Skip to the text

Articulus 65

Contemplatio mirabilium judiciorum Dei circa homines in vita præsenti.

SICUT ait beatus Job, nihil in terra fit sine causa;1 nec per respectum ad providentiam Creatoris est aliquid casuale sive fortuitum. Omnia quippe in sapientia fecit Deus;2 nec unus passer sine providentia ejus cadit in terram;3 sed et justus Dominus, justitiasque dilexit.4

Quum ergo hæc ita se habeant, nonne mirari quis potest cur impii in hoc sæculo prosperantur, electi vero adversitatibus exercentur; cur qui ob vitia sua omni digni sunt pœna, non castigantur, qui autem die et nocte Domino fidelissime obsequuntur, quotidie tribulantur; cur justi, qui injustis dominari condigni sunt, ab injustis graviter opprimuntur? Verumtamen, quamvis hæc mira appareant, magis tamen mirandum est, teste illustrissimo Boetio, dum electi in hoc mundo prosperantur, promoventur seu honorantur, reprobi vero dejiciuntur et asperis exercentur.5 Denique, sicut affirmat Gregorius, occultiora sunt judicia Dei, quando in hac vita bonis bene et malis male succedit, quam quum bonis male et malis bene contingit.

Insuper, quis satis mirari aut fari vel capere queat, quam mirabiliter, multiformiter, gratiose ac diversimode electos suos Deus ad salutis viam reducat, istum per adversa et aspera quasi intrare compellens, illum per blanda ac prospera ad se amorose convertens? Sed et mirabile prorsus est, quod quosdam egregiæ indolis juste relinquit, quosdam vero duræ cervicis clementer sibi applicat et reducit. Nec minus mirabile, quod quosdam et in præsenti et in futuro miseros atque egenos contemnit, alii vero in hac vita bonis mundi abundant et quasi felices sunt, et tamen Deus eos elegit. Præterea, quibusdam dat verbum Dei audire, et quæ ad salutem pertinent, scire, quos novit non convertendos: et tamen aliis ista non donat, quibus si ea præstaret, converterentur.

Multa talia in operibus Omnipotentis possumus intueri, quæ non licet nec expedit curiose scrutari, sed humiliter venerari atque divino reservare judicio. Scimus enim quod infinita sit sapientia Dei: quomodo ergo rationes operum ejus comprehendere aut discutere possumus, qui tenebris tantis involvimur?

Porro, quod electos in præsenti sæculo a reprobis opprimi sinit, et adversitatibus tribulationibusque exercet, rationes evidentissimas habet. Siquidem id multipliciter expedit eis ad quotidianorum peccatorum remissionem, ad gratiæ cumulationem, ad patientiæ probationem, ad aliorum ædificationem, ad meriti præmiique æterni augmentum, et ne prosperis extollantur, ne divitiis in peccata labantur, ne jam cum mundo gaudendo æternaliter condemnentur. Oportet ergo ut Christi passionibus conformentur, per arctam viam proficiscantur, quia per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum.6

Amplius autem, forsitan ideo Deus quosdam reproborum etiam in hoc sæculo miseros, inopes ac desolatos vult esse, quoniam novit quod si divitiis, deliciis atque honoribus abundarent, graviorem damnationem incurrerent: sicque clementer agit cum eis.

Itaque ad hanc quartam contemplationis speciem pertinet considerare quam mirabilibus, diversis multisque modis Deus electos suos in mundo hoc revocat a peccatis, implet virtutibus, finaliterque conservat; qualiter eos quos amat, arguit et castigat, et omnia eis in bonum cooperari facit ac ordinat;78 quomodo ad maximam Dei pietatem ac gratiam pertinet, atque præcipuum ejus donum est, quod electi nunc plurima patiantur adversa in ægritudinibus, persecutionibus, increpationibus, vituperationibus tentationibusque diversis;9 reprobos autem dimittit secundum desideria cordis eorum, ut eant in adinventionibus suis.

Ideo, juxta Salomonis præceptum, disciplinam Domini non abjiciamus, neque deficiamus quum ab eo corripimur:10 quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Ideo ait Scriptura: Beatus homo qui corripitur a Domino.11 Ipse quoque Apostolus loquitur:12 Si extra disciplinam estis, ergo adulteri et non filii estis. Itaque in adversis lætemur; et his qui in propria libertate inaniter ambulant, et sine timore perpetrant mala, super quos non est virga Dei, compatiamur, orantes semper pro ipsis.1314

Footnotes

  1. Job v, 6. ↩

  2. Ps. ciii, 24. ↩

  3. Matth. x, 29. ↩

  4. Ps. x, 8. ↩

  5. De Consolat. lib. iv, pros. 6. ↩

  6. Act. XIV, 21. ↩

  7. Rom. VIII, 28. ↩

  8. Apoc. III, 19. ↩

  9. Ps. LXXX, 13. ↩

  10. Prov. III, 11, 12. ↩

  11. Job V, 17. ↩

  12. Hebr. XII, 8. ↩

  13. Job XXI, 9. ↩

  14. Eccle. VIII, 11. ↩

Chapter 66 of 110