Skip to the text

Articulus 42

Qualiter ex rebus creatis ad Dei speculationem per abstractionem attingitur, et quomodo Esse est primum ac proprium nomen Dei.

DEVOTA mens et Deo per sinceram ac fervidam caritatem unita, ad Divinitatis contemplationem aliquando erigitur a superiori, videlicet per supernaturalem irradiationem mentis divinæ in eam; et tunc sine investigatione, labore ac studio proprio, ad contemplationis culmen dulciter et clementer præventa ascendit. Et ista cognitio Dei anagogica nuncupatur, ab ἀνά, quod est sursum, et ἀγωγή, ductio. Tunc nempe per intellectuale lumen et radium deiformem desuper fusum, Divinitatis contemplationi limpide atque jucunde infigitur.

Interdum vero ad Dei speculationem ascendit ab inferiori, ex consideratione rerum creatarum. Dumque ex sensibilium consideratione ascendit, symbolica nuncupatur cognitio, si per talia nominet Deum; quum vero ex immaterialium intellectualiumque naturarum consideratione ascendit, est cognitio amplius propria. Sic ergo ex rebus creatis ad divinæ speculationem naturæ tendendum est, ut quidquid perfectionis, nobilitatis ac eminentiæ in eis consistit, Deo in infinitum sublimiori, pleniori feliciorique modo inesse intelligatur; quidquid vero imperfectionis aut defectibilitatis eisdem admixtum est, a Deo in infinitum distare noscatur.

Sic itaque Deus plene ac propriissime dicitur esse, sicut ad Moysen loquitur: Ego sum qui sum;1 hæc dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Esse equidem taliter competit Deo, quod nihil de non esse, divino esse adjunctum est, nec contrarie, nec privative, nec contradictorie. Unde esse competit Deo per totius non esse omnimodam fugam meramque carentiam, ita quod esse divinum suæ plenitudinis, felicitatis et excellentiæ nullum penitus finem sortitur: imo cum supersimplici et incomprehensibili simplicitate, omnem in se perfectionem, absque suæ purissimæ unitatis minoratione, superplenissime et interminabilissime comprehendit. Hinc esse divinum est una actualissima vita, sapientia infinita, incircumscriptibilis pulchritudo, voluptuosissima beatitudo, immensa dulcedo, omnipotens virtus, interminata jucunditas, supermundissima sanctitas, superopulentissima bonitas, inviolabilis veritas, amor immensus, lux nullo contracta; et quidquid desiderabilitatis aut amabilitatis seu amœnitatis cogitari potest, in ipso Deo cum infinita plenitudine reperitur, et ipsemet est id.

Unde clarissime innotescit, quod in Deo non distinguitur ab essentia actio. In creatis etenim rebus ideo essentiæ supervenire et addi actionem oportet, quoniam earum essentia in se ipsa substantialiter perfecta non est, neque omnino in ordine suo completa, nec fini suo unita, nisi per actionem propriam perficiatur finique ultimo copuletur. Porro Deus in se ipso substantialiter est perfectus, neque ad aliud est relatus. Quidquid ergo potestatis, decoris, amœnitatis, perfectionis aut felicitatis in creaturis conspicimus, non ibi sistamus, nec immoderanter alliciamur vel delectemur; sed a Deo id datum pensantes, eique in infinitum præstantius id inesse considerantes, ex creaturæ dispositione ad Creatoris contemplationem atque præconium provocemur, illico quiescentes et jucundantes, ejus in omnibus infinitæ beatitudini toto animo congaudentes.

Unde, dum ad Divinitatis contemplationem quis graditur, mentis suæ considerationem ab omni materialitate, corporeitate, mutabilitate, sensibili qualitate, circumscriptibilitate, extensione, imperfectione totaliter abstrahat, ipsumque Deum elevatissimo ac limpidissimo cordis oculo intueatur, quod sit esse quoddam secretissimum, infinitum, infinite perfectum, perfecte simplex atque beatum. Sicque non magis intelligat Deum esse in uno loco quam alio, in cœlo quam terra aut tartaro, nisi in quantum specialiter operatur, seque potissime ad intuendum sive fruendum in uno ostendit loco magis quam alio. Idcirco Deum intra se in mentis cubiculo contempletur, colat, complectatur et stringat.

Hinc quinto de Trinitate loquitur Augustinus: Intelligamus Deum, in quantum possumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ præsentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla sui mutatione mutabilia facientem.

Footnotes

  1. Exod. III, 14. ↩

Chapter 43 of 110