Articulus 67
De speciebus hujus contemplationis, et quod philosophia plurimum confert ad exercitium contemplationis istius.
ACTUS per objecta distingui dicuntur : itaque secundum diversitatem objectorum contemplationis præfatæ, quæ versatur circa dona naturæ, variantur species istæ contemplationis hujus novissimæ. Concernit autem (ut dictum est) contemplatio hæc quodlibet naturale, videlicet tam essentialia quam accidentalia rei creatæ quæ naturalem cursum ordinemque non transcendunt. Idcirco, prout in rebus istis divina perfectio diversimode repræsentatur, contemplatur ac splendet, assignandæ sunt species contemplationis prædictæ.
Creaturarum ergo quædam sunt totaliter intellectuales, ut angeli, qui a philosophis intelligentiæ, a divino autem Dionysio mentes et item deiformes intellectus vocantur.1 In istis resplendet superbeatissima Trinitas divinaque bonitas et natura creatrix, per modum eminentis imaginis et similitudinis evidentis ac clarioris. Aliæ sunt intellectualis naturæ omnino expertes, ut omnia quæ infra humanam naturam creata, ordinata atque locata sunt. In quibus Divinitas simplex Trinitasque æterna apparet et innotescit per modum vestigii, scilicet imperfecte ac infimo modo, loquendo in genere : siquidem in uno istorum excellentius repræsentatur divina natura ac Trinitas summa quam in alio, puta in orbibus cœlestibus atque sideribus, quam in elementis et mixtis non animatis. Aliæ sunt partim intellectualis naturæ et partim inferioris, ut homines : in quibus Deus Trinitas repræsentatur per modum imaginis mediocris et similitudinis deficientis ac declivioris. Et istæ inter prædictas habent se medio modo, cum utrisque participantes et commune quiddam habentes.
Præterea entia naturæ adhuc variis modis possunt distingui. Quædam namque sunt res totaliter spirituales ac immortales ; quædam totaliter materiales atque mortales, ut irrationales facturæ seu bestiæ, quarum forma substantialis dicitur materialis, non quod materiam habeat in se suæ essentiæ partem, sed quia de potentia materiæ est educta, sicque immersa materiæ, ut ab ea nequeat separari. Quædam vero sunt partim spirituales ac immortales, ut homo quantum ad animam rationalem ; partim quoque materiales et mortales, ut idem quantum ad corpus.
Denique corporalium substantiarum quædam sunt secundum se totas incorruptibiles atque perpetuæ, ut cœli stellæque ; quædam autem secundum se totas sunt corruptibiles et temporaliter durativæ, ut elementata seu mixta non rationalia, splendore intellectus carentia. Quædam vero sunt partim corruptibilis partimque incorruptibilis consistentiæ ac naturæ : quorum nonnullæ corruptibiles sunt secundum materiam et formam et secundum singulas partes, nunquam tamen totaliter corrumpentur, imo post cursum sæculi hujus melioratæ, omnino incorruptæ ac integræ æternaliter permanebunt, ut elementa. Quædam autem secundum formam totaliter incorruptibiles, secundum corpus vero totaliter corruptibiles exstant : sicut de homine dictum est, cujus post diem judicii erit incorruptibile corpus etiam in tormentis omnipotentia Creatoris. Præterea, substantiarum corporalium mixtarum quædam sunt animatæ, quædam inanimatæ; et utræque in multiplici differentia sunt, quemadmodum palam opinor.
Itaque ex horum omnium speculatione ad superviventis ac supergloriosissimi Creatoris contemplationem assurgere possumus et debemus. Quumque consideratio entium horum ad philosophos spectet, qui ea considerant secundum naturales eorum proprietates ac proprias species, elucescit quod rerum istarum naturalis philosophicaque cognitio maxime conferat ad actum contemplationis istius. Nempe dum talis cognitio, caritate jubente et fide intentionem dirigente, assumitur pro devotione inflammanda et Divinitatis contemplatione haurienda seu elicienda, rite ac merito contemplatio nuncupatur : ad quam, ceteris paribus, in naturali philosophia edocti ingenioque præclari, sunt aptiores. Verum in aliis Deus per gratiam ac dona Spiritus Sancti facillime potest supplere, imo et exuberanter præbere quod naturali scientia atque ingenio obtinetur.
Footnotes
-
De Cœlest. hier. c. II, VII, XI, XII ; de Divin. nom. c. I, VII. ↩
Chapter 68 of 110