Skip to the text

Articulus 45

De tertia specie contemplationis.

DENIQUE, sicut in præinductis claruit, tertia species contemplationis est speculatio assumptæ humanitatis Verbi. De qua septimo de Civitate loquitur Augustinus :1 Habemus a Deo magnum suæ dilectionis indicium, quod nos oneratos obrutosque peccatis, a contemplatione suæ lucis aversos, ac tenebrarum, id est iniquitatis, dilectione cæcatos non omnino deseruit, misitque nobis Verbum suum, qui est ejus unicus Filius : quo pro nobis assumpta carne nato ac passo, quanti Deus hominem penderet agnosceremus, atque illo sacrificio singulari a peccatis omnibus mundaremur, ejusque Spiritu in cordibus nostris dilectione diffusa, omnibus difficultatibus superatis, in æternam requiem et contemplationis ejus ineffabilem dulcedinem veniremus. In his beatissimi Augustini verbis fecunditate sententiarum repletis, multa tanguntur, quæ particularius sunt tractanda.

Itaque anima contemplativa, cujus illuminata est mens fide clarissima ac donis Spiritus Sancti, cujus demum affectiva Divinitatis calidissimo est succensa amore, atque a passionum vitiorumque fumis ac nebulis expurgata, et item a curis, distractionibus et inquietudinibus per gratiam Dei singularem tranquillificata, ad contemplandum Christum hominem, seu Filium Dei incarnatum ejusque præelectissimam humanitatem, mente gratissima, sapientiosa et recollecta accedat hoc modo.

In primis fideliter speculetur, quod Filius Dei unigenitus, verus utique Deus, Patri æterno per omnia coæqualis, vere factus est homo humanam naturam induendo, assumendo videlicet hanc sibi ipsi, et suæ divinitati seu propriæ personalitati eam immediate suppositaliterque jungendo, ita quod in ipso humana natura ad personale, increatum atque æternum esse Verbi assumpta est, et in eodem vere est suppositata, non creatum et proprium esse hypostaticum habens. Idcirco Christus, Deus et homo, est una dumtaxat persona.

B Præterea contempletur quemadmodum Virgine benedicta Archangelo sibi Filii Dei incarnationem denuntianti ac pollicenti consensum præbente, atque loquente, Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum2 tuum, in hoc ipso momento, eodem instanti, Spiritus Sanctus, imo tota supergloriosissima Trinitas ad extra inseparabiliter operans, ex purissimo sacræ Virginis sanguine corpus Christi formavit et organizavit, ejusque rationalem animam tunc creavit, et corpori suo infudit, utrumque quoque sibi invicem naturaliter ad unius naturæ specificæ constitutionem immediate univit, et demum eodem instanti naturam hanc æterno Verbo hypostatice copulavit. Divinæ namque potestati, quum sit infinita, competebat hæc omnia instantanee operari.

C Insuper illuminato mentis oculo affectuosissime contempletur, quod eodem quoque jam præfato instanti cœpit anima Christi cernere Deum per speciem fruitive, tam jucunde, feliciter, immediate et clare, ut modo in patria conspicit eum. Rursus eodem instanti impleta est gratia habituali, donis Spiritus Sancti, omni quoque sapientia et virtute nullam in sua ratione imperfectionem habente : fidem quippe et spem non habebat, quoniam Divinitatem beatifice semper vidit. Eodem etiam momento impleta fuit donis gratiæ gratis datæ, videlicet gratia prophetiæ, miraculorum, linguarum, discretionis spirituum : ita quod in omnibus his nunquam profecit quantum ad habitus ipsos infusos, nec quantum ad præmium essentiale, imo nec sibi ipsi de præmio illo aliquid meruit. Præterea eodem instanti prædicto humanitas Christi omni creaturæ prælata est, et omnem potestatem in cœlo ac terra a Verbo recepit:3 quia, ut asserit Damascenus, hoc penitus condecens fuit, ut mox ex quo humanitati communicatum est id bonum immensum, videlicet personale seu hypostaticum esse Verbi, per quod homo vere est Deus, cetera quoque omnia bona jam dicta, quæ creata sunt atque finita, communicarentur eidem. Verumtamen, quantum ad sensitivam inferioremque animæ partem et corporis passibilitatem, erat Christus viator; et quoad hoc accidentaliter sibi meruit præmium.

Postremo sagaciter intueatur quemadmodum in Christo utraque natura permanet inconfusa et imperturbata, proprietatum suarum naturalium retentiva, propriarumque actionum operativa. Hinc divinitas non est mutata, vilior facta aut passa. Erantque et sunt in Christo intellectus humanus creatus, intellectus quoque divinus æternus. Similiter creata et increata voluntas, ac cetera naturalia humanæ speciei fuerunt in ipso; non autem peccatum aut pronitas ad peccandum, nec detrahibiles defectuositates, puta morbi aut monstruositates.

Quoniam igitur Christus verus est Deus, et nomine Jesu Christi seu Christi intelligitur atque supponitur æterna, immensa et increata hypostasis Verbi, ideo contempletur anima cœlitus illustrata, Christum esse ubique per essentiam, præsentiam, potentiam, ita quod omnia implet ac penetrat, intuetur, pensat et judicat.

Footnotes

  1. art. xxvi. ↩

  2. Luc. 1, 38. ↩

  3. Matth. xxviii, 18. ↩

Chapter 46 of 110