Skip to the text

Articulus 53

Qualiter Christum in Sacramento altaris contemplari, amplecti atque diligere debeamus.

QUEMADMODUM quarto de Trinitate loquitur Augustinus, in omni sacrificio quatuor considerantur, videlicet, cui offertur, a quo offertur, quid offertur, et pro quibus offertur. Antequam ergo, o contemplationis amator, ad celebrandum vel communicandum accedas, hæc quatuor mente perpende sagaci:

Primo, majestatem Dei æterni, adorandi ac omnipotentis, cui sacrificium offers, vel cujus sacramentum suscipis: sicque ex hac contemplatione sancto ac reverentiali concutiaris timore, atque in omnibus timorate, recollecte et custodite te habeas.

Secundo, tui ipsius parvitatem, insufficientiam, ingratitudinem, vilitatem ac vitia: et ita ad tantum sacramentum te præpares per propriæ conscientiæ discussionem, humillimam orationem, internum dolorem seu contritionem, puram confessionem, promptam atque condignam satisfactionem; et sic cum omni humilitate accede.

Tertio, ipsius sacramenti dignitatem, sanctitatem et excellentiam. Totus etenim Christus, verus Deus et homo, sub speciebus panis ac vini verissime continetur. Absit ergo ut unigenitum Filium Dei mente impura audeas sumere, ne reus sis corporis et sanguinis ejus. Imo, quum similitudo faciat unionem esse convenientem, si Christo in Sacramento salubriter uniri desideras, ejus virtutibus te conforma: humilitatem mansuetudinemque ipsius assequere; caritatem, pietatem, innocentiam et patientiam ejus pro posse sectando amplectere. Nempe susceptivum esse non debet contingens, sed proportionatum atque dispositum. Unde tam superpurissimum, divinissimum et superdignissimum sacramentum non nisi munda mente castoque corpore, cum præcipua devotione suscipi debet aut consecrari.

Quarto attende cur et pro quibus istud sacramentum immolatur vel sumitur, scilicet, in dominicæ passionis commemorationem, in ardentissimæ Christi ad nos dilectionis protestationem, in omnium divinorum beneficiorum recordationem, pro salute insuper vivorum ac mortuorum, et aliis cunctis ac variis causis offertur.

In horum igitur consideratione accendi debet cor nostrum vehementer divino amore, æstuanti ac intimo desiderio Christi, gratitudinisque efficaci affectu ad Salvatorem.

Qui itaque Christum in Sacramento appetit sincere ac devotissime contemplari, amorose amplecti, salubriter sumere, non oportet nec expedit ut multum se occupet considerando qualiter corpus Christi sub tam modicis queat formis consistere, in tot locis simul esse, qualiter aliquid per transsubstantiationem convertatur in ipsum, et cetera supernaturalia ac supermiranda, quæ vel non vel vix ab intellectu valent angelico comprehendi: imo, secundum Ægidium de Roma, nec Cherubim nec Seraphim capere possunt quomodo Christus sit in Sacramento.

His ergo divino examini humiliter veraciterque commissis, et fidei veritate aliunde firmissime nota atque supposita, præsupponentes supercertissime quod juxta catholicam totius sanctæ Ecclesiæ fidem, Christus veraciter, essentialiter, personaliter in Sacramento exsistat, profunde ac sapienter pensemus incomprehensibilem prorsusque ineffabilem magnitudinem caritatis, liberalitatis, dignationis et miserationis Domini nostri Jesu Christi ad nos: quod tam misericordissime dignatur esse semper nobiscum; quod tam intime unit se nobis; quod se ipsum tam munificentissime et superlargissime nobis communicat, non sua tantummodo dona, sed se ipsum tribuens nobis; quod tam multiformiter ac copiose nostris indigentiis atque peccatis subvenit ac medetur; quod instar summi communisque boni nulli se negat. Hæc contemplando, resolvamur et liquefiamus ac defluamus in ipsum, eumque ardentissime ac fiducialissime invocemus, quatenus omni virtute et efficacia, omni affectu, sapore et gratia tam supermirabilis sacramenti nostras clementissime impleat mentes, ut desuper dulcissime uncti, illustrati, succensi, Domini nostri Jesu Christi veram præsentiam gratiosissime experiamur, superintellectualiter ac supernaturaliter intueamur, ut sic ei purissimo jugiter gratissimoque adhæreamus amore, omni semper cum vigilantia detestantes, fugientes et corrigentes peccata cogitationum, affectionum, locutionum, operationum et omissionum.

Præterea, tempore opportuno considerare utique poterimus, fide supposita, quasdam valde rationabiles causas cur necesse aut condecens sit Christum in Sacramento substantialiter contineri.

