Skip to the text

Articulus 70

Contemplatio Dei sublimis ac omnipotentis ex ejus imagine naturali in homine.

SICUT decimo de Civitate Dei loquitur Augustinus, omni miraculo quod fit per hominem, majus miraculum est ipse homo. Ex quo certissime innotescit hominem esse creaturam præeminentem et valde mirabiliter institutam, ac difficulter plene noscibilem, ita quod Creatoris perfectio in ipso excellenter refulget et limpide innotescit.

Ideo quidam affirmant, in nulla creatura, neque in aliquo angelico spiritu, Creatorem tam clare repræsentari, resplendere seu posse agnosci, sicut in anima rationali. Verum hoc dictum reor ambiguum. Quomodo enim hoc scire quis valeat, nisi tam perfecte proprietates angelicorum spirituum ut animæ rationalis agnoscat? Et quidem sicut natura angelica perfectioris intellectualitatis est quam anima nostra, ita in illa imago Dei sublimius clariusque refulget quam in anima jam præfata, quoad ea in quibus imago Dei principaliter, directe et proprie consistit, puta in vi intellectiva et affectiva. Nihilo minus quoad ea in quibus imago hæc secundario est consistens, magis ponitur in homine quam in angelo, saltem quantum ad aliqua, videlicet quod sicut in divinis est Deus de Deo, ita in humanis est homo ab homine, et sicut unus Deus est omnium rerum principium, ita unus homo omnium hominum; item, sicut Deus est in toto universo totus, et in qualibet ejus parte totus, regens et continens illud, ita est anima tota in toto corpore atque in qualibet ejus parte, illud conservans atque gubernans. Rursus, quemadmodum Deus omnium entium in se perfectiones superexcellenter ac idealiter comprehendit, sic homo cum universis rebus, tam superioribus quam inferioribus, in aliqua perfectione communicat: propter quod omnis creatura vocatur, ligamen, horizon ac cingulus entium appellatur, quia per ipsum inferiora ac superiora continuantur, atque ad unius mundi constitutionem nectuntur.1 Postremo, quemadmodum intellectus divinus ponit entia in esse naturali, sic intellectus humanus materialia constituit per abstractionem in esse intelligibili. Quamvis ergo in his atque similibus homo magis assimiletur Deo quam angelus, an tamen absolute loquendo verum sit hominem magis quam angelum Deo assimilari in his in quibus secundario consistit imago, non arbitror posse sciri, nisi ab eo cui sic notæ sunt angelicarum mentium proprietates ut animæ rationalis seu hominis. Sed quis est hic?2 et laudabimus eum.

Itaque in præinductis proprietatibus Deum Trinitatem in ejus imagine homine contemplemur. Verumtamen potius omnino superbenedictam Trinitatem in mente rationali speculemur, quantum ad ea in quibus ratio imaginis principaliter sita est quoad intellectivam animæ portionem. Quum equidem de ratione imaginis sit similitudo non qualiscumque, sed perfecta, puta secundum speciem vel accidens, proprium id in quo homo potissime assimilatur Deo, est Trinitatis sanctæ imago in homine. Unde quamvis hæc imago imperfecte et aptitudinaliter attendatur in tribus potentiis animæ, deinde in habitibus earumdem, videlicet sapientia et caritate, perfectius tamen consistit atque perpenditur in potentiarum et habituum actibus, utpote in actuali Dei notitia et amore. Quemadmodum ergo Deus Pater se ipsum intelligendo intra se profert et gignit notitiam quamdam, conceptum seu Verbum de semetipso, cum ipso quoque Verbo et Verbum cum Patre producunt quemdam amorem se diligendo, qui amor est Spiritus Sanctus; sic anima Deum contemplando profert, format ac gignit intra se de ipso Deo tanquam objecto verbum internum seu mentalem conceptum, et cum isto conceptu sive per ipsum, producit in vi affectiva seu voluntate amorem de eodem objecto, videlicet Deo. Sic igitur in mente ejusque notitia et amore imago superbeatissimæ Trinitatis consideratur.3 Vel in memoria, intellectu ac voluntate, vel certe in intellectu agente, possibili et voluntate, imago ista perpenditur, secundum quod intellectus agens itemque memoria aciem intellectus possibilis formant, actuant sive perficiunt, intellectusque possibilis voluntatem. Unde Deus Pater comparatur fecundæ memoriæ.

Præterea, quo in Dei actuali ac fervida contemplatione et contemplativo æstuanti amore diutius figimur, fortius stabilimur et altius crescimus, eo superviventi ac supervoluptuosissimæ Trinitati deiformius conformamur: ad quod gratiam Dei jugiter implorando semper conari debemus, et propriæ mentis dignitatem perpendere, quatenus Deo grati fiamus ac vilia ista carnalia contemnamus, in spiritualibus divitiis incessanter proficere satagentes.

Porro qui animæ suæ naturam, simplicitatem, indivisibilitatem intelligit, qui proprii intellectus immaterialitatem, separabilitatem, indestructibilitatem cognoscit, non modicam sortitus est viam contemplandi divinæ essentiæ proprietates, æternæque mentis dispositiones. Quum enim philosophica probet subtilitas, animam rationalem esse essentiam quamdam incorporalem, non quantam, impartibilem, simplicem; intellectum quoque consistere potentiam inorganicam, separatam, immortalem, immixtam, quemadmodum Peripatetici atque Platonici celebriores concorditer probant, et in Elementatione theologica Procli efficacissime ac subtilissime demonstratur: nonne præ ceteris facilius, imo facillime potest advertere, quod Deus adorandus et felix sit ens penitus immateriale, impassibile, separatum et simplex? Et in ipsa quidem anima est compositio atque diversitas aliqua, non formæ et materiæ, sed ex quod est et quo est, potentia et actu, essentia et esse, natura et virtute ac actione, forma et aptitudine ac exsecutione. In Deo autem simplicissimo tale nihil est, sed unitas superpurissima. Nempe divinæ naturæ perfectionem nulla valet creatura æquare, sed aliqualiter imitari: ideoque quidquid perfectionis in ea consistit, Creatori tribuere par est; quod vero de imperfectione eidem miscetur, longe a Deo absolute perfecto relegare oportet.

Præterea, in ipso homine divina potentia, sapientia, itemque benignitas magnifice commendatur, quod tam diversa, videlicet formam immortalem, intellectualem, immaterialem, deiformem ac simplicem, et corpus corruptibile, hebes, grossum, terrenum et compositissimum, in unitate naturæ specificæ ac personæ tam sapientissime copulavit, non solum in corporis bonum, sed in animæ quoque profectum, quatenus corpus bene regendo felicitatem adipiscatur. Similiter in corporis humani intus et extra formatione, membrorum et sensuum distinctione, virium animæ multiplicitate ac ordine, ipsius demum animæ per corpus varia et artificiosa atque subtili operatione, quis omnipotentis incircumscriptique Creatoris efficacissimam ac immensam sapientiam satis vel digne miretur?

Itaque superbenedictissimæ Trinitatis imaginem in nobis quotidie reformemus, mundemus, perficiamus; et verbum internum de Deo intra nos jugiter per contemplationem gignere amoremque producere enitamur, ut eructet cor nostrum de Deo verbum bonum, de ipso idonee sentiendo, ipsumque veraciter intelligendo quod sit ens primum, infinitum, perfectum.4

Footnotes

  1. Marc. XVI, 15. ↩

  2. Eccl. XXXI, 9. ↩

  3. Eccli. xxxi, 9. ↩

  4. Ps. XLIV, 2. ↩

Chapter 71 of 110