Articulus 50
Contemplatio humanitatis Christi seu Christi hominis, secundum ea quæ in Evangelio scripta sunt: in quibus consideranda est mirabilis illa permixtio sublimium atque insignium ex parte Verbi assumentis, humilium quoque et declivium ex parte naturæ assumptæ.
QUONIAM Dominus noster Jesus Christus in unitate personæ veraciter Deus et homo est, in universis quæ de ipso sacratissimi Evangelistæ conscribunt, sapientissime contemplari oportet quid ex parte nostræ naturæ, quid item ratione divinæ naturæ conveniat; sic tamen ut utrumque ex alio nobis amabilius sit atque suavius.
Etenim divinitatis ejus insignia seu divinorum operum suorum sublimia, ex hoc nobis dulcissima amabilissimaque redduntur, quod per eum et ab eo seu propter eum peracta sunt qui nostræ est consors naturæ, frater et proximus noster. Nonne civitas vel etiam integra patria gaudet, dum una ejus persona exercet contra hostes vel in alienis provinciis aut contra extraneos victorialia aliqua itemque magnifica? Quantum ergo in Domino gloriari debemus, quod unus e fratribus nostris tam victoriosa, supernaturalia, præclarissima ac divina molitus est, sicut de Domino Jesu sancta docet Scriptura?
Rursus, humanitatis Christi humilia tanto sunt nobis honorabiliora, dulciora et amplius diligenda, quanto is qui pro nobis illa egit aut pertulit, exstat sublimior. Nonne ignobilis homo magis appretiaret ac reputaret, si filius regis pro ipso mortis periculo se offerret, quam si vilis faceret hoc persona? Quum ergo qui tanta pro nobis humillima fecit, atque amara, aspera et pœnosa sustinuit, sic homo sit, ut verus quoque sit Deus, imo etiam secundum humanam naturam cunctis prælatus ac dignior, elucescit quod humilia et declivia quæ de ipso leguntur, sint nobis ex hoc incomprehensibiliter veneranda, diligenda et dulcia.
Nunc ergo, o contemplatrix ac devotissima anima, in evangelicæ historiæ speculo intuere quemadmodum in universis quæ de Christo scribuntur, ineffabili venustate et decentissima consonantia, summa imis, alta bassis, divina humanis, supernaturalia atque dignissima despectis et subhumanis permixta sunt, ita quod Christus, qui ait, Ego et Pater unum sumus, æqualem se asserens Deo, alias fateatur : Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis.
Itaque, quod omnia quæ de Christo in novo Testamento feruntur impleta, in veteri Testamento inveniuntur oraculis Prophetarum, figuris, signis ac prodigiis variis prænuntiata, ad Christi utique magnificentiam gloriosissime pertinet. Insuper ad ejus sublimitatem insigniter spectat, quod Archangelo nuntiante, de Spiritu Sancto concipitur; quod de purissima Virgine nascitur; quod nativitatis suæ hora ab angelo pastoribus natus asseritur, ab eodemque angelo Salvator et Christus Dominus solennissime appellatur; quod demum angelo illo necdum verba complente, adest multitudo cœlestis exercitus, utpote (secundum Origenem) innumerabilium angelorum, laudantium Deum atque dicentium, Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis; similiter, quod stella desuper radiante ac præeunte, a tribus Magis quæritur, invenitur et adoratur; quod a justo Simeone et sancta vidua Anna benedicitur; quod B. Joseph angelus jubet infantulum vehere in Ægyptum.
Porro ad suæ humanitatis humilitatem ac bassitudinem attinet, quod de paupere matre, media nocte, frigidissimo tempore, in ipsa caligine, vili in stabulo gignitur, pannis involvitur, in præsepio collocatur, plorat ac lamentatur non tam suas quam totius humani generis clades, miserias et ærumnas; quod insuper ubera sugit, circumcisionemque suscipit, in templo offertur, Ægypto, ne ab Herode necetur, invehitur. Denique, quod duodecim factus annorum, tam sapienter inter doctores interrogavit atque respondit, ut omnes verteret in stuporem, tuncque plenus sapientia fuit et gratia, ad magnificentiam ejus certum est pertinere, ita quod ratione et virtute divinitatis unitæ hæc ei competebant. Sed ad suæ humanitatis pertinuit declivitatem, quod cum Matre sua ac Joseph descendit et erat subditus eis.
