Skip to the text

Articulus 2

Qualis esse debeat contemplator et laudator præstantissimæ Virginis.

SI bestia tetigerit montem, lapidabitur.12 Et ad Hebræos scriptum est hoc. Bestia est homo carnalis, immundus, partem sequens brutalem, et bestialiter vivens : qui, ut etiam Aristoteles contestatur, brutis decies millies pejor viliorque consistit. Porro mons est Virgo altissima, universis tanto sublimior quanto humilior. Hanc ergo si bestialis homo intueri, laudare, accedere et tangere insipienter præsumpserit : nonne despici ac repelli magis quam acceptari et exaudiri meretur, præsertim quum non sit speciosa laus in ore peccatoris ?3 Denique, Virgo ista purissima, totius sanctitatis simulacrum ac universæ forma munditiæ, norma justitiæ, honestatis atque sinceritatis exemplar, purificato mentis oculo contemplanda est et laudanda, omni immunda imaginatione exclusa, omnique fœda et indecenti cogitatione et affectione, motu et occupatione repulsis. Etenim cognitio per assimilationem quamdam efficitur. Laudans quoque et contemplans, laudato ac contemplato aliquo modo conjungitur. Conjunctio autem omnino dissimilium inconveniens esse agnoscitur : propter quod inter eos qui uniuntur, proportionem esse oportet.

Tu ergo qui per contemplationem et laudem purissimæ Virgini, sanctissimæ Genitrici, divinissimæ Imperatrici te unire desideras, approximare conaris, adhærere contendis, tuam purifica mentem, carnalitatem abhorre, puritati castitatique stude ; coram tantæ puritatis Matre ac Domina erubesce apparere mente immunda. Quod si nondum purificati es cordis, de tua carnalitate pœnitens ingemisce, atque pro emendationis gratia, pro castitatis virtute, Reginam clementiæ cordialiter ac jugiter deprecare. Si nondum fide formata spiritualique caritate eam accèdis, utpote in mortali vitio jacens ; saltem fide informi ac naturali amore, cum emendationis proposito et turpitudinis odio, accede et invoca eam. Tanta est namque bonitas ejus ac puritas, tam inæstimabiliter grandis est honestas ejus ac probitas, ut immundi quoque et vitiosi accendantur ipsius amore. Insuper tam ineffabilis est pietas ac misericordia, humilitas atque dignatio benedictissimæ Virginis, ut invocantem et laudantem se, quantumlibet sordidum et iniquum, non penitus aspernetur aut deserat, dummodo de sua doleat fœditate, emendationem proponens, et supernæ pietatis auxilium per ipsam misericordissimam advocatam impetrare efflagitans.

Interea perpendamus quemadmodum illustres principissæ, reginæ ac dominæ sæculi hujus, non nisi nobiles, decoros facetosque pueros ac ministros ornatos coram se stare ac sibi servire permittant : quanto magis Reginam cœli, Dominam angelorum, Matrem Altissimi et omnium Dominam sæculorum, non nisi a mundis, et per virtutes vere nobilibus, castitate fragrantibus, morum probitate fulcitis, contemplari, laudari ac honorari, justum condecensque censetur ? Verumtamen a laude et cultu illius, immundi et impii non desistant, quoniam laus et cultus illorum exhibiti benignissimæ Virgini, ad impetrandam misericordiam ejus aliquo modo disponunt. Quemadmodum enim supermisericordissimus Deus nullum bonum, quamvis extra caritatem factum, deserit irremuneratum; sic deiformis Domina, piissima virgo Maria nullum obsequium sibi impensum relinquit impræmiatum.

Footnotes

  1. Exod. xix, 12, 13. ↩

  2. Hebr. xii, 20; ↩

  3. Eccl. xv, 9. ↩

Chapter 4 of 118