Articulus 61
Quomodo per gratiam gratum facientem, virtutes theologicas et infusas ac dona mens Deo supernaturaliter assimiletur.
FREQUENTER nunc dictum est, quod gratia ponit animam in esse quodam deiformi ac supernaturali.1 Oportet ergo id plenius elucidare.
Itaque, sicut per animam rationalem constituitur homo in esse suo substantiali, naturali, specifico, per quod naturaliter assimilatur esse divino, utpote qui ad Creatoris sui imaginem similitudinemque productus est, et per vires sibi naturaliter inditas, intellectum ac voluntatem, capax est Dei, cognoscendo eum atque amando etiam per sola naturalia sua, quantum ex creaturis per rationem naturalem ad Creatoris notitiam et amorem potest conscendere; ita per gratiam gratificantem ipsa anima constituitur in esse accidentali, supernaturali et superrationali, imo et superintellectuali, quo ipsum esse rationale specificum elevatur atque perficitur ad actus meritorios, superrationales ac supernaturales, mediantibus donis virtutibusque infusis habendos seu producendos, ad quos per naturalia sua non est efficax vel activa; quemadmodum etiam per lumen gloriæ ponitur altiori præstantiorique modo in esse deiformi, supernaturali, superintellectuali ac supermentali, hoc est sublimiori quam sit quodcumque esse intellectuale, naturale, creatum : quo fit ad actus beatitudinis directe idonea, sicut et in naturalibus per splendorem solis seu lumen fit color ad immutandum visum idoneus, quod sine lucis irradiatione nequit perficere.
Denique virtutes theologicæ potentias animæ supernaturaliter perficiunt ad agendum, seu actus illos circa Deum producendum quos naturali virtute non valent producere nec habere : unde intellectus per fidem altius et altiora de Deo cognoscit quam per naturalem investigationem; voluntas quoque per caritatem, quæ est amor infusus, perfectius, purius atque ferventius diligit Deum, quam per naturalem posset amorem. Similiter per virtutes morales infusas eminentiori modo passiones frenantur et virtutum opera exercentur, quam per virtutes morales acquisitas : unde per abstinentiam ut est virtus naturalis acquisita, homo sumit de alimento quantum naturalis necessitas exigit naturalisque ratio dictat; per abstinentiam vero infusam, etiam de necessariis aliquid sibi subtrahit, prout divina lex docet. Similiter dona Spiritus Sancti reddunt animam ad opera sancta multo expeditiorem et efficaciorem, atque a Spiritu Sancto in omnibus dociliorem ac mobiliorem, quam quæcumque scientiæ seu virtutes naturales humanæ.
Itaque incessabiliter divinæ munificentiam pietatis pro horum gratiæ bonorum incrementis perfectionibusque precemur, quatenus filiali affectu Deo in omnibus obsequamur, vacemus ac infigamur. Nempe hæc gratiæ bona sunt vernantissimi flores animam cœliformiter decorantes, germina opulenta ex Spiritus Sancti superditissima fecunditate immediate pullulantia, resplendentiæ quoque clarissimæ lucis æternæ, formæ insuper radiosæ ex divina natura cuncta formante exortæ, quibus increatæ essentiæ anima conformatur; similitudines demum bonitatis primæ supernaturales, ordinis tam sublimis, ut nulli creaturæ possint inesse aut convenire tanquam veraciter naturales perfectiones. Unde his gratiæ bonis anima perornata, bonorum gloriæ immediate est susceptiva: quemadmodum speculum tersum, pervium, politum, radiorum solarium capax est redundantiæ. Postremo, quo esse istud supernaturale gratiæ gratificantis et actus theologicarum virtutum excellentioris sunt dignitatis, eo præclarius assimilant animam Deo, cujus esse et vivere est se ipsum æternaliter intelligere et amare.
Footnotes
-
art LVI, LVII, LX. ↩
Chapter 62 of 110