Skip to the text

Articulus 62

Contemplatio eorum quibus innititur fides catholica.

DENIQUE, in viris contemplativis, unctis atque perfectis, est fides cum rationibus credendorum purificatæque mentis intelligentia. Siquidem levitatis utique esset, his quæ fidei sunt et omnem rationem capacitatemque transcendunt, præbere assensum, nisi fides efficacia haberet argumenta, quibus pateret eam vere datam a Deo, et per consequens bonam, sanctam ac salutarem. Hæc itaque argumenta non sic comprobant fidem, ut faciant ea quæ fidei sunt, in vita posse hac comprehendi; sed hoc evidenter demonstrant, quod fidei hujus auctor, confirmator ac testis sit Deus.

Porro per donum intellectus infundit animæ Spiritus Sanctus cognitionem eorum quibus fidei veritas elucescit: ita ut quanto quis hoc dono excellentius clarificatur copiosiusque perficitur, tanto certius atque lucidius intuetur, perspicit et claro quodam intuitu penetrat ea quæ fidei sunt, rationes credendorum vel omnes vel quasdam intelligendo, ita ut nil sibi rationabilius videatur his quæ christiana complectitur fides. Omnia quippe sibi invicem eatenus consonant, connexa et ordinata exsistunt, ut unum ex alio rationabilius credibiliusque appareat. Universa vero simul collata pulcherrimam ac supernaturalem consonantiam sortiuntur: utpote, quod sicut Deus omnipotens propter supernaturalem beatitudinem condidit hominem, ita in exordio protoplastos parentes in supernaturalibus quibusdam donis creavit, videlicet originali justitia, atque in paradiso terrestri locavit, immortalitatem quamdam donavit, virum quoque magna ornavit scientia ac revelatione divina; deinde quod propter eorum transgressionem de paradiso ejecti sunt, originali justitia destituti, et tam ipsi quam eorum posteri damnationi obnoxii facti, ipsi quoque infantes, quantum ad pœnam damni; et quod genus humanum per nullam puram valuit redimi creaturam: cujus superius tactæ sunt rationes.1 Hinc Filius Dei se incarnandum prædixit, spopondit, præsignavit ac figuravit ab initio mundi per Patriarchas et Vates, præsertim in veteri lege, in qua et unum populum ex cujus semine nasceretur elegit, congregavit, suoque cultui mancipavit. Postremo, ipsemet per Incarnationis mysterium descendit, apparuit, inter homines vixit, et quæ de ipso prænuntiata fuerunt implevit. Ac deinde discipulos suos omnium linguarum ac Scripturarum sanctarum notitia adimplevit, atque ad prædicandum evangelicam legem per universum mundum transmisit: quorum omnis doctrina prædicatioque tendebat ad hoc, quod homines Deo per integerrimam atque purissimam dilectionem nunc unirentur, sicque completo vitæ præsentis curriculo, supernaturalem beatitudinem consequerentur.

Præterea, doctrinam sacræ Scripturæ utriusque Testamenti, videlicet Prophetarum et Christi seu Apostolorum, quum esset supernaturalis, per innumerabilia signa, magna prodigia, solique divinæ possibilia potestati miracula, Deus copiosissime usque in præsens tempus approbavit et confirmavit: alias fides christiana tanto celerius fuisset exstincta, quanto in se continet incomprehensibiliora, magisque ardua traduntur præcepta in ea. De miraculis autem veteris legis in libris Moysis ac Prophetarum satis conscriptum est; de miraculis vero quæ Christus per se ipsum in mundo fecit, dictum est supra. Apostolorum demum aliorumque Sanctorum virtuosissima itemque præclarissima prorsus miracula, partim in Actibus Apostolorum, partim in historiis, chronicis et legendis Sanctorum descripta sunt, nec opus est ea hic recitare.

Primum igitur fidei christianæ est argumentum, quod omnia quæ in nova lege docentur per Christum impleta, in veteri lege leguntur de ipso prædicta; item de fidei promulgatione, Judæorum excæcatione, gentilium conversione.

Secundum est miraculorum exhibitio divinorum, omnem naturalem facultatem, cursum ac ordinem transcendentium.

