Skip to the text

Articulus 56

De quarta specie contemplationis, et de quinquepartita acceptione gratiæ.

NUNC exigit ordo de quarta contemplationis specie pertractare. Hanc autem jam supra, considerationem seu contemplationem munerum gratiæ nuncupavi.1

Denique, duæ primæ contemplationis species æternam et increatam essentiam pro objecto sortitæ sunt, tamen sub ratione formali distincta ac duplici: unde et species ipsæ distinctæ sunt propter formalem distinctionem objecti. Insuper, tertiæ speciei contemplationis objectum est persona duplicis (utpote creatæ et increatæ) naturæ, videlicet Christus, vel potius creata atque humana ipsius natura ut a Verbo assumpta. Aliæ duæ species contemplationis creata concernunt, et puras creaturas in esse creato exstantes pro objecto suscipiunt, non utique nisi per respectum habitudinemque earum ad Creatorem.

Verum difficultas hic oritur, qualiter ad ultimas duas contemplationis species, puta contemplationem munerum gratiæ et considerationem donorum naturæ, reduci queat sive pertineat omnium rerum contemplativa consideratio creatarum. Videntur nempe quædam ad entis creati gyrum spectantia, quæ nec sunt dona naturæ, nec munera gratiæ, utpote effectus divinæ justitiæ circa reprobos et damnatos: quemadmodum sunt tormenta inferni, reproborum quoque in hac vita quædam supplicia, et eorum induratio, derelictio judicialisque damnatio. Denique S. Bernardus inter contemplationis species constituit considerationem judiciorum Dei, quæ ad nullam duarum jam prædictarum contemplationis specierum pertinere aut reduci posse videtur. — Quæritur demum sub qua harum contineatur contemplatio bonorum gloriæ, quam Bernardus contemplationem promissorum Dei appellat.

Oportet igitur scire, quod gratia quinque modis accipitur. Primo, communissime pro quocumque dono divinitus gratis dato; sicque bona naturæ seu naturalia sunt gratiæ quædam vel munera gratiæ. Nec ita gratia contra naturam distinguitur: imo sic esse, divinum subsidium creaturæ gratis impensum etiam ad quemcumque actum, gratia nuncupatur; palamque est sine hac gratia nullum posse quid agere nedum meritorie, sed nec aliquem actum, sed neque in esse durare. Hoc modo non sumitur gratia pro præsenti, dum consideratio munerum gratiæ quarta species contemplationis asseritur.

Secundo accipitur gratia pro gratia gratis data quæ est donum quoddam quo se homo disponit ad susceptionem gratiæ gratum facientis, donorumque Spiritus Sancti. Sine hac gratia nullus quod in se est facit sufficienter ad salutem se disponendo. Est quippe gratiæ hujus, liberum arbitrium a malis et vitiis revocare, atque ad bona id excitare. Ad hanc gratiam pertinent adversa et aspera quibus Deus homines hortatur et trahit ad bonum virtutis.

Tertio sumitur gratia magis proprie pro gratia gratis data quæ datur quibusdam ad aliorum profectum et fructum, quemadmodum ait Apostolus: Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.2 Hujus quoque gratiæ species tangens: Alii (inquit) datur per Spiritum sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ, alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum, alii gratia prophetiæ, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Hic quippe accipit sapientiam et scientiam, non ut sunt de numero septem donorum Spiritus Sancti, sed ut sunt gratiæ gratis datæ ad aliorum instructionem, ut S. Thomas elucidat.

Quarto sumitur gratia proprie pro gratia gratum faciente, per quam intellectualis creaturæ essentia constituitur in esse supernaturali ac deiformi, fitque per eam Deo accepta et grata, atque ad promerendum felicitatem æternam idonea.3

Quinto sumitur gratia, nomine gratiæ extenso, pro lumine gloriæ seu gloria, quæ dicitur gratia consummata, cujus etiam inchoatio quædam est gratia viatorum, dicente Apostolo :4 Gratia Dei vita æterna.

Itaque, dum speculatio munerum gratiæ fertur quarta species contemplationis, accipio gratiam ea latitudine tamque extense, ut hos quinque modos gratiæ comprehendat. Unde mox claret, quod contemplatio promissorum Dei ad hanc quartam contemplationis pertineat speciem.

Porro, si judicia Dei dicantur effectus divinæ justitiæ, tunc contemplatio judiciorum istorum partim (videlicet prout pertinent ad electos, ad gloriamque eos disponunt sive perducunt) ad quartam hanc contemplationis speciem pertinebit. Si autem judicia ista divinitus exerceantur circa præscitos ac reprobos, ut corrigantur atque salventur, sive per prospera sive adversa, tunc rursus eorum consideratio ad hanc quartam attinet speciem, quantum est ex parte Dei donantis ac discernentis, cujus punitiones ac pœnæ positivæ in hac vita inflictæ, sunt medicinales. Porro, si ista judicia sint quædam futuræ infernalis miseriæ inchoationes, ut sunt induratio, derelictio, seu gratiarum retractio et judicialis damnatio, ipsa quoque infernalis punitio, aut ignis ille ut divinæ justitiæ instrumentum affligens; ad quartam hanc speciem eorum contemplatio potest reduci, secundum quod scientia atque cognitio unius contrarii sive oppositi, ad alterius cognitionem scientiamque solet reduci, in quantum unum est causa seu ratio aliud cognoscendi, vel in quantum Deus reprobos in via citra condignum relinquit, eosque in gehenna citra condignum affligit, ita quod illic invenitur æquitati misericordiæ opus admixtum; vel certe in quantum illa pœnalia ad ampliorem conferunt gloriam electorum, qui in Apocalypsi clamare scribuntur zelo justitiæ :5 Usquequo, Domine, non vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra? Lætabitur equidem justus quum viderit vindictam.6

Postremo, si cui responsio ista non placet, poterit quartam hanc speciem contemplationis generaliori nomine designare, vocareque eam contemplationem supernaturalium effectuum Dei; quintam vero speciem, vocare contemplationem naturalium operum Opificis primi. Omne enim creatum ad hæc duo reducitur.

Footnotes

  1. art. xxvi. ↩

  2. 1 Cor. xii, 7. ↩

  3. Summ. th. 1ª 2ª, q. cxi, a. 4 ad 4um. ↩

  4. Rom. VI, 23. ↩

  5. Apoc. VI, 10. ↩

  6. Ps. LVII, 11. ↩

Chapter 57 of 110