Skip to the text

Articulus 52

Consideratio passionis Christi.

QUAMVIS de contemplatione dominicæ passionis quædam nunc dicta sint, delectat tamen inde aliquid diligentius, prout Spiritus Christi præstiterit, considerare.1 Cordialis equidem, intenta ac frequens meditatio passionis Domini Jesu, contra omnia tentamenta diaboli, persecutiones adulationesque mundi, concupiscentias carnis, efficacissimum est remedium, refugium atque subsidium; ipsa quoque timores nocturnos et pueriles expellit, ad omnem gratiam Dei summe disponit, caritatem inflammat, vanas consolationes facit contemni mundumque despici.

Porro, dum Christi passionem vis intueri, quatenus affectio accendatur, mens illustretur, et tota anima splendore gratiæ perfundatur, non solum ipsa quæ Christus tulit supplicia contempleris, sed profunde perpende quis, qualis et quantus sit qui patitur; item cur, propter quid, pro quibus et qualibus patiatur: quæ omnia si sigillatim, morose cordialiterque pensentur, fructuosissimum meditationis hujus exercitium erit.

Primo igitur intuere quis sit qui patitur. Ipse utique est unigenitus Filius Dei, verus Deus et vita æterna;2 qui etiam secundum naturam assumptam et dona ipsius, est toto præstantior universo. Si ergo per angelum vel hominem sanctum, tamen puram creaturam, nos redemisset, satis regratiari ei et hujuscemodi redemptori nequaquam possemus: quantum nunc Deo Patri, et Salvatori, Deo Patri vere æquali, regratiari habemus? ad quantum Patris Filiique amorem tenemur? imo quam infinite a digna gratiarum actione, debita dilectione atque idoneo famulatu deficimus? Hinc quidquid valemus agamus; et quum totum quod valemus effecimus, nil nos egisse putemus, dicentes illud ex Evangelio:3 Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus.

Secundo consideremus qualis sit. Est quippe sanctus, pius, mitis, dulcis et innocens Agnus Dei. Unde hunc Agnum videntes pro nobis a sceleratissimis atrocissimisque transgressoribus tam acerbissime ac crudelissime pati, piissimo compassionis affectu resolvamur in ipsum.

Tertio perpendamus quantus sit. Est equidem dignitatis immensæ: idcirco quidquid pro nobis ipse fecit, dixit aut passus est, summe reputare debemus, et gratiæ ejus cooperari non segniter.

Quarto, cur passus sit, scilicet ut vitia nostra curaret. — Quinto, propter quid, puta ut felicitatem adipiscamur æternam. Quum ergo nos ei causa doloris fuerimus, et sua passione ipse nos a tanta miseria culpæ infernalisque pœnæ eripuit, tantum quoque æternæ beatitudinis bonum recuperavit, nonne eum in infinitum amare debemus, totis viribus colere?

Sexto pensandum pro quibus, puta pro nobis tam defectuosis, vilibus atque fragilibus creaturis. Non ergo oblivioni usquam tradamus, quod tantus rex nos tantillos tam pretiose redemit.

Septimo intuendum pro qualibus, utpote pro iniquis, perditis et damnandis, imo et pro inimicis secundum præsentem justitiam, quamvis pro carissimis secundum prædestinationem æternam, dicente Apostolo: Commendat autem caritatem suam in nobis Deus, quoniam quum adhuc inimici essemus, Christus pro nobis mortuus est.4 Si ergo staremus ante fornacem ardentem, projiciendi in eam ad comburendum per unum diem, infinitas ei gratias ageremus qui nos a tam ingenti salvaret tormento: itaque quam amorose ei regratiari habemus qui ab æternali nos ineffabiliter dira eripuit pœna?

Omnia ergo prædicta sollicite et mature intueamur quotidie, et Christi passionibus devotissima mente configurari conemur.

Porro de qualitate passionis Christi sciendum quod ipse pro nobis passus est passione generalissima, quia in omnibus membris corporis ac animæ viribus, etiam supremis per respectum earum ad animam, quamvis secundum easdem fuerat comprehensor per comparationem earum ad Verbum. Tota etenim anima Christi fuit in dolore, secundum Damascenum. Item passione ignominiosissima, quia crucis affixus patibulo, quod erat supplicium pessimorum, et inter latrones nudus suspensus, in inhonestissimo loco, adstante innumerabili populo, tempore præsertim festivo. Passione quoque acerbissima, propter suæ complexionis teneritudinem, pœnarum protractionem, exaggerationem et continuationem. Mors quoque confixorum pœnosissima esse cognoscitur, quia in locis præcipue sensibilibus ac nervosis figuntur, et pendentis grave lassumque pondus auget dolorem: quod maxime fuit in Christo, in quo corporis pondus membra desecuit et contrivit, vulnera ampliavit, et nervos violentissima extentione dirupit. Tales quoque non statim decedunt, sed diu torquentur.

Præterea, quoniam Christus sua passione voluit genus humanum Deo Patri reconciliare, suam quoque ad nos caritatem monstrare, et nos in omnibus ædificare, sanare atque juvare, decuit suam passionem esse talem ut esset Patris maxime honorificativa, suæ quoque caritatis et perfectionis præcipue ostensiva, hominibus etiam summe ædificativa et auxiliativa. Porro passio ista fuit Dei Patris tanto excellentius honorativa, quanto pro injuria ei in peccato illata, fuit copiosius satisfactiva. Offensus nempe tanto plus honoratur, quanto offensa plenius castigatur. Ideo, ut Christus Patrem summe veneraretur pro hominum satisfaciendo peccatis, amarissimam voluit passionem subire. Per hoc quoque obedientia quam Patri exhibuit, eminentius commendatur, quod usque ad tam horribile genus mortis obedivit eidem. Denique per id ipsum perfectissime nobis caritatis suæ plenitudinem demonstravit, nosque efficacissime ædificavit, juvit atque sanavit, summæ obedientiæ, inconcussæ constantiæ, invictæ fortitudinis exhibendo exempla. Quo etiam graviora passus est Christus, eo plus meruit, suumque nobis meritum communicavit, ac per hoc Deo exuberantissimam miserendi nobis pauperrimis præbuit occasionem et causam.

Hæc breviter tacta, devoto contemplatori latius profundiusque speculanda relinquo. Omnes autem ex horum consideratione discamus universas carnis delicias, sæculares affectus, viles consolationes, vanitates et insanias falsas penitus abhorre, atque Unigenito Dei pro nobis taliter excruciato cruciformiter inhærere, pensantes illud divini Apostoli: Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.5

Footnotes

  1. art. xxv. ↩

  2. I Joann. v, 20. ↩

  3. Luc. xvii, 10. ↩

  4. Rom. v, 8-10. ↩

  5. Galat. vi, 14. ↩

Chapter 53 of 110