Tertium, quod per Apostolos, viros paucos, idiotas et simplices, Deus mundum ad tam supermirabilem fidem ac arduissimam legem tam cito convertit, sine armorum ac præliorum violentia, sine arte magica, sine humana facundia atque industria. Et quamvis Porphyrius stultissime asserat Petrum apostolum fuisse magum, hoc tamen facillime reprobatur, virisque perfectis luce clarius constat esse mendosum, quemadmodum in libro de Civitate Dei Augustinus contra Porphyrium disputans plenissime declaravit.

Quartum, quod inter crudelissimas tyrannorum persecutiones ac mortes quas Christifidelibus inferebant, fides maxime crevit; quod item tenerrimæ virgines tam immanissima supplicia pro fide invictissime pertulerunt: quod penitus supernaturalissimum fuit.

Quintum est incomprehensibilis altitudo christianæ doctrinæ, quam (sicut superius tactum est) Christus nunquam hominibus proposuisset, nisi ipse a Deo fuisset.2 Deceptores equidem legislatores ea semper docere curaverunt ad quæ homines facilius inclinantur.

Sextum est admirabilis illa et experimentalis degustatio dulcedinis Dei, et raptus ecstaticus contemplatioque supernaturalis omnes sensus absorbens: quæ viri heroici, perfecti atque divini, imo et feminæ sanctæ frequenter habuisse noscuntur; nec tempore isto qui habent hæc desunt in actu sapientiæ unitivæ seu mysticæ theologiæ, et affectivæ ac secretissimæ theoriæ, in tantum ut ex supermentali ac vehementissima mentis elevatione, transformatione et absorptione in Deum nonnunquam ipsum corpus totaliter obrigescat, et omnium sensuum actus deficiant, eatenus ut quidam eorum interdum etiam si manus vel pes eis absciderentur, pro tunc nequaquam sentirent, sed ad se ipsos reversi, vehementissime affligerentur. Talia autem non nisi divina queunt virtute fieri aut haberi, nec conceduntur nisi amatissimis Deo, sicut inferius evidentius elucescet. Verum argumentum istud ab infidelibus poterit irrideri, fictumque putari; sed tam certa fit nobis fides, quam certi de hujus rei sumus veritate. Unde quod indevotis, imperfectis, et quam dulcis est Deus inexpertis, est fides dumtaxat, devotissimis et perfectis, quam magna sit multitudo dulcedinis Dei expertis, in experientiam dulcissimam atque certissimam vertitur.

Septimum est Judæorum derelictio ista finalis, omniumque magnalium populi veteris legis ad evangelicam legem translatio : cujus veram nequeunt reddere causam, nisi quod regem Messiam eis promissum ac missum non receperunt, sed occiderunt.

Octavum est sanctitas atque perfectio vitæ ad quam evangelica lex et fides suos perducunt alumnos : quos ab omni utique passione, terrena affectione, vanitate ac vitio purgant, supernaturalibus gratiis implent, divino amore in tantum succendunt, ut interioris puritatis apex et sanctitas interdum mirifice in vultu omnique corporis apparatu, conversatione et gestu resplendeant. Docet quippe et consulit lex Christi, universis terrenis et propinquis itemque propria voluntate relictis, omnes affectiones habere in Deo reductas, simplificatas et fixas.3

Ecce ex his atque similibus contemplari valemus in generali quam credibilia nimis facta sint testimonia evangelicæ legis.4 Sed hæc nunc non nisi brevissime hic tanguntur ; in Dialogo autem de fide catholica diffusius ea induxi. De specialibus vero credendorum rationibus supra quædam inducta sunt.5

Verum contemplatio ista valde est fructuosa et alta : quia, ut scribitur in Profectu religiosorum, quum intellectus cœperit in agnitionem veri dilatari, statim etiam gustus animæ, hoc est interior affectus, incipit quodam spirituali sapore in cognitis delectari.

Footnotes

  1. art. XLVIII. ↩

  2. art. LIII. ↩

  3. Luc. xiv, 26, 33. ↩

  4. Ps. xcii, 5. ↩

  5. Cf. t. XVIII, p. 294 D et s., 471 A et s. art. xxxvii, xli. ↩

Chapter 63 of 110