Skip to the text

Articulus 54

Consideratio dulcissimæ conversationis Christi cum Virgine Matre, præsertim in infantia.1

PRÆTEREA, ne animus contemplativus in arduis occupatus, ex divinarum et intellectualium rerum speculatione immoderanter lacescat aut obruatur, potest vicissim pro spiritus sui recreatione, cum puero Jesu quasi infantulo solatiari ac ludere, atque virgineæ ejus Genitrici cum Puero adorando suavissime conversanti, totis præcordiis congaudere.

Itaque penset quam deliciosissimum, dulcissimum saluberrimumque exstiterat amabilissimæ, affectuosissimæ ac benignissimæ virgini Mariæ Christiferæ, puerum Jesum adhuc tenellum infantem, amœnissimum ac speciosissimum filium, quotidie intueri, affari, fovere, lactare, deosculari, amplecti, brachiis bajulare, in gremio quoque tenere, et secum frequenter in lectulo collocare, ardentissimoque affectu pudicissime stringere ac blandiri : quem novit se de Spiritu Sancto, nuntiante Archangelo, concepisse ; quem a cœlestis militiæ angelico illo exercitu scierat sic esse laudatum ; quem denique esse regem Messiam, omnium Salvatorem ac Judicem, Deique unicum Filium, imo Deum verum, universorum Prophetarum opus, nullatenus dubitavit.

Denique, iste virgineæ Genitricis et superdulcissimi pueri Jesu convictus tanto utique deliciosior atque felicior fuit, quanto eorum mutuus amor exstitit major, purior, itemque ferventior. Et certum quod non solum mutua eorum dilectio gratuita et infusa, sed etiam naturalis, æstuantissima atque plenissima fuit, quanto uterque eorum melior erat et amabilior, et quo sibi invicem ampliora beneficia impenderunt; quo demum similiores fuerunt ac viciniores, quo etiam in ipso caritatis habitu omnique gratiarum, donorum ac virtutum charismate fuerunt pleniores, et a distractione ac evagatione, peccato et passione immuniores. Et palam quod in omnibus conditionibus his quasi incomparabiliter excellebant : unde et inæstimabiliter se invicem utraque dilectione amabant, et superdulcissime simul vivebant. Nec poterat columbinæ atque sanctissimæ Virginis Matris simplex et mundissimus oculus, in talis ac tanti unici Filii sui adspectu lassari, sed cum incredibili reverentia eum semper tractavit, amantissime lactavit, mitissime ei servivit. Filius quoque tenerrimus multo humilius, amorosius, sanctius se habebat ad suam prædilectissimam Genitricem, a qua se tam ferventissime novit amari.

Inspiciamus devotissima mente infantulum Jesum jam sua tenella ac delicata brachiola ad purissimæ Matris collum protendere, nunc blando silentio aut nutu dulcifluo Matris intactæ ubera flagitare, sacrisque manibus eadem contingere, nunc suavissima oscula Parenti illibatæ præbere. Denique contemplemur Matrem piissimam suis virgineis brachiis Filium sustentare, jam oculis ejus sidereis, vino ac balsamo pulchrioribus, nunc genis ejus purpureis, nunc labiis roseis, nunc fronti niveæ, nunc collo lacteo oscula sancta imprimere. Quæ mater, quæ sponsa aut virgo unquam in sæculo isto usa est tali speculo tantoque gaudio ?

O præstantissima virgo Maria, Patri æterno comparentalis, Spiritus Sancti thronus ac thalamus, quæ illum habes Filium a quo vere procedit Spiritus Sanctus, summus Paracletus, in æternum ! Quid tibi cordis et animi erat, o mitissima Domina, dum unicum Dei Patris Filium et tui castissimi uteri fructum tenens in manibus, tenens ad ubera, stringens in brachiis, alens substantia proprii virginei lactis, nunc considerares et adorares ut Deum, nunc deosculareris ut parvulum ex te sine integritatis jactura vere lætabundeque natum, qui ad tam incomparabilem gratiam te elegit, et sibi in matrem ab æterno præordinavit ?

Hinc hæc atque similia contemplanda sunt mente munda suaviter, qualiter usque ad tricesimum circiter annum Dominus Jesus cum sua sincerissima Matre solus quodammodo vixit, quam humiliter et frequenter ei in multis servivit, mensam paravit, imo et ipsi Joseph subditus fuit. In quibus omnibus incomprehensibili dignationi Filii Dei gratias agere atque incomparabili beatitudini Matris ejus toto spiritu congaudere debemus, sicque in his animum refocillare.

Footnotes

  1. Cf. t. XVIII, p. 409 A et s. ↩

Chapter 55 of 110