Skip to the text

Articulus 40

De absolutis ac naturalibus proprietatibus Dei, secundum naturalem rationem philosophicumque processum.

SICUT in libro Sapientiæ ait sermo divinus, Vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei:1 a magnitudine enim speciei et creaturæ poterit creator horum cognoscibiliter videri. Itaque considerantes naturas, proprietates, legem ac ordinem universi, præstantiores philosophi invenerunt, noverunt et conscripserunt, quod quanto aliqua materialiora et corpulentiora in entibus sunt, tanto imperfectiora, passibiliora et minus activa existunt. Unde Avicebron Platonicus in libro Fontis vitæ subtraxit rebus materialibus proprias actiones, asserens actiones illas non esse efficienter earum, sed substantiæ separatæ, videlicet intelligentiæ, cujus (ut ait) vis rerum talium materiam penetrat. Verumtamen istud non est omnifarie verum, prout S. Thomas in Summa contra gentiles subtiliter probat.2 Quo autem sunt aliqua formaliora et subtiliora seu spiritualiora, eo sunt perfectiora, impassibiliora ac agiliora: ut patet in elementis ac mixtis, in quibus terra est materialissimum, passibilissimum, infimum minimeque activum, ignis autem subtilissimum, formalissimum, magis activum ac summum.

Hinc ergo dixerunt philosophi, quod primum ens quum sit actualissimum, causalissimum, impassibile et perfectum, nil prorsus habet in sua natura de materia aut proprietatibus ejus sibi admixtum, sed quod sit substantia incorporalis, immaterialis, insensibilis, illocalis, spiritualis et simplex.

Denique, non solum in Deo æterno, sed in intelligentiis quoque et in anima rationali dixerunt Peripatetici non esse materiam: nam ideo appellantur intelligentiæ substantiæ separatæ, quasi a materia segregatæ. Sed quia in istis substantiis inveniuntur spiritualiter quædam proprietates materiæ, scilicet recipere, dependere, illuminari ac perfici; ideo docuerunt earum essentiam non esse penitus puram ac simplicem, purumve actum, sed sic potentiæ passivæ seu potentialitati permixtam: sicut in libro de Causis conscriptum est, quod intelligentia est habens hyliathin. Sicque dixerunt in eis esse atque distingui quod est et quo est. An vero distinctio illa sit realis, diversimode opinabantur. Porro, quanto in harum intellectualium ordinibus naturarum aliqua habent plus de potentialitate admixtum, tanto imperfectiora consistunt; et quanto minus inde habent, ac plus de actualitate seu actu, tanto sunt perfectiora.

Hinc Deum, qui est ens simpliciter primum, nil aliunde recipiens, nec dependens vel indigens, fassi sunt esse actum purum, simplissimamque essentiam, in qua nulla prorsus diversitas locum sortitur. De quo Proclus subtilissime ait: Omne unitum alterum est a per se uno. De quo item in libro de Causis asseritur, quod in ipso non est diversitas aliquorum modorum.

Præterea, quomodo Deus dicitur actus purus, utile est valde intelligere. Itaque, prout Aristoteles inter actum potentiamque distinguit, actus dicitur principium movendi seu transmutandi aliud secundum quod aliud; potentia autem principium transmutandi seu movendi ab alio, sicque accipitur pro passiva potentia. Potentia namque activa potissime competit Deo, et cum actu coincidit. Igitur dum Deus vocatur actus purus, sensus est quod ipse est tale ens cui convenit in omnia alia agere, influere, perficere et movere, a nullo autem quidquam posse recipere, moveri vel perfici, eo quod ipse in se absolute perfectus sit, et omnium nobilitatum plenitudinem infinibiliter ac simplicissime comprehendens.

Ex quo innumerabilia valde pulcherrima elici atque concludi possunt de ipso. Primo videlicet, quod ipse sit vere, intrinsece, formaliter, intensive ac perfectionaliter infinitus. Quum enim sit actus purus, non limitatur per materiam contrahentem, nec per differentiam determinantem, nec per potentiam passivam conterminantem, sed actualitas ejus est prorsus incoarctata, liberrima et immensa. De quo in libro de Causis habetur, quod omnes virtutes quibus non est finis, sunt pendentes per infinitum primum, quod est virtus virtutum. Hæc infinitas est prima, intrinseca atque dignissima proprietas Dei. Ex quo ultra convincitur, quod Deus sublimis et benedictus, universis et singulis incomparabiliter, incomprehensibiliter penitusque infinite excellentior, dignior ac major exsistit, quum finiti ad infinitum nulla sit comparatio atque proportio.

Insuper ex hoc elucescit, quod Deus sit omnino æternus, eo quod a nullo alio quidquam receperit. Si enim non esset æternus, haberet utique esse ab alio. Item, quod ipse sit invariabilis, et semper ac æternaliter in optima sui dispositione se habens: non enim mutari valet aut perfici.

Deinceps ex hoc infertur, quod in Deum cadere nequit accidens vel peccatum, neque defectus. Talia namque sine mutatione non cadunt in quemquam. Quum autem Deus sit sibi ipsi finis, ita quod aliud nihil sibi finis consistit, neque de nihilo factus sit, peccare non potest. Res autem creata duplici causa peccare potest atque deficere: primo, quia ex nihilo est; secundo, quia ordinatur ad aliud sicut ad finem. Peccatum vero contingit per defectum sive recessum a debito fine.

Ex eodem quoque elicitur, quod Deus sit illocabilis, incircumscriptibilis, intemporalis, ubique per essentiam et potentiam præsens, omnia intra se continens. Item, quod sit vere omnipotens, quum ejus potestas nullatenus limitetur, sed substantialiter cum sua infinitate sit idem: unde et ipsa infinita censetur. Rursus, quod sit summe simplex, imo pura ac simplicissima unitas. Ubicumque namque est compositio sive diversitas, est etiam indigentia. Etenim, si res in uno componentium totam suam perfectionem haberet, alio non indigeret.

Et breviter, quidquid felicitatis et gloriæ, quidquid pulchritudinis, dulcedinis, sanctitatis, puritatis, amabilitatis, majestatis, sapientiæ, scientiæ, providentiæ, stabilitatis aut perfectionis in toto universo sparsum ac per modum finitum et imperfectum reperitur, hoc totum in supergloriosissimo, superopulentissimo superadorandoque Deo, cum eminentia omniformiter infinita, superessentialiter ac supersimplicissime continetur, vel potius ipse id est: de quo Proclus juxta suum modum loquendi fatetur, quod nec omnis catena deorum huic uni altissimo per se Deo est comparabilis. Itemque Porphyrius Platonicus: Ipse, inquit, est rex et pater deorum, quem et ipsa numina perhorrescunt.

O vere superbeatissime ac superdulcissime atque in infinitum præamabilis et superdesiderabilis Deus, quam superfelicissimam et supersuavissimam vitam ducis! Imo tu ipse es vita actualissima, superpurissima, in qua totius vitæ plenitudo, opulentia, delectatio cum inexcogitabili ac superdeliciosissima excellentia continetur. Pulchritudinis tuæ nullus est finis, tuique splendor decoris est prorsus immensus. Plus et melius atque perfectius de te intelligi potest quam explicari. Improprie nempe, balbutienter et defectibiliter nimis de te, o supersapientissime ac superliberrime Deus, profamur, sicut et Plato in primo Timæi testatur: Genitorem, inquiens, opificemque universi tam difficile est invenire, quam inventum impossibile digne profari.

Footnotes

  1. Sap. XIII, 1, 5. ↩

  2. lib. III, c. 69. ↩

Chapter 41 of 110