Articulus 47
Quod in Christi incarnatione ac passione evidenter ac eminenter considerari contemplarique possunt bonitas, misericordia, sapientia, justitia, dilectio atque potentia Dei.
BONI est ista proprietas, ut se alteri communicet, et bonitatem suam exuberanter diffundat. Deo ergo naturaliter, totaliter ac infinibiliter bono id congruebat, ut se suæ creaturæ plenissime communicaret, quantum illa fuerit susceptiva. Hoc autem factum est in Verbi incarnatione, in qua idem suppositale esse in quo Verbum æternaliter est subsistens, communicatum est humanæ naturæ in Christo, juxta modum expressum.1
In hoc ergo, o contemplator, dulcissime affectuosissimeque perpende immensam unigeniti Filii Dei bonitatem, qui suæ se creaturæ tam liberalissime communicavit. Et quidem in hoc quod Deus se ipsum mentibus creatis ad fruendum feliciterque per speciem intuendum communicat, incomprehensibilis utique bonitas ejus, dignatio itemque dilectio supernaturaliter declarantur. Porro in isto quod etiam se ipsum naturæ humanæ ad subsistendum communicavit, ita quod ipsemet Unigenitus Dei factus est naturæ assumptæ hypostasis, et illa in esse hypostatico Verbi subsistit, inæstimabiliter excellentius elucescit ac demonstratur bonitas, dignatio atque dilectio Dei. Siquidem prima illa communicatio est quoad actum secundum, videlicet videre seu frui; hæc ad actum primum, scilicet esse sive subsistere. Quocirca devotissima contemplandum est mente, quia quanto Verbi assumentis sublimior est majestas, et humanitatis assumptæ major declivitas, tanto copiosior Dei dignatio in ipsa incarnatione ostenditur.
Rursus, quum amoris sit amantem unire amato, quo unio illa intimior, inseparabilior propinquiorque exstiterit, eo amor probatur perfectior. Nonne ergo in hoc quod Filius Dei nostram naturam sibi ipsi immediate, inseparabiliter suppositaliterque conjunxit, manifestatur nobis dilectio ejus ad nos inexplicabiliter perfecta et magna, imo potissime liberalis et consummata?
Præterea, in omnibus his Patris quoque ac Spiritus Sancti bonitas, dignatio atque ad nos dilectio suavissime innotescunt, considerantur et proponuntur. Etenim sic Deus Pater dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret;2 et proprio Filio suo non pepercit, sed pro omnibus nobis tradidit illum.3 Quis autem comprehendere queat quantæ dignationis, pietatis et caritatis id exstitit, quod Pater ille æternus, immensus et superessentialis, unicum Filium suum, sibi omnino æqualem atque carissimum, quem utique non minus diligit quam se ipsum, dignabatur ac voluit esse et appellari hominis filium, fratremque hominum, quod demum unam puellam voluit habere comparentalem? At vero in Spiritu Sancto non minor dignatio, pietas atque dilectio attenduntur, quod ejus incarnationi dignatus est cooperari, a quo ipse vere æternaliterque procedit, et Virginem sanctam fecundavit parere illum a quo profluit ipse.
Hæc igitur mente jucunda, grata ac fervida contemplemur frequenter et (quantum fieri potest) stabiliter, Deo altissimo gratias ex intimo cordis arcano incessabiles cum puro caritatis divinæ affectu devotissime referendo, totiusque superviventis, superfelicissimæ ac superamandæ Trinitatis bonitatem, dilectionem, dignationem et munificentiam circa nos humiliter ac ferventer mirando, colendo, laudando.
Insuper, in hoc quod Deus proprii plasmatis infirmitatem non sprevit, sed illud ut eidem auxiliaretur assumpsit, ostenditur summa et ineffabilis misericordia ejus.
Etenim se ipsum tam incomprehensibiliter exinanivit, bassavit et dejecit, ut nos æternaliter exaltaret; propter nos factus est pauper, et infirmus et miser quoad mala pœnalia, ut nos cœlestis regni divitias, immortalitatem perpetuam veramque sortiamur salutem.
