Skip to the text

Articulus 68

Contemplatio totius universi, vel potius contemplatio Dei ex consideratione ipsius universi.

SICUT Salomon loquitur, cuncta fecit Deus ut timeatur.12 Et denuo : Omnia (inquit) propter se ipsum operatus est Dominus : utpote quatenus ex consideratione creaturarum, Creatoris sapientiam, majestatem ac bonitatem noscamus, vereamur, amemus ac veneremur. Idcirco taliter fecit atque instituit universa, ut in singulis sigillatim itemque in omnibus seu pluribus simul acceptis, divina manifestetur perfectio, Creatoris majestas, ac summi sapientia Principis. Universitas ergo rerum vehiculum quoddam est assurgendi ad Conditoris notitiam, cultum atque amorem; et sicut nulla est res quæ non aliquid divinæ bonitatis participet, sic nulla est in qua Deus cognosci aliquo modo non possit.

Denique, quamvis juxta in præcedenti articulo introducta, Deus sublimis et benedictus triformiter in creaturis resplendeat, in quibusdam per modum vestigii, in quibusdam per modum imaginis mediocris, in quibusdam per modum imaginis eminentis, quæ potest dici appropriate signaculum (cui dicto consonat illud Platonis : Fluens a principio bonitas, forma est in proximis, imago in distantibus, in ultimis vero obscura reflexio. Nempe quæ primo enti et independenti principio sunt viciniora, sunt ei in omnibus similiora); nihilo minus in omnibus creaturis relucet Deus per modum vestigii. In intellectualibus siquidem creaturis resplendet per modum imaginis, quoad id quod in ipsis ultimatum, summum, proprium specificumve consistit, videlicet quoad intellectualitatis naturam, proprietates ac vires. In eisdem quoque Creator relucet per modum vestigii, quoad earum generalia et quæ cum aliis habent communia.

Unde superbeatissimæ Trinitatis vestigia in creaturis, ex quorum speculatione ad summæ Trinitatis aliqualem cognitionem erigimur, sunt hæc: essentia, species, ordo; intelligendo per speciem, ipsius essentiæ aliquam pulchritudinem, perfectionem sive ornatum; per ordinem autem, locationem, vel pondus aut appetitum connaturalem: ita quod Patri, qui a nullo est, assimilatur essentia, Filio species seu pulchritudo, Spiritui Sancto, qui amor est, ordo.

Rursus, vestigia Dei in rebus sunt mensura, numerus, pondus, itemque modus, species, ordo, quæ cum mensura, numero et pondere coincidunt; item essentia, virtus et actio; item unitas, veritas, bonitas; substantia quoque, potentia et habitus. In his enim secundum dependet a primo, et tertium a secundo et primo, sicut in superglorificanda Trinitate secunda Persona procedit a prima, tertia quoque a prima atque secunda.

Præterea, in rerum origine seu creatione specialiter fulget ac manifestatur omnipotentia primæ causæ, quoniam de nihilo facere non convenit nisi potestati immensæ; in universi gubernatione apparet infinita sapientia summi Rectoris, qui entia tam magna, multa, diversa, ita aptissime ineffabiliterque disponit; in rerum mutua deservientia, utilitate et connexione innotescit bonitas sive benignitas primi Opificis, cujus dispositione ac instituto superiora inferioribus influunt.

Conformiter, si universi magnitudinem et contentorum in ipso multitudinem, singulorum omniumque simul sumptorum venustatem, operationem, motum, situm, virtutem profunde pensemus, supersublimis Dei bonitatem, sapientiam, potestatem, opulentiam, immensitatem, pulchritudinem, nobilitatem, perfectionem penitus infinitam, nec digne nec satis mirari, extollere, prædicare, diligere, venerari valemus. Hinc ergo, ut primi Artificis excellentiam utcumque intelligamus ac honoremus, oculos erigamus ad magnam hanc domum ejus quam fabricavit, universum videlicet mundum. Intueamur alta cœlorum, granditatem cœlestium orbium, eorumdem capacitatem, poli a polo distantiam; cœli faciem instar sapphiri splendentem, et tanquam vitrum diaphanam; astrorum ac orbium sphæricam pulcherrimamque figuram, imperscrutabilem densitatem, efficacissimam causalitatem, velocissimam circumvolutionem; stellarum quoque roseam claritatem, solis serenissimam lucem, planetarum decorem, sphærarum cœlestium pluralitatem ac ordinem, siderum imperceptibilem multiplicationem. Ecce qualiter ad Creatoris imperium universa cœlestia corpora incessabiliter atque celerrime circumferuntur! O si stellarum numerum, signa, virtutem, cursus, loca temporaque sciremus, quam magnifice in his Creatoris sapientiam, potestatem, excellentiam prædicaremus! Verum quæ scimus, minima sunt comparatione eorum quæ ignoramus.

