Skip to the text

Articulus 69

Contemplatio Dei altissimi ex dispositione mundi, secundum Scripturas.

MUNDUS sensibilis simulacrum est, in Creatoris speculationem multiplici considerationum subtilium via mentem deducens. Porro hoc loco nomine mundi, corporalium creaturarum universitatem accipio. Nec enim putandum est quod mundus sensibilis sit aliquid unum simpliciter, sed aggregative dumtaxat.

Quidam vero philosophi, præsertim Platonici, opinati sunt mundum sensibilem esse quid unum absolute atque specifice, scilicet animal quoddam. Unde Plotinus Platonicus, qui (Augustino nono de Civitate Dei testante) Platonem melius intellexit, de tribus substantiis, utpote Deo summo, νῷ ac anima mundi, librum conscripsit. Refert itaque S. Augustinus tertiodecimo de Civitate Dei, quemadmodum animam mundi dixerit Plato ab ipso terræ medio seu centro usque ad cœli summa et extrema diffundi et extendi per numeros musicos, ut sit iste mundus animal maximum, beatissimum, sempiternum, cujus anima et perfectam sapientiæ felicitatem teneret et corpus proprium non relinqueret. Hujus autem animalis asseruit Plato quatuor elementa esse quatuor magna membra. Hinc quippe primo Timæi testatur, quod fas non erat præstantissimæ bonitati Dei quidquam facere nisi pulchrum, et certum erat eidem, intelligens melius esse obtuso non intelligente; ideo intellectu in anima posito, et anima in corpore collocata, totum animantis mundi ambitum cum veneranda illustratione composuit: ex quo apparet mundum animal esse intelligens divinæ prudentiæ sanctione. Denique, Proclus Platonem secutus, commento propositionis centesimæ sexagesimæ sextæ fatetur: Ipse mundus animatus simul et intellectum habens est. — Verum opinio ista insana est, nec rationi nec fidei consona, prout in Summa contra gentiles S. Thomas diligenter ostendit. Nihilo minus mundus ipse tam magnifice mirabiliterque institutus, distinctus, locatus, rectus et ordinatus exsistit, ut in libro de Civitate Dei merito dixerit Augustinus, omni miraculo quod fit in mundo, majus miraculum esse mundum.1

Hinc ex mundi originali molitione, elementorum dispositione, mixtorum et animalium varia distinctione, provida gubernatione, multipartita proprietate ac congrua mansione laudat divina Scriptura excellentiam Creatoris.

Unde loquitur Dominus sancto Job: Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ? Quis posuit mensuras ejus? aut quis tetendit super eam lineam? Super quo bases ejus solidatæ sunt? Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens? Quum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem, circumdedi illud terminis meis, et posui vectes et ostia, et dixi: Hucusque venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. Numquid nosti ordinem cœli, et pones rationem ejus in terra?2 Hinc denuo scriptum est in Job: Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum; qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum; in fortitudine illius repente maria congregata sunt, et spiritus ejus ornavit cœlos.3 Denique Salomon ait: Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit cœlos prudentia; sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.4

Ad hanc Dei æterni ex creaturis speculationem hortatur nos Isaias, dicens: Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc. Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ, non deficiet neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus.5 Qui extendit velut nihilum cœlos, et expandit illos sicut tabernaculum ad inhabitandum.6

De his etiam multa cecinit sanctus Psalmista: Verbo (inquit) Domini cœli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum; congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos.7 Extendens cœlum sicut pellem; qui tegis aquis superiora ejus; qui fundasti terram super stabilitatem suam, non inclinabitur in sæculum sæculi; abyssus sicut vestimentum amictus ejus.8 Et deinceps in psalmo illo dispositionem hujus inferioris mundi et animalium ejus prosequitur. Qui rursus decantat: Omnia quæcumque voluit Dominus, fecit in cœlo et in terra, in mari et in omnibus abyssis; educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit; qui producit ventos de thesauris suis.9 Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat;10 qui operit cœlum nubibus, et parat terræ pluviam.11 Qui dat nivem sicut lanam, nebulam sicut cinerem spargit. De quo alibi legitur : Faciens Arcturum et Orionem, convertens tenebras in mane, et diem in noctem mutans ; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ ; Dominus nomen illi. Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus :12 et quum vix parvam stillam sermonum ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis ejus intueri ? Multa quippe sunt abscondita majora his : pauca enim vidimus operum ejus. Multa dicimus, et deficimus in verbis; consummatio autem sermonum ipse est.13

