Skip to the text

Articulus 57

De multiplici specie subalternata hujus quarti generis contemplationis, et specialiter de contemplatione bonorum gloriæ.

QUONIAM itaque quartum genus contemplationis concernit munera gratiæ pro objecto, gratiam (prout in præcedenti articulo dictum est) extense sumendo; hinc hujus generis species variæ assignantur, secundum diversitatem gratiæ multiformis. Quintuplicem quippe gratiam, sicut nunc patuit, genus hoc contemplationis considerat. Verum, quoniam gratiis illis ratio gratiæ non utique univoce convenit, species istæ potius dici poterunt gradus quidam quam species prædicti generis contemplationis.

Denique, primus gradus bona gloriæ, seu beatitudinem patriæ et quæ beatitudinem illam respiciunt atque perficiunt, intuetur. Gloriam quoque hic sumo non pro ipsa felicitate vel delectatione electorum in patria, sed pro ipso lumine gloriæ, sicut et gratia et lumen gratiæ idem designant. Quid vero sit lumen gloriæ, pandere nunc oportet; deinde monstrandum quæ sint supernaturalia illa gloriæ bona ad hunc contemplationis gradum spectantia.

Et quidem in primis contemplari in generali debemus, quam prorsus immensa et vera, pura ac liberalissima sit bonitas Creatoris, quam infinita, indeficientissima et supereffluentissima sit ejus benignitas, quam munificentissimus ejus ad nos amor monstretur in hoc quod sibi nequaquam satis visum est rebus creatis naturales proprietates, specificas perfectiones, diversaque bona naturalem capacitatem non transcendentia, gratis ex sola sua bonitate communicare atque influere, et suæ æternæ adorandæque bonitati eas in talibus assimilare; sed insuper, ad suæ bonitatis et superopulentissimæ perfectionis declarationem majorem, ad suæ dilectionis pleniorem ostensionem, ad creaturarum exuberantiorem eminentiam et decorem, donis naturæ munera gratiæ bonaque gloriæ, plura etiam supernaturalia data ac ornamenta adjecit. Atque per hoc rerum capacitates superimplevit, et ipsum entium ordinem, eorum naturas, proprietates et vires ineffabiliter decoravit ac sublimavit: quod in intellectualibus creaturis electis potissime locum habet, et verum ac evidens est; per quod sibi entia ista supernaturaliter conformavit, præcipue mentes creatas: in quo sapientia, potentia atque clementia Conditoris excellentissime repræsentantur et splendent in præinductis ejus effectibus.

Præterea, quid sit lumen gloriæ, hoc modo considerare oportet. Quum ipsa felicitas ad quam mentem rationalem condidit opifex Deus, sit penitus supernaturalis, videlicet beatifica visio Dei per speciem, hanc mens creata adipisci non valet, nisi per supernaturalia media divinitus adjuvetur. Media nempe fini necesse est proportionari. Quemadmodum ergo mentes viatorum ad promerendum hanc supernaturalem felicitatem indigent gratia gratificante, essentiam animæ in esse supernaturali constituente ad efficiendum opera æternæ vitæ meritoria; sic mentes comprehensorum ad suscipiendum immediate a Deo felicitatem præfatam indigent lumine gloriæ, quod est qualitas omnino supernaturalis atque dignissima, mentes beatas in deiformi ac deificato quodam esse constituens: per quod eatenus elevantur, ut tantæ beatitudinis sint immediate capaces, et ad actus fruitivos ac præmiatorios aptæ. Ad tantæ equidem beatitudinis participationem exigitur præstantissima dispositio mentis penitus supernaturalis: quam dispositionem facit Deus efficienter, et lumen gloriæ formaliter.

Denique, ad beatificam Dei visionem mens creata non pertingit nec elevatur nisi per hoc quod sibi divina essentia loco intelligibilis formæ unitur: omnis namque forma creata distat et deficit infinite a repræsentando Deum sicuti est in se ipso, seu ejus essentiam clare et specie tenus ac immediate. Ad hoc autem quod menti creatæ divina essentia tam proxime tanquam intelligibilis forma possit uniri, indiget mens creata dispositione ac deificatione præclara ac maxima, quam per lumen gloriæ a Deo sortitur, de quo illud Psalmographi accipi potest: In lumine tuo videbimus lumen.1 Hoc insuper lumen beatam mentem inæstimabiliter exuberantissimeque perfundit, implet, illustrat, clarificat, ornat, deificat, ita ut ejus splendori ac venustati tota claritas luminis naturalis, sive corporalis sive spiritualis, nequaquam queat æquari.

Denique, ipsa Beatorum felicitas essentialiter nihil est quam superessentialis, divinæ et increatæ Veritatis fruitiva visio seu intuitiva clara fruitio. Porro fruitio illa est divinæ bonitatis summæ ac infinitæ dulcedinis deliciosissima, exuberantissima atque totaliter contentativa in suo fonte seu in se ipsa gustatio. Itaque ad hanc supernaturalem, finalem ac plenam electorum felicitatem directe ac integraliter pertinent visio, tentio, fruitio: quæ sunt tres animæ dotes, tribus virtutibus theologicis succedentes et correspondentes. Fidei etenim visio, spei tentio, caritati fruitio correspondet atque succedit: ita tamen ut nec habitus neque actus elicitus fidei et spei in patria perseverent; caritatis vero actus habitusque manent ibidem, sed modus non manet:2 quoniam imperfectio tollitur, et caritas ipsa in se itemque actibus suis consummative seu plene perficitur.

Præterea, beatitudo præfata essentiale est præmium electorum, ultra quod datur eisdem præmium accidentale, in cognitione, usu, communione, præsentia et amore rei creatæ consistens, præsertim humanitatis Christi, Virginis gloriosæ, angelicorumque ordinum, et omnium Sanctorum ac Beatorum. In corporum quoque glorificatione præmium illud complebitur, quando corpora electorum dotibus quatuor inexplicabiliter decorabuntur, felicitabuntur et glorificabuntur, utpote, claritate solis splendorem pulchritudinemque vincente, impassibilitate et agilitate cœlestium corporum impassibilitatem ac velocitatem superante, et subtilitate omnia penetrante. B Quo autem fuerit anima Deo vicinius feliciusque conjuncta, immersa, absorpta, eo præfatæ quatuor corporum dotes erunt utique excellentiores, quoniam beatitudo animæ redundabit in corpus. Postremo, finito generali judicio, et cœlestibus orbibus, planetis, stellis ac elementis copiosissime clarificatis, in omnium horum venustissima perfectione cernenda accidentalis præmii delectatio illa Beatorum aliquo modo consistet.

Footnotes

  1. Ps. xxxv, 10. ↩

  2. 1 Cor. xiii, 10. ↩

Chapter 58 of 110