Articulus 43
Qualiter quilibet, quantumcumque simplex, ad Divinitatis contemplationem ascendere potest.
QUUM ignotum non diligatur, secundum Augustinum, et ignorans Deum, ignoretur seu reprobetur ab eo, secundum Apostolum;1 ne quis divino privetur amore, et a summo Judice reprobetur, studere quilibet debet ad hoc quod Dominum Deum suum agnoscat.
Quamvis ergo obtusi, indocti aut simplices Deum ex creaturis agnoscere nequeant per subtiles quasdam considerationes et magistrales abstractiones, nihilo minus ex ipsius universi intuitu, ex mundi gubernatione, ex creaturarum virtute, proprietate, ordine et decore, facillime considerare seu instrui possunt, quod Deus omnium horum principium causale, institutor originalis rectorque fontalis exsistens, sit utique ens quoddam primum, summum, omnipotens, sapientissimum, optimum, amabilissimum, pulcherrimum, dulcissimum, atque in omni perfectione sine mensura ac fine completum. Nempe, si ex eminenti ornatu effectus consideratur excellentia causæ, sicut qui pulcherrimum ædificium intuetur, ejus artificem laudat, et eminentem atque prudentem fatetur; constat omni, quantumlibet simplici, magnitudinem, ordinem et decorem totius mundi saltem superficialiter consideranti, quod omnium conditor Deus sit universis ac singulis omnino potentior, sapientior atque præstantior.
Porro, si talis capere nequit qualiter Deus sine extensione et determinatione sit simplex incircumscriptusque spiritus, omnibus præsens ac intimus, satis est ei credere quia sic est, et item quod Deus non est materialis, corporeus aut finitus. Imo docendus est quod nedum Deus, sed etiam angelus rationalisque anima sint incorporales ac simplices spiritus, circumscripti tamen atque finiti.
Quum itaque taliter Deum agnoverit, eumque super omnia incomparabiliter bonum, potentem, sapientem, speciosum, felicem, suavem, et demum in omni nobilitate ac amabilitate prorsus perfectum perpenderit, in hujuscemodi sui Creatoris contemplatione stabiliri et assuefieri enitatur, ad ejus quoque æstuantem amorem se ipsum toto mentis studio elevare conetur saltem certis horis diei.
Denique, modo præfato Deum contemplans, considerare mox potest ac debet, quod ipse Deus altissimus tantæ majestatis et perfectionis exsistens, sit præ omnibus pura mente colendus, cum ingenti mentis reverentia honorandus, humillime adorandus, summe timendus. Tunc ergo notitiam istam extendat ad praxim et declaret in opere, Deo altissimo quotidie cum ampliori reverentia, puritate et caritate satagens deservire.
Postremo, hæc de contemplatione Divinitatis ab inferioribus sumpta induxi; verum si de contemplatione Dei a superiori accepta, videlicet ex supernaturali irradiatione divina, sit sermo, certum quod illa nonnunquam in simplicioribus et indoctis amplius quam in litteratis exuberet, quando videlicet per exercitia viæ purgativæ juxta modum supra expressum, ad gratiam tantam se ipsos aptaverunt.
Footnotes
-
I Cor. xiv, 38. ↩
Chapter 44 of 110