Adhuc autem, in hoc quod Deus tam decentissimo modo humanum genus redemit, et difficillimæ nodositatis congruentissimam solutionem invenit, sapientiæ ejus declaratur immensitas. Nempe factus est homo, ut deificemur; et tali processu hominem liberavit, in quo divina bonitas, clementia, caritas, cetera quoque nunc dicta, evidentissime atque pulcherrime cunctis panduntur.
Sed et difficile apparebat quomodo salva æquitate divina genus redimeretur humanum. Verum in hac difficultate sapientia Dei optimum prorsus comperit modum, tali forma redimens hominem, ut et justitiæ et misericordiæ satisfieret, dum peccatum non manet inultum, nec peccator perire relinquitur. Et in hoc quoque ostensa est æquitas Dei, quod non alium facit superare tyrannum, sed quemadmodum a diabolo victus est homo, ita ab homine victus est ille. Unde non vi, sed æquitate eripit hominem a potestate diaboli. Porro in hoc summe apparet justitia Dei, quod Pater maluit Unigenitum suum sic incarnari, in mundo conversari, ac pati et mori, quam peccata non plecti ac vindicari, sed in Filio suo dilecto posuit iniquitatem omnium nostrum, et propter peccata populi sui percussit eum.4
Amplius, in Christi incarnatione relucet omnipotentia Dei, quod naturam humanam tam imperfectam et ultimo conditam, divinæ naturæ in infinitum altissimæ taliter counivit, tamque ineffabiliter mirabilia in incarnatione molitus est, de quibus infra (ipso agente) dicetur. Iterum, in hoc Christi potestas gloriosissime declaratur, quod per humilitatem, infirmitatem, patientiam, passionem et mortem stravit et vicit adversarii sui diaboli elationem, fortitudinem, proterviam, dominationem et regnum.
Itaque incarnatio et etiam passio Salvatoris est præclarissimus liber, et universæ contemplationis altissimum delectabilissimumque objectum: in quo præfatæ proprietates perfectionesque Dei evidentissime repræsentantur, clariusque leguntur atque profundius considerantur quam in totius mundialis machinæ productione, consistentia, forma et specie, si tamen mentem fidelem ac piam dignetur Spiritus Sanctus in horum contemplatione gloriosissime illustrare, quemadmodum animam S. Augustini edocuit, qui in contemplatione sanctissimi consilii summæ Trinitatis super humani generis liberatione satiari non potuit. Unde et Hugo super Angelicam hierarchiam: Duplex est, inquit, simulacrum cognoscendi Creatorem: unum naturæ, videlicet species mundi; aliud gratiæ, scilicet humanitas Salvatoris. Denique, quo anima desuper illustrata in hac humanitatis Verbi contemplatione humilius et magis pie institerit, eo plures sibi rationes incarnationis occurrunt, et fides ejus rationabilior sibi videtur.
Postremo, per Verbi incarnationem fides præcipue roboratur, dum eum qui loquitur et testatur, Deum esse non dubitamus. Spes quoque erigitur et caritas inflammatur, dum ipsummet Deum ex nimia sua caritate ad nos incarnatum cognoscimus. Sed et perfectæ humilitatis, sanctitatis, patientiæ atque constantiæ exempla nobis per Verbi incarnationem, conversationem et passionem præbentur. Meritum etiam Christi nobis potissime suffragatur. Nec est aliquid ex cujus contemplatione evidentius pateat quanta sit peccati enormitas, æternæ damnationis calamitas, et vitæ gloriosæ felicitas, quam incarnatio Dei, dum propter peccata tollenda, damnationem vitandam, beatitudinem sortiendam, ipsummet verum Deum credimus hominem factum et crucifixum: dignitas quippe legati, et magnitudo eorum quæ gessit ac pertulit, magnitudinem causæ demonstrat.
Footnotes
Chapter 48 of 110