Articulus 49
Qualem oporteat esse contemplatorem incarnationis, conversationis passionisque Christi et ceterorum mysteriorum ipsius.
NON sapiunt mella febrilibus humoribus gustum habenti infectum, nec incontinentibus quæ de castitate dicuntur. Conformitas namque affectus perceptibilem efficit boni verique gustum, et amor exæstuans internum parit saporem. Hinc, juxta Apostolum, animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi.1 Vitiosis equidem, carnalibus ac mundanis hominibus Deus, qui est ipsa superpurissima bonitatis essentia et dulcedo prorsus immensa, non sapit; nec divina exquirunt, nec in spiritualibus gratiæ donis locupletari concupiunt. Et hoc quare? Haud dubium quin ideo, quia eorum interior gustus affectibus sæcularibus atque carnalibus tanquam febrilibus quibuscum humoribus totus infectus est: unde in terrenis, sensibilibus et caducis eorum amor quiescit delectatioque consistit; lutum calcant, limo infixi sunt; stercora, imo et vitia, omni stercore incomparabiliter turpiora ac magis coram Deo fœtentia, amplexantur; et quidquid de Deo ac vitæ emendatione prædicetur eisdem, in suis perdurant turpitudinibus atque fœtoribus, summis, divinis, æternis ac cœlestibus bonis, terrena, carnalia, vana et vilia præferentes. De talibus loquitur Deus per Sophoniam: Disperdam eos qui avertuntur de post tergum Domini, et visitabo super viros defixos in fæcibus suis;2 per Jeremiam quoque: Verterunt ad me dorsum, et non faciem.3
Hinc itaque qui vult Deo sinceriter adhærere, qui ejus cupit amore dulcissimo inflammari, qui divina Christi mysteria optat salubriter contemplari, suaviter intueri, affectuose complecti, omne mundanorum carnaliumque affectuum evomat per veram contritionem et puram confessionem e corde venenum; universas quoque sæculi vanitates, consolationes atque delicias, tanquam febriles humores totaliter aspernetur, alibi quam in Creatore renuens consolari aut gloriari.
Præterea, quum universa quæ de humanitatis Christi mysteriis creduntur, sint penitus supernaturalia, omni humilitate referta, nemo ad eorum contemplationem est idoneus, nisi qui sensum et spiritum Christi habet. Porro sensum et spiritum Christi habere, quid est, nisi per sapientiam salutarem quæ donum est, de divinis recte sentire, Christi documentis, operibus et exemplis per conformitatem affectus cordialiter inhærere? Hi sunt qui (juxta Apostolum) carnem suam quotidie crucifigunt cum vitiis et concupiscentiis;4 qui discunt a Salvatore quia mitis est et humilis corde;5 qui cum Apostolo possunt fateri, Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo;6 qui privato amore evulso, in adversis et asperis cunctisque pœnitentiæ actibus gloriari noverunt.
Istis quippe per humilitatem, mansuetudinem, patientiam carnisque mortificationem Christum digne sectantibus, deliciosissime sapit incarnatio, humiliatio, passio Filii Dei; et quanto pro eorum salute Deus humilior, pauperior, dolorosior contemptibiliorque effectus est, tanto eis est carior, delectabilior, honorabilior, imitabilior atque præclarior, ita ut toto spiritu liquefiant ac resolvantur per amoris ardorem in ipsum, ardentissimo zelo eum in omnibus venerari et assequi cupientes, quatenus ejus amori, humiliationi ac passioni aliquantulam saltem vicissitudinem reddant. Talis ergo effici studeat, qui dominicæ incarnationis ac passionis, et ceterorum ad Christi humanitatem spectantium idoneus gliscit contemplator constitui.
Unde nonnulli humilitatem præfatam et perfectionem nunc introductam detestantes, christianæ fidei sacratissimam theoriam mente tumida deriserunt, spreverunt et impugnare atque opprimere sunt conati. Qualis inter Platonicos præcipue fuit ingeniosus quidem, sed nimis superbus Porphyrius, sanctæ fidei acerrimus inimicus; inter Peripateticos quoque commentator Averroes, nostræ divinissimæ religionis ac beatissimæ fidei procacissimus hostis: quemadmodum de Porphyrio B. Augustinus in libris de Civitate Dei ubertim commemorat; de Averroe autem, qui diu post Augustinum fuisse cognoscitur, idem in suis super Aristotelem commentationibus innotescit.
Footnotes
Chapter 50 of 110