Articulus 46
Speculatio pulchritudinis, excellentiæ et amabilitatis naturæ humanæ a Verbo assumptæ.
UT autem devotissimus contemplator in Christi humanitatis consideratione cordialius delectetur delectabiliusque figatur, aliquid de pulchritudine et excellentia humanitatis assumptæ reor effandum.
In primis igitur contempletur, quod Verbum æternum, unigenitus Filius Dei Patris, non debuit nec voluit humanam naturam suæ supersanctæ divinitati, cujus est pulchritudo prorsus immensa, suppositaliter jungere nisi pulcherrimam, atque decore naturæ creatæ inesse potente completam et decoratam: non quod unio utriusque naturæ in Christo facta sit per gratiam aliquam creatam intermediantem, seu aliquo modo hypostaticam unionem humanitatis cum Verbo præcedentem, nisi in præconceptione mentis divinæ, secundum quod Deus humanitatem assumendam decrevit in ipso unionis momento omni dono ac venustate gratiæ perornare. Hinc quidam theologi gratiam unionis in Christo asserunt quid creatum, idemque realiter cum gratia ejus habituali, ita ut gratia ista vocetur unionis, in quantum in præordinatione mentis divinæ hypostaticam unionem præcessit. Alii tamen affirmant gratiam unionis quid increatum, videlicet ipsummet Verbum assumens, vel divinam clementiam qua facta est incarnatio Verbi. Sed ista diversitas in verbis consistit.
Insuper contempletur, quod Deus humanitatem assumptam magis dilexit quam totum universum. Majus quippe ei præstitit bonum, videlicet suppositale esse Verbi: quod est bonum increatum ac infinitum; estque incomparabiliter dignius hypostatice Deo uniri quam gratia tantum. Rursus, sola humanitas Christi majori pleniorique gratia, ampliori quoque et feliciori gloria est repleta, quam sint omnium electorum simul sumptorum gratia et gloria pariter sumptæ. Unde et ipsa sola clarius conspicit atque ardentius diligit Deum quam omnes mentes creatæ simul acceptæ.
Ex his utcumque inspici potest quam incomprehensibilis sit pulchritudo, excellentia amabilitasque creata assumptæ humanitatis. Gratia nempe supernaturale ornamentum est, splendifluus decor et lumen præclarum mentis creatæ, ejus perornans essentiam. Fuit quoque in anima Christi ab incarnationis exordio lumen gloriæ, quo ad beatificam visionem aptabatur; estque lumen hoc ineffabilis venustatis. Sed et septem dona Spiritus Sancti et ceteræ perfectæ virtutes erant et sunt in anima Christi secundum gradum adeo eminentem, quod ipsa sola ceterorum omnium donis atque virtutibus eximie præferuntur. Etenim omnia jam præfata, videlicet gratia, caritas infusa, lumen gloriæ, dona Spiritus Sancti, virtutes perfectæ, fuerunt in anima Christi tam plene et excellenter ut mens creata capere valet, ita quod tota capacitas animæ Christi fuit repleta. Itaque elucescit, quod sola pulchritudo creata animæ Christi major et plenior atque amœnior sit pulchritudine spirituali omnium electorum pariter acceptorum. Est quidem infinitæ pulchritudinis Fonti immediate hypostatice juncta: hinc de illius superopulenta plenitudine accipit quodammodo sine mensura.
Præterea contempletur, quod quanto exuberantior fuerit gloria animarum in patria, tanto splendidior atque completior erit glorificatio corporum earumdem. Unde ex consideratione pulchritudinis gloriæ animæ Christi, proportionaliter contemplandum est de incomparabili excellentia claritatis et gloriæ corporis ejus. Ex quibus demum pensandum est sapienter, quam inæstimabiliter dulce ac delectabile sit Christi humanitatem in sua glorificatione præclarissima et sublimi feliciter intueri, præsertim a beatis hominibus, illius acerbissima passione salvatis. Potissime quoque adspectus iste jucundissimus erit post diem judicii, quando et oculo corporali glorificato pulchritudo et claritas deificati corporis Christi irreverberata acie deliciosissime conspicietur. Nunc quoque hæc contemplando, beatitudini et decori humanitatis Christi pro nobis ineffabiliter humiliatæ ac passæ præcordialiter congratulemur, ejusque dilectione præfervida accendamur, atque ad ejus felicem adspectum, in quo accidentale situm est præmium, totis medullis jugiter suspiremus.
Chapter 47 of 110