Skip to the text

Articulus 63

Contemplatio bonorum gratiæ gratis datæ.

SI quid est homo per naturam et quid ei convenit ex se ipso sapienter pensemus, insuper quoque quid est per gratiam et quid ei convenit ex gratioso Dei auxilio rite perpendamus; nec satis mirari nec divinam pietatem satis laudare et glorificare poterimus. Ecce enim homo, qui vanitati similis factus est, cujus dies sicut umbra prætereunt ;1 de quo dictum est in divinis Scripturis : Pulvis es, et in pulverem reverteris ;2 Quid superbit terra et cinis ?3 Homo putredo, et filius hominis vermis;4 Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis, qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet :5 itaque homo, cui per naturam tam humilia atque abjecta conveniunt, qui (teste Apostolo) non est sufficiens cogitare aliquid a se quasi ex se, consideremus quid sit per gratiam, et quid ei per divinum competat gratiosum auxilium.6 Et quidem quemadmodum per dona gratiæ gratum facientis, itemque per bona gloriæ, Deo sublimi et benedicto supernaturaliter ac inenarrabiliter assimiletur, angelicis mentibus coæquetur, cunctis materialibus rebus præsublimetur, utcumque nunc patuit. Nunc vero qualiter per dona gratiæ gratis datæ dignificetur ac exaltetur a superpiissimo Creatore, incumbit perpendere.7

Porro, ut ante jam claruit, gratia dicitur gratis data dupliciter, scilicet proprie atque communiter. Proprie dicitur gratia gratis data, donum a Deo supernaturaliter datum ad aliorum utilitatem. Unde dona per quæ unus aliorum conversioni seu saluti cooperatur, sunt gratiæ gratis datæ; quas in prima ad Corinthios enumerans sanctus Apostolus : Alii (inquit) per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ, alii fides, alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.8

Denique, sapientia atque scientia hoc loco acceptæ non sunt secundum quod inter septem dona Spiritus Sancti computantur : sed sumitur sapientia pro cognitione divinorum aliis prædicanda pro conversione, profectu vel salute ipsorum; scientia autem, pro rerum creatarum et humanarum notitia, per quas tanquam per manifesta exempla declarantur invisibilia ac divina, eo quod, juxta Apostolum, invisibilia Dei per ea quæ facta sunt cognoscantur.9 Explicat quoque Apostolus hæc duo gratiæ gratis datæ dona præmittendo sermonem, Alii (inquiens) datur sermo sapientiæ, etc., quoniam dona hæc dantur ad aliorum informationem. Unde et scriptum est:10 Sapientia abscondita et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque?

Insuper, fidem hoc loco sumit Apostolus, non ut est theologica virtus, sed pro evidenti ac constantissima certitudine fidei, qua certitudine prima principia fidei, puta articuli ejus, limpide innotescunt credenti, ita ut ad aliorum fidem corroborandam exsistat idoneus. Unde per donum intellectus et certitudinem fidei jam expressam, implere efficax est fidelis quod in prima sua Canonica docet gloriosus apostolici agminis vertex:11 Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est fide et spe.

Præterea, per gratiam sanitatum intelligit Apostolus virtutem curandi infirmos; per operationem virtutum, efficientiam præcipuorum miraculorum, totam naturæ creatæ excedentium facultatem, ut est suscitatio mortuorum, statio solis; per prophetiam, futurorum contingentium certam præcognitionem; per discretionem spirituum, discretam seu circumspectam notitiam aut rectum judicium eorum quæ in aliorum corde versantur vel ab eis proferuntur, ut homo agnoscat quo spiritu unumquodque dicatur. Potest quoque per discretionem spirituum intelligi sagax dijudicatio spirituum malignorum et horum quæ fiunt ab eis, ne quis decipiatur a Satana transfigurante se in angelum lucis, atque sub specie boni mala plurima proponente hominibus;12 sicque tentatis et diabolica tentatione gravatis valeat donum hoc habens auxiliari.

Per genera demum linguarum intelligit Apostolus idiomatum diversorum notitiam, seu facultatem utendi pluribus linguis, præsertim ex supernaturali dono Spiritus Sancti, sicut in primitiva Ecclesia frequenter mox baptizatis præstabatur hoc donum per Spiritus Sancti adventum sensibili signo monstratum, ut patet in Actibus Apostolorum.13 Postremo, per interpretationem sermonum intelligitur expositio alienorum idiomatum, vel difficilium sensuum aut prophetalium visionum.

Itaque ad gratias gratis datas spectant apostolatus, sacerdotium, doctoratus, prælatio, et ceteræ administrationes atque officia ecclesiasticorum, de quibus ad Corinthios et ad Ephesios loquitur beatus Apostolus et expositores ipsius.1415

Ecce quam præclara atque nobilia dona gratiæ gratis datæ contulit Deus munificentissimus prorsusque ditissimus, tam defectuosæ naturæ personis, vehementer fragilibus et infirmis! Verum de hoc plenius, quantum Deus donaverit, tractare oportet.

Footnotes

  1. Ps. cXLIII, 4. ↩

  2. Gen. III, 19. ↩

  3. Eccli. x, 9. ↩

  4. Job xxv, 6. ↩

  5. Job xiv, 1, 2. ↩

  6. II Cor. III, 5. ↩

  7. art. LVII, 10. ↩

  8. I Cor. xii, 8-10. ↩

  9. Rom. I, 20. ↩

  10. Eccli. XX, 32. ↩

  11. I Petr. III, 15. ↩

  12. II Cor. XI, 14. ↩

  13. Act. X, 44-46; XIX, 6. ↩

  14. Ephes. IV, 11. ↩

  15. I Cor. XII, 28; ↩

Chapter 64 of 110