Skip to the text

Articulus 48

De mirabilibus circa Christi incarnationem; et cur incarnatio congruebat potissime Filio.

PORRO in Christi incarnatione sobrius contemplator multa invenit admiranda, naturalis rationis capacitatem vehementer transcendentia, solique divinæ ac immensæ potestati possibilia: in quorum contemplatione immoderantia humani scrutinii est vitanda, atque in mirabilibus divinis magnificentia Omnipotentis magnificis laudibus extollenda.

Primum ergo mirabile fuit, quod infinite improportionaliterque distantia, scilicet Verbum Dei increatum et incircumscriptum itemque humanitas, in unam convenerunt personam. Secundum, quod ex duabus naturis in actu quidditativo completis, una constat persona. Tertium, quod humana natura in Christo proprias habuit actiones ac passiones, quum tamen non in esse personali, creato ac proprio, sed divino subsisteret. Quartum, quod persona æterna, incommutabilis et perfecta, vere ac temporaliter generatur absque sui mutatione, vel novi esse in sua propria natura adeptione. Quintum, quod virgo concepit et sine integritatis injuria peperit: quod sine dimensionum penetratione non fuit. Item, quod Christi corporis formatio, animatio instantanea exstitit, et eodem instanti anima Christi Deum per speciem videre cœpit; multaque alia eodem instanti completa sunt, de quibus jam patuit.1 Ibi mater fuit prole posterior, creatura Creatorem concepit, et mater sine dolore enixa est filium. Ibi universorum incircumscriptibilis Conditor intra unius puellæ castissima clausit se viscera; et qui cuncta conservat, portat ac pascit, portabatur ac fovebatur ab ea.

Insuper, quum Filius Dei sit media in superbeatissima Trinitate persona, ratio salvatoris ac mediatoris ipsi potissime competebat: idcirco ipse potius debuit incarnari. Præterea, quoniam Filius Dei habet cum homine quamdam convenientiam specialem (nam ipse imago est Patris, et homo quoque Dei appellatur imago;23 Filius etiam est emanatio intellectus, et homo ab intellectuali perfectione nomen speciemque sortitur, ut rationalis proprie nuncupetur), ideo ipsi cum humana natura potius competebat uniri. Filio demum præsertim conveniebat matrem habere, Patremque placare, ut qui in cœlo habuit Patrem sine matre, in terris matrem haberet absque patre. Denuo, sicut per Verbum omnia erant creata, sic per ipsum fuerunt omnia restauranda. Postremo, quia causa adventus Dei in carnem ac mundum, fuit nos docere ad veritatem divinam cognoscendam in via per fidem, in patria vero per speciem, ista instructio potius conveniebat Verbo, qui est veritas et sapientia Patris.45

Præterea contemplandum, quod diversis ex causis nulla pura creatura fuit ad liberandum genus humanum idonea. Primo, quia peccatum, quum sit infinitæ majestatis offensivum, habet quodammodo gravitatem, enormitatem ac deformitatem immensam: ideo generaliter tolli non debuit nisi a salvatore dignitatis immensæ. Nulla autem pura creatura infinitæ dignitatis potest consistere. Secundo, quoniam tanta est dignitas gratiæ gratum facientis, quod nulla pura creatura digna vel efficax fuit toti generi humano eam mereri sive acquirere. Tertio, quoniam ipsa natura, quum sit in infinitum communicabilis, a pura creatura tota liberanda non fuit vel reformanda. Quarto, quoniam beatitudo, ad quam Dei incarnatio ordinabatur, est quodammodo dignitatis et eminentiæ infinitæ, quum sit summi infinitique boni immediata atque completa fruitio: ideo pura creatura eam generi humano recuperare non erat apta. Necessarius igitur nobis fuit salvator dignitatis immensæ, qui ratione naturæ humanæ assumptæ potuit promereri, placare, satisfacere, pati ac mori; ratione autem suæ divinitatis habuit idoneitatem efficaciamque immensam ad promerendum, satisfaciendum ac liberandum: ita quod suæ humanitatis facta atque supplicia infiniti quodammodo vigoris propter deitatem sibi unitam fuerunt, Deoque Patri infinite accepta ac placita exstiterunt, ita ut merito obedientiæ et patientiæ Christi toti humano generi indulgeret, quibuscumque meritum Christi applicatum fuisset.

Hæc itaque nobis amorose ac dulciter consideranda sunt jugiter, et beneficiis Filii Dei totis viribus gratias humillime referre debemus. Denique, intuentes quod Filius Dei pro nostra salute tam ineffabiliter se inclinavit, tantaque fecit atque perpessus est, non parvi pendamus animarum nostrarum negotium et salutem, sed infatigabili ac seriosissimo animo obsequamur et inhæreamus Domino Deo nostro, in ejus sancto amore quotidie magis magisque ardere, succendi ac æstuare infatigabiliter satagentes.

Footnotes

  1. art. XLV. ↩

  2. II Cor. IV, 4; ↩

  3. Gen. IX, 6. ↩

  4. I Cor. I, 24. ↩

  5. Joann. XIV, 6; ↩

Chapter 49 of 110