At vero, quod triginta circiter annos sortitus, venit inter peccatores ad sui præcursoris et servi baptismum; quod tunc ab
Luc. 1, 26-38.
Ibid. II, 7.
Ibid. 8-11.
Ibid. 13, 14.
Matth. II, 1-11.
Luc. II, 25-38.
Matth. II, 13.
Luc. II, 7.
Ibid. 21, 22.
Matth. II, 13, 14.
Luc. II, 42, 46, 47.
Ibid. 40.
Ibid. 51.
Ibid. III, 23; Matth. III, 13-16.
Joann. x, 30.
Ps. xxi, 7. eodem baptismum accepit; quod deinde in deserto jejunavit, famem sustinuit, a dæmone tentatus, ductus et collocatus est;1 quod invitatus venit ad nuptias, Jerosolymamque in die festo ascendit:23 humanitatis suæ veritatem et humilitatem inenarrabiliter magnam commendat. Quod vero hora baptismi super eum aperti sunt cœli, Spiritus Sanctus in eum descendit4 et mansit, voxque Patris de cœlo intonuit, Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacuit;56 quod in deserto, quum esset cum bestiis, angelos habuit ministrantes;7 quod dæmonem tam promptissime ac sapientissime confutavit;8 quod aquas in optimum vinum in instanti convertit; quod de templo Jerosolymitano ementes vendentesque expulit, omnesque fulgore quodam vultus sui deifico terruit, imo (secundum Origenem) tot millium hominum ingenia compescuit: ad divinitatis suæ insignia spectat.
Insuper, quod quum litteras non didicerit, tam doctissime prædicavit, non ut Scribæ, sed sicut potestatem habens, ita ut omnes in verbis gratiæ oris sui stuperent;91011 quod dæmones tam imperialiter effugavit;12 quod tam innumerabiles infirmos, surdos, cæcos, mancos, paralyticos et leprosos curavit;13 quod cæcum a nativitate, et claudum ex utero, filium etiam reguli agonizantem, plenissime reparavit;1415 quod semel quinque millia virorum, demptis pueris et personis feminei sexus, ex quinque panibus et duobus piscibus, deinde quatuor millia ex septem panibus paucisque pisciculis pavit ac satiavit, ita quod in prima refectione duodecim, in secunda septem cophini fragmentorum supermanerent;161718192021 quod demum cordium patefecit arcana, quod futura penitus contingentia, et omnem suæ passionis modum, formam, locum, horam prædixit;2223 quod tres mortuos et forsitan plures suscitavit;24 quod discipulis suis, adhuc in sæculo isto conversans, virtutem faciendi miracula contulit;2526 quod super mare ambulavit, ventis et pelago imperavit, et coram discipulis transfiguratus, tanquam sol splenduit:2728 divinitatis suæ sublimitatem declarat. Porro, quod interim tanta maledicta, opprobria, convitia, persecutiones, blasphemias, irrisiones, fatigationes, labores, famem, sitim, somnum perpessus est, humilitatem assumptæ manifestat naturæ.
