Articulus 60
Contemplatio bonorum gratiæ gratum facientis.
MUNIFICENTISSIMA benevolentia ac benignissima dilectio Dei nostri ad nos, sicut ad supernaturalem beatitudinem condidit hominem, ita ad consequendam hanc felicitatem supernaturalia media, quæ sunt piissima atque fortissima divinæ potestatis auxilia, dedit hominibus. Porro hæc media sunt habitus supernaturales creati, a Spiritu Sancto immediate infusi.
Beatitudinem enim consequitur et sortitur rationalis creatura per actus Deo placentes. Sed antequam valeat actus hujusmodi operari, videlicet actus supernaturales, spirituales, divinos, Deo acceptos, æternæque vitæ meritorios, necesse est eam in sua essentia perfici, Deo assimilari, in deiformi esse, ad promerendum condigne, constitui, Deo acceptam gratamque effici. Etenim si ipsa non placeret, nec opera ejus meritoria forent. Ideo in Genesi scribitur Deus respexisse ad Abel et ad munera ejus.1 Primo quippe per approbationem et acceptationem respexit ad operantem, deinde ad opus ac hostiam. Habitus igitur rationalis animæ essentiam ita perficiens, gratia gratum faciens appellatur, quæ animam Deo supernaturaliter similem efficit, atque ad promerendum vitam æternam idoneam reddit : facit equidem animam Deo ita similem atque amabilem, ut ejus amica, sponsa ac filia, heres, thronus et thalamus nuncupetur, et quolibet actu, affectu et cogitatu ex hac gratia prodeunte, summam beatitudinem mereatur.
Deinde necesse est animam in suis viribus supernaturaliter perfici ad agendum : actus quippe primus, videlicet esse, præcedit actum secundum, scilicet opus. Itaque habitus supernaturales, animæ potentias perficientes immediate circa Deum, sunt virtutes theologicæ, fides, spes, caritas : quibus prime, immediate, directe atque potissime honoratur et colitur Deus, qui est harum virtutum objectum : fidei scilicet, in quantum est prima veritas ; spei, ut summa felicitas ; caritatis, secundum quod pura increataque bonitas.
De quibus virtutibus primo de Doctrina christiana loquitur Augustinus : Tribus his, scilicet fidei, spei et caritati, omnis scientia et prophetia militat. Tertio quoque de Christiana doctrina : Non præcipit Scriptura nisi caritatem, nec culpat nisi cupiditatem, nec asserit nisi catholicam fidem.
Unde consequitur, quod ad harum actus virtutum omnis sacra Scriptura, cuncta præcepta atque consilia, ceteræ quoque virtutes ac dona ordinantur. Quum enim virtutes istæ sint excellentissimæ ad exsequendum actus earum expedite ac prompte, indiget tamen homo septem donis Spiritus Sancti, quæ etiam sunt supernaturales habitus per creationem a Deo infusi, immediate perficientes ipsas virtutes, præsertim theologicas, fidem, spem, caritatem : per quæ dona fit anima a Spiritu Sancto dirigibilis, mobilis atque docibilis, et ad expedite producendum actus virtutum idonea, quemadmodum per virtutes morales fit a ratione prompte et efficaciter mobilis. Nempe ad refrenandum motus passionum et rectificandum se in exterioribus actibus, indiget homo virtutibus moralibus, inter quas quatuor sunt principales seu cardinales, videlicet prudentia, justitia, fortitudo, temperantia : quæ interdum per creationem habentur, tuncque dicuntur virtutes infusæ; interdum labore ac studio seu proprio exercitio adipiscuntur, et tunc vocantur virtutes naturales seu acquisitæ. Imo, secundum quosdam, virtutes istæ secundum quod acquisitæ sunt et infusæ, distinguuntur specifice.
Certum est autem quod per peccatum mortale gratia gratificans, caritas et septem dona realiter amittuntur. De aliis vero virtutibus asserunt quidam quod possunt esse informes, ita quod caritate amissa, non mox essentialiter auferuntur, sed solum quoad esse completum, vivificum et formatum, quod a caritate ubilibet sortiuntur, cujus vigore actus earum sunt meritorii et Deo accepti.
Denique, octo beatitudines et duodecim fructus Spiritus ad bona gratiæ gratum facientis pertinent : non tamen singulis gratiam istam habentibus insunt, secundum doctores, sed perfectis dumtaxat, si tamen de beatitudinibus et fructibus sermo proprius habeatur, videlicet ut sunt actus perfecti virtutum atque donorum, vel delectationes hujusmodi actuum. Omnia autem quæ sunt de necessitate salutis, insunt omni gratiam istam et caritatem habenti.
