Articulus 51
De perfectione conversationis Filii Dei in sæculo isto.
QUUM Unigenitus Dei, Dominus noster Jesus Christus, sit omnium nostrum magister ac ductor, ejusque vita quam gessit in carne mortali, sit universæ perfectionis forma, exemplar et finis, cui conformari et imprimi nos oportet, si de salvandorum collegio erimus; qualitatem suæ sanctissimæ conversationis jugiter cum summa diligentia contemplari debemus.
Quoniam ergo Filius Patris æterni in hunc mundum descendit, ut ad perfectissimum Dei amorem hominum corda transferret, istudque sæculum non esse nisi exsilium edoceret, et cœlestem felicitatem finaliter appetendam ostenderet, spiritualia quoque bona, æternalia ac divina, terrenis, caducis atque carnalibus incomparabiliter præferenda instrueret; hinc ipse in summa paupertate, omniumque sæculi hujus divitiarum, deliciarum, honorum plenissimo contemptu voluit inter homines conversari, et ea quæ carni sunt duriora elegit, atque in omni persecutione et tribulatione incomparabilem patientiam observavit, ut verbo et opere nos doceret toto cordis affectu ferri in Deum, et cuncta præsentia respectu futurorum bonorum pro nihilo adspicere, vilipendere sive contemnere, imo nec persecutores et occisores nec mortem pro justitia formidare, sed universa dura et aspera pro Dei amore, itemque in quantum sunt pro futuræ beatitudinis adeptione utilia, æquanimiter et gaudenter perferre, injuriantes diligere, pro persequentibus exorare, malefacientibus benefacere, ac per hoc malum in bono vincere, instarque Patris cœlestis ad omnes communiter, bonos et malos, ingratos et gratos, sincerum pietatis ac caritatis affectum habere.123
Insuper dedit sapientia saluberrimaque consilia, ad perfectionem et opera superrogationis spectantia : quibus per continentiam perpetuam, obedientiam humilem, paupertatem spontaneam, ad divinæ dilectionis complementum omniumque virtutum decorem compendiosissime pervenitur, videlicet mundum et cuncta quæ mundi sunt, parentes, cognatos, uxorem, divitias, pecuniam, et demum se ipsum ac propriam voluntatem in omnibus abnegando, spernendo ac deserendo.4 Quo namque universa hæc quis purius pro Dei amore relinquit, eo ad exuberantiorem Dei gratiam se disponit.
Itaque tota conversatio Salvatoris in hoc mundo fuit in summa paupertate, humilitate, obedientia, mansuetudine, patientia, item in summa sanctitate, perfectione et caritate : in quibus virtutibus eum pro viribus, gratiæ ejus auxilio, imitari debemus, gratiasque referre immensas ex ardenti amore, quod ipse propter nos tanta fecit, toleravit ac docuit. Postremo, quidquid a divinæ bonitatis sancta ac fervida dilectione et beatitudinis sempiternæ affectu et adeptione cor nostrum retardat, aspernari ac evitare debemus, quatenus ab omnibus absoluti et liberi, uni illi quod solum necessarium est, tota mente vacemus.5
Footnotes
Chapter 52 of 110