Quod si in creaturarum cognitione in tantum deficimus, quomodo in Creatoris omnipotentis, immensi ac adorandi contemplatione non amplius infiniteque amplius deficiemus? Quis nempe satis miretur sapientiam ejus, qui omnia hæc ordinemque ipsorum ex se ipso, non ex alieni exemplaris intuitu, est molitus ? Propter quod Isaias ait : Quis adjuvit spiritum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit et ostendit illi ? Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientia, et viam prudentiæ ostendit illi ?14 Apostolus quoque id ipsum admirans : O altitudo (inquit) divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei ! Quis enim cognovit sensum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit ? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei ? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Propterea in Daniele fertur : Juxta voluntatem suam fecit tam in virtutibus cœli quam in habitatoribus terræ; et non est qui resistat manui ejus, et dicat ei : Quare sic fecisti?

Præterea, de præclarissima et ordinatissima mundi gubernatione pulchre loquitur Augustinus tertio de Trinitate his verbis : In angelicis spiritibus summa pace atque plenissima amicitia copulatis, et in unam voluntatem quodam spirituali caritatis igne conflatis, quasi in excelsa et sancta et secreta sede præsidens Deus velut in domo sua et in templo suo, inde se quibusdam ordinatissimis creaturæ motibus, primo spiritualibus, deinde carnalibus et corporalibus, per cuncta diffundit, et utitur omnibus ad incommutabile arbitrium sententiæ suæ.15 Et rursus : Quemadmodum corpora crassiora et inferiora per subtiliora et potentiora ordine quodam reguntur, ita omnia corpora per spiritum vitæ, et spiritus vitæ irrationalis per spiritum vitæ rationalem, et spiritus vitæ rationalis desertor atque peccator per spiritum vitæ rationalem justum et pium, et ille per ipsum Deum, ac sic universa creatura per Creatorem suum : sicque voluntas Dei est prima et summa causa omnium corporalium specierum ac motionum. Itemque : Nihil fit visibiliter ac sensibiliter, quod non de interiori, invisibili atque intelligibili aula summi Imperatoris aut jubeatur aut permittatur, secundum ineffabilem justitiam præmiorum atque pœnarum, gratiarum et retributionum, in ista totius creaturæ amplissima quadam immensaque republica.

Postremo, ut ait Doctor devotus, qui tantis rerum creatarum splendoribus non illustratur, cæcus est ;16 qui tantis clamoribus non evigilat, surdus est. Omnia nempe proclamant : Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Qui ex omnibus his effectibus Deum non laudat, mutus est ; qui ex tantis indiciis primum principium non advertit, stultus est. Aperi ergo oculos spirituales, aures admove, labia tua solve et cor appone, ut in omnibus creaturis Deum tuum videas, audias, laudes, diligas, colas, magnifices et honores, ne totus orbis terrarum contra te insurgat, sed vere cum Psalmista dicere queas : Delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo.17 Unde hæc omnia mente quieta ac devotissima contemplantes, forti ac fervido Deum laudemus amore, dicentes :18 Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et Sancti tui benedicant tibi. Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! Omnia in sapientia fecisti. Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua.192021

Footnotes

  1. lib. II, c. 90. ↩

  2. Job xxxviii, 4-6, 8-11, 33. ↩

  3. Job xxvi, 7, 8, 12, 13. ↩

  4. Prov. III, 19, 20. ↩

  5. Is. XL, 26, 28. ↩

  6. Ibid. 22. ↩

  7. Ps. XXXII, 6, 7. ↩

  8. Ps. CIII, 2, 3, 5, 6. ↩

  9. Ps. CXXXIV, 6, 7. ↩

  10. Ps. CXLVII, 16. ↩

  11. Ps. CXLVI, 4, 8. ↩

  12. Job xxvi, 14. ↩

  13. Ibid. 29. ↩

  14. Is. xl, 13, 14. ↩

  15. Ps. xcix, 3. ↩

  16. Amos v, 8. ↩

  17. Ps. xci, 5. ↩

  18. Ps. cxliv, 10. ↩

  19. Ps. ciii, 24. ↩

  20. Eccli. xliii, 36. ↩

  21. Ps. lxxxv, 8. ↩

Chapter 70 of 110