Articulus 59
Contemplatio cœlestis patriæ et civium supernorum.
UT autem, o anima contemplativa, de istius peregrinatione exsilii ad patriam electorum ardentius intimiusque suspires, cum Psalmista ex corde decantans, Domine, dilexi decorem domus tuæ et locum habitationis gloriæ tuæ ;1 itemque, Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est :2 contemplationis tuæ erige oculum, interiorque imaginario visu adspice habitaculum Beatorum, uranicum templum, paradisum cœlestem, superætheream aulam, supermundanum palatium, quod appellatur cœlum empyreum seu igneum, ob claritatis suæ vehementem splendorem. Intuere hunc voluptatis deificæ locum, æternalium deliciarum tabernaculum, quod est cœlum primum, summum atque immobile, quantitate permaximum, visibilium et invisibilium creaturarum contentivum, claritate præexcellenti conspicuum, totum uniforme, inalterabile, inter corporalia subtilioris naturæ. Vide quam decentissimus sit cœlum hoc beatæ contemplationis ac Beatorum omnium locus, domus ac mansio. Nempe cives illos in bono immobilitatos, divina luce impletos, præ omnibus creaturis sublimatos, summo Deo inavertibiliter æternaliterque intentos, impassibiles, immortales, decuit locus ille altissimus, speciosissimus, inalterabilis, uniformis, latissimus atque dignissimus.
Præterea, contemplare hujus deliciosissimæ regionis ac regni cœlestis gloriosos ac jucundissimos cives, æterna felicitate atque tutissima omnium bonorum possessione securos. Multitudinem eorum magnitudinemque perpende ; distinctionem, officia, proprietates, choros seu ordines inspice. Ibi utique ex angelicis spiritibus et electis hominibus fit una Ecclesia, in omni sanctitate et æquitate perfecta, in qua nulla esse potest culpa, error seu invidia. Quemadmodum enim Deum super se concorditer ac æstuantissime diligunt, ita se invicem in Deo inavertibiliter, præardenter ac intime amant. Ideo ex intuitu mutuo cordialissime gaudent, atque de gloria eis concessa sibi invicem ineffabiliter indesinenter congaudent ; sed et superiores plus diligunt inferiores quam vice versa ; et quidquid alicui præordinavit et contulit
Deus superdignissimus, hoc omnes et singuli eidem cordialissime favent. Summa ibi humilitas, summa tranquillitas, summa jucunditas.
Vide illic Regem regum, Deum deorum, Creatorem universorum, trinum ac unum, omnibus præsidentem, dulcissime dominantem, se ipsum nude ac facialiter ostendentem; in omnium cordibus colloquium familiare habentem; suæ fruitionis dulcedine universorum affectus summe et superplene implentem ac lætificantem; immensas suas divitias singulis, quantum capere queunt, liberalissime communicantem; omnibus se æternaliter gratiosissimum, affectuosissimum, amabilissimum ac superjucundissimum exhibentem; omnium affectum in se cum inexcogitabili caritatis ardore trahentem, ita quod ipse est omnia in omnibus.
Præterea, contemplare Christum hominem ad dexteram Patris æterni in throno gloriæ residentem, omni creaturæ prælatum, de plenitudine gloriæ ac sapientiæ suæ omnibus influentem, omnes summe ac fervidissime diligentem; universis ad libitum præsentem, familiarem, paratum ac dulcem, imo revera secundum naturam assumptam omnibus tanto humiliorem quanto et sublimiorem. Denique vide a dextris ejus Reginam clementiæ, virgineam ejus Genitricem piissimam, gloriosissime residentem. Vide quantus sit eorum mutuus amor, quam superdulcis præsentia, jucundissimusque alternus conspectus, quam felix familiaritas, beatissimus quoque convictus æternaliter duraturus. In horum contemplatione intime gloriare, et Matri ac Filio dulciter congratulare, ad eorum felicem intuitum tota mente succendere.
Amplius, inspice novem ordines angelorum, qualiter millia millium ministrant Deo fonti ac principi universorum, deciesque millies centena millia adsistunt eidem in omni reverentia cultus interni ac animorum.3 Vide quam prompte obediunt, quam diligenter ac inviolabiliter legem sibi a Divinitate semel præfixam custodiunt, ut et nos vermiculi obedire discamus. Intende horum angelicorum spirituum ineffabilem perfectionem, supernaturalem decorem, venustissimam claritatem, splendidissimam sapientiam, miram potentiam, eximiam sublimitatem, exuberantissimam voluptatem: in quibus etiam sublimiores, sunt omni humilitate, pietate ac caritate pleniores, atque de exuberantia opulentiæ suæ inferioribus largiflue distribuentes. Vide quam ineffabilis sit multitudo angelicorum spirituum cujuslibet chori, ita ut de omnibus simul merito dictum sit: Numquid est numerus militum ejus, videlicet Creatoris?4 Verum de singulorum proprietatibus ordinum prosequi nimis prolixum hoc loco videtur.
Præterea, contemplare quam pulchriformiter, delectabilissime decentissimeque ornatum sit hoc cœlum empyreum, regia altissimi Principis aula, sacratissimo choro Apostolorum, providissimo ordine Vatum ac Patriarcharum, victoriosissimo exercitu martyrum, candidissimo cuneo confessorum, honorabilissimo collegio anachoretarum, eremitarum ac monachorum, purissimo agmine virginum, atque innumerabili turba ceterorum hominum electorum.5 Considera quam invariabiliter, avidissime, ardentissime, deliciosissime omnium Beatorum mentes infixæ, intentæ, immersæ sint superditissimo fonti felicitatis et gloriæ, Deo æterno; quam clara irreverberataque acie incircumscriptibili suæ luci vacant atque inhient; quam voluptuosissime, libentissime et infatigabilissime fontalem ac infinitam pulchritudinem ejus inspiciant. O quam amœnissime in superbeatissimæ Trinitatis visione, fruitione, amplexu lætantur! Quam singulariter demum diligunt Christum secundum formam assumptam, præsertim ipsi homines, cujus tam amarissima passione salvati sunt, ejusque purissimam Genitricem, cujus castissima viscera eis Salvatorem fuderunt!
Hujus ergo cœli empyrei supernorumque civium desiderio et amore contemne ista vilissima, terrena, caduca, mundum hunc, lacum miseriæ lacrimarumque vallem, carcerem atque exsilium electorum, indesinenter sitiens et suspirans ad patriam : quia melior est dies una in atriis ejus super millia.6
Footnotes
Chapter 60 of 110