Primo enim amor et gratitudo animæ Christi requirit ut sicut Deus Pater omnipotens tam incomparabilem ei gratiam præstitit, sic Christus ut est homo, omnem reverentiam, honorem et gloriam quam potest Deo Patri, imo et toti Trinitati rependat. Hoc autem convenientius atque perfectius nequit, nisi ut sicut semel se pro hominibus obtulit Patri in cruce in pretium, sic quotidie velit et faciat se Deo Patri immolari in altari per sacrum mysterium. Nempe in cruce se offerens, honorem Deo sublatum eidem restituit, tanta pro nostris patiens culpis : ita in quotidiano Missæ officio idcirco offertur, ut divina majestas summe in omnibus magnificetur, benedicatur et adoretur; nostra quoque peccata confiteantur, deplorentur ac deleantur; divina insuper beneficia rememorentur, et peccatores Deo reconcilientur.

Denique, tanto quis Deum magis honorare censetur, quanto ei pretiosiorem obtulerit hostiam, dummodo ex digna id devotione efficiat. Unde Abel de optimis gregum immolans Deo complacuit, Cain de vilioribus offerente divinitus reprobato. De hoc in Malachia propheta plenius legitur.1 Neque enim ideo Deo quid immolamus, quod ipse nostris indigeat bonis, sed quæ de manu ejus accepimus, ei offerimus (prout primo Paralipomenon David testatur) in recognitionem beneficiorum ipsius. Nonne ergo Salvator ut homo per hoc potissime Deum incessanter honorat, quod tam superdignissimam corporis et sanguinis sui hostiam et sui Deo Patri jugiter omni die immolari instituit, jussit et fecit?2

At vero, ex quo Christus nostram assumpsit naturam, decentissimum fuit ut quod de nostro accepit, in nostram salutem converteret omni modo possibili, magisque perfecto, caritativo ac liberali.3 Hoc autem aptius non valet impleri, quam ut indesinenter pro nobis Deo in Missarum solenniis immoletur, ac demum a nobis spiritualiter manducetur, et suæ passionis meritum nostris mentibus per sacramentalem præsentiam applicetur.

Adhuc, si rite perpendimus quantum nos Filius Dei secundum suam divinitatem increato amore dilexit, non jam inordinate mirabimur, sed dulciter contemplabimur quod in Sacramento taliter nobis copulari dignatur. Eatenus quippe dilexit nos, ut nostram sibi hypostatice naturam uniret, nosque ad suæ deitatis beatissimam fruitionem perduceret : et quid itaque mirum, si nunc per corporis sui ac sanguinis veritatem nos pascit, nobisque adest velatus in via, quos sua superessentiali deitate æternaliter pascere decrevit et sibi clare conjungere revelatus in patria?

Præterea, æstuantissimus ad nos amor Domini Salvatoris id exigit, ut intime nobis adsit, et plenissime (quantum in se est) provideat, auxilietur atque medelam impendat : quod totum eminentius fieri non valebat, quantum spectat ad viatores, quam per personalem in Sacramento præsentiam oblationemque indesinentem, quia per hoc peccata potissime absolvuntur, divinæ gratiæ charismata adipiscuntur, sempiterna felicitas obtinetur.

Ideo quoque voluit Christus in Sacramento tam incomprehensibiliter contineri, ut fides nostra tanto copiosius meritum sortiatur, quanto perfectius intellectum nostrum in captivitatem redigimus in divinum obsequium. Porro tam superincomprehensibilia tamque supermirabilissima exstant quæ in sacramento hoc credimus, quod Jesus iste quem colimus, nunquam utique proposuisset suis cultoribus credere ea, nisi ipse fuisset a Deo : omnes enim seductores, legislatores sive doctores talia ad quæ homines faciliter inclinantur, vel quæ naturalem capacitatem parum transcendunt, proposuerunt. Unde et ipsa conversio mundi ad tam arduissimam legem, incomprehensibilissimam Christi fidem, divinæ potestatis atque purissimæ veritatis est evidens signum.

Postremo, evangelicæ legis perfectio et status gratiæ revelatæ id exigunt, ut nunc in plenitudine temporis offeratur Deo hostia munda, placida, per se acceptabilis et finalis, faciens quod designat, atque in genere sacramentorum talis per essentiam, qualia fuerunt alia ante legem, sub lege, et nunc quoque post legem sunt per participationem. Hoc autem esse non potest nisi corpus et sanguis Salvatoris, seu ipsemet Christus, qui etiam, quum se in Sacramento per modum cibi ac potus exhibeat, essentialiter adest, quemadmodum cibus potusque corporeus realiter cibando conjungitur.

De hac demum materia, in Dialogo de fide catholica plenius sub nomine theologi cum philosopho disputavi.

Footnotes

  1. Gen. iv, 4, 5. ↩

  2. Malach. i, 6 et seq. ↩

  3. 1 Par. xxix, 14. ↩

Chapter 54 of 110