Skip to the text

Articulus 41

De his ex quibus cognoscitur et probatur Deum esse.

QUALITER ex consideratione ordinis rerum evidens fiat esse unum ens primum, perfectum ac summum, paulo ante jam patuit.

Secundo id ipsum ostenditur ex ipso regimine universi. Neque enim machina mundi, in qua sunt naturæ tam contrariæ, instabiles, innumerabiles ac diversæ, in suo gradu ac ordine ita ordinate atque stabiliter posset persistere inconfusa, nisi esset præsidens ei quidam rector omnipotens, omnisciens, invariabilis et benignus: cujus potestati nil valet resistere, cujus scientiam nil potest evadere, cujus benignitas omnia ad proprium finem ac perfectionem dirigit seu deducit; quumque invariabilis sit, uniformiter et indeficienter universum gubernat.

Tertio idem probatur ex ordine moventium atque mobilium, præsertim cœlestium. Quomodo enim cœlestia corpora tam ordinatissime, uniformiter incessanterque currerent, nisi esset motor unus primus, modum et seriem movendi ceteris cunctis præfigens ac tribuens, eosque movens in genere causæ finalis, quemadmodum desideratum movet desiderium?

Quarto convincitur idem ex ordine causarum. Siquidem in causis essentialiter subalternatis non est ire in infinitum. Idcirco relinquitur unum esse primum principium effectivum, itemque unam primam ac summam causam finalem: quæ etiam appellatur causa exemplaris, seu formalis formans, quæ (in quantum sapientialiter operans) unumquodque propria ratione, idea ac specie cognoscit et efficit.

Denique ad hoc rationes tam multæ et efficaces queunt afferri, ut quidam affirment, quod Deum esse, non solum probabile, sed demonstrabile quoque exsistat. Nulla equidem res imperfecta esse potest in ordine suo, nisi in quantum a suæ perfectionis fonte suique esse distat principio. Si ergo quidquam post Deum ab ipso non fluxit, esset utique ens per essentiam et per se ipsum, nec a sui esse et suæ perfectionis fonte distaret: sicque omnino esset perfectum. Quum igitur omnia citra Deum inveniantur finita ac imperfecta, certum est unum esse fontale universorum principium, quod solum perfectum est, Deusque appellatur.

Imo nonnulli præclari theologi profundius perscrutantes, determinant quod Deum esse sit per se notum, et adeo notum, ut oppositum nequeat cogitari. De ratione quippe ipsius Dei est esse quid summe perfectum et actualissimum, per totius imperfectionis et non esse exclusionem. Quod autem de alicujus ratione est, ab ejus intellectu seu conceptu tolli non potest: quemadmodum cogitari non potest animal non esse substantia animata.

Postremo, sicut ex ordine entium venitur ad unum primum et summum ens, ita ex ordine viventium venitur ad unum primum perfectissime vivens; ex ordine quoque intelligentium, ad unum primum simplicissimum ac honoratissimum intellectum, qui est mens divina, incircumscripta, prima, ipsaque sapientia interminabilis et æterna. Similiter ex ordine pulchrorum ac dulcium pervenitur ad unum primum essentialiter, independenter, infinibiliter et superincomparabiliter pulchrum ac dulce. Rursus, ex ordine verorum pertingitur ad primum verum, quod est per essentiam veritas prima, exemplaris, idealis, perfecta: a qua omne verum omnisque veritas profluxerunt, sicut ab uno vultu refulgent in variis speculis diversæ imagines. Nec opinandum, secundum Platonicorum errorem, quod primum ens primumque vivens et primum intelligens, et reliqua nunc inducta, sunt diversa rerum principia et ideæ quædam extra mentem divinam subsistentes; sed omnia ista sunt unum primum principium, in se ipso absolute perfectum, secundum divini Dionysii theoriam.1

Footnotes

  1. De Divin. nom. c. v. ↩

Chapter 42 of 110