Verum de donis, de beatitudinibus et fructibus particularem inducere mentionem nimis esset prolixum, nec opportunum hoc loco videtur, quum de hoc plurimis locis copiosa inveniantur conscripta, et res ipsa paucis verbis explicari non valeat.
De donis autem specialem collegi tractatum, quia materia pulchra, subtilis et fructuosa est valde.2 Porro de dono sapientiæ superius dictum est parum, articulo secundo. De dono quoque intellectus infra dicetur. De dono autem scientiæ nunc dico hoc tantum, quod ista scientia non est habitus naturalis vel acquisitus, sed sola Sancti Spiritus infusione habetur : per cujus scientiæ claritatem atque vigorem recte sentit vereque judicat anima de rebus creatis, per saporem gustus interni seu conformitatem ipsius affectus ad agnitam veritatem, videlicet quod in rebus creatis, quum in se ipsis defectivæ, indigentes atque caducæ sint, non est finaliter quiescendum, sed in increato, pleno immensoque bono dumtaxat. Hanc sortitur scientiam quicumque in statu salutis est ; eadem quoque privati sunt multi doctissimi, et omnes quantumlibet eruditi qui creaturis magis quam Creatori inhærent. Hujus demum scientiæ actus est contemplatio entium creatorum.
Præterea, in consideratione horum nunc introductorum supernaturalium bonorum gratiæ gratificantis, contemplanda est ineffabilis bonitas, interminabilis pietas, plena dilectio, immensa dignatio, copiosissima munificentia Dei altissimi super nos: qui primo in fonte Baptismatis nobis tam excellentissima, deifica, supernaturalia gratiæ bona nunc dicta infudit, videlicet gratiam ipsam, virtutes theologicas atque infusas, ac dona Spiritus Sancti; et quotiescumque ea nostris perversitatibus ingratitudinibusque perdidimus, statim dum ex corde doluimus, ea superindicibili pietate restituit : imo quandocumque pro mortalibus vitiis ingemiscimus vere ex animo, eadem mox reddere est paratus. Denique, ea præstando, simul et se ipsum dat nobis, et nos sibi conjungit, et ipse fit spiritus unus nobiscum, non per essentiæ indivisionem, sed amorosam communionem, voluntatis quoque concordiam.
Insuper, ut in contemplatione bonorum prædictorum, bonitatem, dilectionem atque clementiam Dei sincerius contemplemur, gratius collaudemus, ardentius diligamus, reverentialius honoremus, consideranda est dignitas, eminentia desiderabilitasque bonorum istorum. Quorum utique excellentia, vigor atque nobilitas primo patescunt ex hoc, quod ad promerendum vitam æternam, supernaturalem videlicet felicitatem, imo et infinitum summumque bonum, ipsum scilicet Deum, qui est felicitas objectalis, rationalem creaturam reddunt idoneam et condignam. Imo per bona hæc fit homo omni creatura, quantum ad ejus essentialia, præstantior, major, candidior atque divinior, et Deo tam carus, quod totam mundi corpoream molem potius annihilaret, quam unum hominem bonis his gratiæ decoratum relinqueret, aut sua fruitione dulcissima spoliaret. Adhuc autem tanta est dignitas caritatis infusæ, ut quidam magni theologi, et ipse Magister Sententiarum, putaverint caritatem non esse quid creatum, sed ipsummet Spiritum Sanctum.3
At vero bona ista gratuita supernaturale esse largiuntur, vitam gratiæ operantur, vitam gloriæ promerentur, ab omni labe peccati mentem emundant, a dæmonum jugo eripiunt, contra peccata animam armant, cœlestem conversationem in terra efficiunt, angelis mentem humanam parificant, eamque deificant, et mundo, carne ac dæmone robustiorem constituunt. Ipsa quippe sunt radii deiformes ac simplices bonitates, splendiflua lumina ac deificantia dona, rivi perlucidi, lampades præfulgentes, a fonte æterno, a luce fontana, a Deo sublimi immediate manantes, atque ad eum animam reducentes : quorum splendore, decore, vigore eatenus mens humana perfunditur, exaltatur ac pulchrificatur, ut jam nihil in naturali rerum catena, nihil in cœlestium orbium venustate, nihil in planetarum ac siderum ornamentis, perfectione et luce ei valeat coæquari. Quam gloriosus ergo, bonus ac clementissimus, quam item ardenter, pure, gratanter et summe amandus, colendus, laudandus atque in omnibus reverentialissime honorandus est nobis Dominus Deus noster omnipotens, qui pauperrimis nobis vermiculis super terram istam repentibus tam præclarissima tribuit dona ?
Footnotes
Chapter 61 of 110