Præterea, si elementorum situationem, coordinationem, magnitudinem, venustatem, fecunditatem adspiciamus, gloriam Conditoris facillime pensare poterimus. Quam magna est tota terra! quam major est aqua ambigens terram! quam diffusior aer aquam circumdans! quam maximus ignis usque ad orbem lunæ pertingens, et cuncta intra se elementa concludens! Quam pretiosis metallis ac gemmis ornantur viscera hujus telluris! superficies ejus qualiter decoratur hominibus ac jumentis, floribus et virgultis, fontibus, rivis, stagnis ac fluviis, virtuosissimis herbis, latissimis campis, opacis nemoribus! Sic aqua piscibus, aer volucribus adornatur.

Porro, si universorum quæ dicta sunt, proprietates, vires, ornatus, naturas, formationes cognosceremus, nonne et copiosissimam et quasi immensam contemplandi, laudandi et superglorificandi excellentiam, potestatem, sapientiam atque clementiam Creatoris haberemus materiam? Si his mixtis, inanimatis, corruptibilibus rebus, utpote herbis ac gemmis, tam vigorosissimas proprietates deliciosissimosque colores ac pretiositatem tam grandem Creator impressit, quam vere omnipotens, superdignissimus, itemque pulcherrimus ac delectabilissimus est ipse in semetipso? Rursus, si infimis rebus tantum indidit decorem, amœnitatem atque vigorem, quam ineffabilem utique cœlestibus corporibus, astris, planetis, potestatem, causalitatem, ornatum indidisse putandus est? Sed et animalibus in terra, mari ac aere demorantibus, distinctas, magnas ac miras proprietates, fecunditates, utilitates, operationes ac motus donavit; et quædam singulari corporis elegantia et virtute atque coloris varietate seu pulchritudine venustavit.

Itaque ex omnium horum consideratione in contemplationem, admirationem præconiumque superbeatissimi Conditoris resolvamur, inflammemur et excitemur; et quidquid pulchritudinis, dulcedinis, subtilitatis, amabilitatis, artificiositatis, fortitudinis, perfectionis aut eminentiæ in toto universo aut quovis creato viderimus, mox id ad primi Opificis gloriam referamus, ejus sapientiam, bonitatem ac potentiam ex illis considerando, extollendo, colendo, imo et super omnia diligendo, quærendo.

Postremo, ex ipso uniformi ac convenientissimo atque pulcherrimo regimine universi, facile est contemplari immensam sapientiam Dei, cujus nutui omnia parent; qui non aliunde instructus, sed ex proprio sapientiæ suæ splendidissimo fonte, universorum naturas, differentias, connexiones ordinesque instituit; qui et ipsos corporeos sensus tam incomprehensibiliter ad sua objecta ac media, et econverso objecta mediaque ad sensus proportionavit; cujus institutione mirabili sensibilia similitudines suas ita producunt, per media quoque tam longe, late ac repente diffundunt ac sensibus influunt; cujus præcepto lux claritatem suam per totum hemisphærium seu quodlibet spatium tam repente instantaneeque emittit; qui modicissimam organi sensuum partem tot specierum fecit simul capacem, sensibiliumque tam multorum, magnorum ac diversorum pariter perceptivam. Nonne in omnibus his, etiam minimis, declaratur superinfinita excellentia bonitatis, sapientiæ atque potentiæ incomprehensibilis Dei, qui corporales creaturas per spirituales decentissime administrat, et orbes cœlestes per intelligentias indicibili velocitate circumfert; qui ipsum universum in nihilo collocavit, fundavit, conservat ac fulcit; qui elementa redegit in propria loca, et ipsa contrariis qualitatibus tam diversa conservat suis limitibus inconfusa, nec terram undis Oceani sinit operiri, ut hominibus et jumentis pateat vivendi, habitandi nutriendique locus?

Footnotes

  1. Prov. XVI, 4. ↩

  2. Eccle. III, 14. ↩

Chapter 69 of 110