Articulus 44
De triplici gradu contemplationis, et de modo progrediendi in actum contemplationis.
CONTEMPLATIONEM Divinitatis jam dictam actum esse doni sapientiæ, frequenter nunc tactum est. Porro sapientia ista caritasque infusa inseparabiliter sunt connexæ, et proportionaliter distinguuntur per gradus: ita ut omnis qui caritatem Dei sortitur, sapientiam quoque quæ donum est, habet secundum aliquem gradum; et sicut caritas secundum triformem hominum statum tripartitur in caritatem incipientium et proficientium ac perfectorum, quæ non est specifica, sed gradualis distinctio, conformiter triplex est sapientiæ gradus.
Quum enim sapientia ista de sua ratione sit formata divinorum notitia, per quam de Deo mens ipsa bene sentit ac judicat per connaturalitatem et conformitatem affectionis ad ipsum, cum dulci quodam divinorum sapore internoque gustu; hinc primus sapientiæ gradus, est de Deo agnoscere et sentire seu affectualiter judicare quod ipse sit summum bonum et primum ens, cui soli principaliter atque finaliter inhærere oportet, cunctaque alia ordinare in ipsum. Et quoniam hoc est Deum vere internaliter colere, ideo in libro Job legitur: Ecce cultus Dei ipsa est sapientia. Unde ipsa actualis, judicativa aut intuitiva Dei cognitio qua mens ita sapit de Deo, est primus gradus contemplationis istius, quæ secunda contemplationis species appellatur.1 Et gradus hic contemplationis necessarius est ad salutem semper, quamvis non ad semper, et incipientibus competit.
Porro secundus sapientiæ gradus, proficientibus competens, est ita in divinorum sapore ac judicativa notione excrescere, ut Dei intuitu universa carnalia ac terrena a sapientiæ hujus claritate et gustu impedientia, homo despiciat et relinquat propter spiritualem atque mundissimam sapientiæ suavitatem ac jucunditatem percipiendam seu experiendam, in divinorum contemplatione toto conatu satagens stabiliri. Itaque affectuosa Dei cognitio adeo dulcis aut fortis, ut mentem ad hunc sensibilium contemptum inducat, secundus hujus contemplationis gradus asseritur. Ad quem hortatur Apostolus: Semper (inquiens) crescentes in scientia Dei. In hoc equidem gradu Deus dulcius innotescit, et quam ipse sit incomparabiliter omnibus præferendus, clarius elucescit, eatenus ut jam omnia vilipendi incipiant quæ ab ejus vacatione impediunt.2 Hoc sapientiæ gradu et actu ditantur, qui æternæ Sapientiæ consiliis acquiescentes, mundo deserto, cœnobia ingrediuntur, et observantias regulares custodire sollicite desiderio dulcioris contemplationis nituntur.
Præterea, tertius sapientiæ contemplationisque gradus est, passionibus jam sedatis et vitiis pulsis, divinorum totaliter contemplationi infigi, ardenter ac limpide, ita ut omnis rei creatæ, præsertim terrenæ ac temporalis, cognitio desipiat, displiceat, neque delectet, nisi in quantum ad Creatoris cognitionem atque amorem vehiculum quoddam est. Hic contemplationis gradus viris divinis, perfectis sive heroicis congruit, quorum animus ab omni mundi hujus adspergine et affectu pure detersus, liber et emundatus, divina illa, cœlestia et superna, vel potius Deum superexcelsum et supermundissimum, quasi aliud nihil sit, contemplatur et gustat.
Præterea, quoniam (juxta Apostolum) meliora debemus æmulari charismata, nec unquam in isto exsilio apprehendisse nos arbitrari, qui ad primum sapientiæ contemplationisque hujus gradum deductus est, ad secundum quoque et per illum ad tertium conetur pertingere :34 quod optime fiet, si omnem carnalem et sæcularem prudentiam omnemque curiosam ac vanam scientiam aspernans ac devitans, serioso cordis enisu puritati internæ atque divinæ dilectionis incremento ferventi studuerit, cum precibus suspiriosis, juxta formam practicæ superius introductæ.5 Nempe quo ipsi caritatis ac sapientiæ habitus supernaturales per creationem infusi amplius perficiuntur in anima, eo dilectio et contemplatio actualis perfectiores elevatioresque erunt.
Itaque in hac secunda contemplationis specie mens purgata simplicissimi Dei superinfinitissimam opulentiam, pulchritudinem, sapientiam, potestatem, et ceteras proprietates præfatas, sinceriter contemplatur, Deum alloquendo corde seu ore, vel ad se ipsam quasi de Deo intra se sermocinando, admirando seu meditando. In quo contemplationis exercitio tanto plus exsultabit, quanto cuncta caduca magis despexerit, atque in Deo per caritatem ferventem, virtutes et dona immobilior fuerit.
Itaque contemplator sapientiæ claritate repletus, et sancto deificæ caritatis ardore succensus, ac per hoc in actum contemplationis egredi facillime potens, mente, vultu ac manibus elevatis in cœlum, Deum intellectualiter aut simul vocaliter alloquatur his verbis, non currenter, sed distincte et advertenter :
O misericordissime et superdulcissime Deus, super omnia in infinitum desiderabilis atque amabilis, totus naturaliter bonus, superpulcherrime et supersapientissime Deus, tuæ infinitæ excellentiæ atque immensæ majestati congratulor, de tua incomprehensibili beatitudine glorior, de omni plenitudine totius incircumscriptibilis tuæ perfectionis toto corde tibi cogaudendo, volendo, favendo jucundor. O quam supersublimis es, Domine Deus omnipotens, qui solus omnia condidisti, qui tua sapientia universa gubernas, qui tua justitia unicuique quod meretur rependes! Tu, summe Deus, contemplando te ipsum, in te infinitam complacentiam, felicitatem delectationemque habes, quia te solum vides essentialiter sapientem, omnipotentem, sanctum, atque in omni nobilitate et eminentia infinite perfectum, substantialiter et immense decorum, quietum, suavem, cunctis incomparabiliter celsiorem, omnibus pro libito dominantem. Tu solus æternus, immensus, omnipotens, invariabilis, nulloque egens, et penitus simplex. A te quidquid bonitatis, speciositatis, perfectionis, sapientiæ, vitæ in toto universo reperitur, profluxit.
Hæc atque similia præinducta hoc modo contemplari potest, Deum sic alloquendo, vel ad se eadem proferendo : quod totum fieri debet omni evagatione rejecta, cum ingenti cordis fervore, jubilo atque tripudio. Tunc quoque in hujuscemodi mentis æstuanti fervore admiscere poterit preces pro causis præcipuis pro quibus singulariter appetit exaudiri, quæ erunt non mediocriter efficaces.
Postremo, in prædictis unusquisque se gerat prout Spiritus Sancti instinctus mentem ejus direxerit. Non enim in his modus præfigi regulariter potest, potissime quoad perfectiores, qui Spiritu Dei aguntur juxta superliberrimam Sancti Spiritus voluntatem : qui tamen ut frequentius operatur in eis secundum capacitatem et dignitatem seu præparationem ipsorum, quanquam interdum imperfectos et incipientes dulciter prorsusque clementer præveniat, consoletur, accendat, et filiorum refectione confoveat, a perfectioribus vero interdum ad tempus gratiam contemplandi dispensative suspendat.
Footnotes
Chapter 45 of 110