet; et denuo: Omnis multitudo secunda ab uno est. Averroes demum in libro de Substantia orbis, dicit quod nunquam fuit de mente Aristotelis dicere quod mundus esset a Deo tantum per conservationem, et non etiam per emanationem. Verumtamen in modo productionis rerum a Deo, philosophi isti inter se atque a fide non parum discordant.
Itaque illa de Deo per naturalem rationem investigari scirique possunt quæ in creaturis evidenter relucent, ita quod illæ subtiliter consideratæ, ad illorum speculationem perducunt: sicut jam dictum est, quod ex consideratione ordinis universi scrutati sunt philosophi esse unum ens primum, dignissimum et perfectum, omnium ceterorum causale principium.
Chapter 40 of 110