Adhuc autem, quod hora passionis instante corpus et sanguinem suum consecravit, tam supersapientialem sermonem Apostolis fecit;29 quod resurrectionem suam, ascensionem et glorificationem, Spiritus Sancti missionem, totiusque mundi conversionem ad fidem, et cetera multa prænuntiavit post suam passionem futura, eademque esse impleta, post passionem suam certissimis experimentis atque sensibilibus argumentis visibiliter comprobavit;30313233 quod tertia die resurrexit; quod sancti angeli hoc certis personis insinuaverunt;34 quod discipulis tam frequenter apparuit, clausisque januis ad eos introiit, coram eis in cœlum ascendit, duosque angelos cum discipulis colloquentes reliquit;3536 quod Spiritum Sanctum in signo visibili misit, omniumque linguarum ac Scripturarum sanctarum notitiam eisdem in momento infudit, tantoque eos suæ dilectionis fervore, fortitudine atque constantia roboravit, ut pro ejus fide mori essent promptissimi, qui paulo ante fuerunt tam pavidi, ita ut omnes ab ipso diffugerent, et princeps eorum ipsum ter abnegaret;373839 quod in ipsa suæ acerbissimæ passionis hora obscuratus est sol tribus horis, idque tempore oppositionis, luna soli supposita;40 terra quoque contremuit, et multa Sanctorum jam defunctorum corpora simul cum ipso surrexerunt, et multis in Jerusalem apparuerunt:41 divinitatis suæ majestatem ostendunt. Quod vero tam amarissimam pertulit mortem, quod tam dire expavit sanguinemque sudavit, humanitatis suæ veritatem et declivitatem insinuat.4243
In quibus omnibus utriusque in Christo naturæ in unitate personæ veritas declaratur; et per communicationem idiomatum divina homini humanaque Deo inconfusibiliter competunt, sed quid propter quid dicatur, intuendum est semper. Atque in horum fidelissima contemplatione gloriandum est vehementer, eo quod ipsa Verbi æterni divinitas per nostram naturam tam insignia propter nos fecerit : ita ut actio Christi humana merito appelletur (secundum divinum Dionysium) theandrica, id est deivirilis, quoniam humanitas Christi fuit Verbi instrumentum animatum, conjunctum, immediatum ac proprium, unde per ipsam operabatur divina, sicut et animæ nostræ corpus nostrum vocatur et est instrumentum animatum, conjunctum, immediatum ac proprium, prout edocet Damascenus.44
Footnotes
-
Matth. IV, 1-9. ↩
-
Joann. II, 2, 13. ↩
-
Matth. III, 3-10. ↩
-
Ibid. 14-16. ↩
-
Marc. I, 10. ↩
-
Matth. III, 16, 17; ↩
-
Marc. I, 13. ↩
-
Joann. II, 7-10. ↩
-
Luc. IV, 22. ↩
-
Marc. I, 22; ↩
-
Joann. VII, 15. ↩
-
Marc. I, 23-27. ↩
-
Marc. xxx, 30 et seq.; ↩
-
Joann. IX, 1-7; ↩
-
Matth. XI, 5; XV, 30; XXI, 14. ↩
-
Matth. XXIV, 2 et seq.; XX, 18, 19. ↩
-
Marc. II, 8. ↩
-
Matth. XV, 34-39. ↩
-
Matth. XIV, 17-21. ↩
-
Joann. IV, 46-50. ↩
-
Act. III, 6-8; ↩
-
Matth. IX, 18, 25; ↩
-
Luc. VII, 12-15; ↩
-
Joann. XI, 43, 44. ↩
-
Joann. XIV, 25. ↩
-
Matth. X, 1, 8. ↩
-
Matth. XVII, 2. ↩
-
Matth. VIII, 26. ↩
-
Matth. XXVI, 26-28. ↩
-
Act. I, 3 et seq. ↩
-
Joann. XIII, 31, 32; XIV, 16. ↩
-
Matth. XVI, 21; XXVI, 32; XXVIII, 16-20; ↩
-
Joann. XIII, 31 et seq. ↩
-
Luc. XXIV, 4-6. ↩
-
Act. I, 9-11. ↩
-
Joann. XX, 19, 26. ↩
-
Ibid. 69-74. ↩
-
Matth. XXVI, 56. ↩
-
Matth. II, 1-4. ↩
-
Matth. XXVII, 45. ↩
-
Ibid. 51-53. ↩
-
Luc. XXII, 44. ↩
-
Marc. XIV, 33; ↩
-
De Eccl. hier. c. III. ↩
Chapter 51 of 110