Articulus 6
De illustri genealogia ac procreatione glorificandæ ac præamandæ Mariæ, ex semine Patriarcharum, Prophetarum et regum, imo et sacerdotum.
BYSSUS et purpura indumentum ejus;1 nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ. Unigenitum Dei, Verbum æternum, ex Patre infinitæ nobilitatis sanctitatisque natum secundum divinam naturam, ex nobilissima quoque atque sanctissima matre, ac illustri Patriarcharum, Vatum, regum, sacerdotum ac præsulum prosapia, decuit incarnari et nasci. Qui et secundum assumptam humanitatem est rex Messias et pontifex summus, propheta ac Dominus Prophetarum, patriarcha et princeps Patriarcharum, legifer noster, dux Israel dominatorque populi christiani. De quo Zacharias prædixit : Erit sacerdos super solio suo ; et Psalmista : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech.23 De quo et in Isaia fertur : Dominus judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse veniet et salvabit nos.4 Hinc evangelista Matthæus in evangelii sui exordio docet Christum ex regia stirpe progenitum ;5 Lucas vero describit eum ex sacerdotali progenie natum. Hæ etenim tribus, tanquam ceteris principaliores, communiter erant matrimonialiter junctæ. Hinc ait Hilarius, et idem affirmat Ambrosius, quod Lucas evangelista genealogiam Christi describit secundum gradum sacerdotalis originis, Matthæus vero secundum successionem regalis propaginis. Imo, ut tangit Hilarius, David contraxit conjugium cum aliqua de tribu sacerdotali. Hinc super Joannem asserit Augustinus, quod beatissima virgo Maria ex regali et sacerdotali exstitit tribu. Unde et Elisabeth ex filiabus Aaron nata, fertur fuisse ejus cognata.67
Porro, de ista materia scribit Damascenus libro quarto : David inter ceteros habuit filios duos, Salomonem et Nathan. Ex catena autem et semine Nathan Levi genuit Melchi et Panthera ; Panther vero genuit Barpanthera, qui genuit Joachim patrem sublimis et sacrosanctæ Mariæ. Ex catena demum Salomonis Mathan descendens, habuit conjugem, de qua genuit Jacob. Mathan autem defuncto, Melchi duxit ejus uxorem, utputa matrem ipsius Jacob, de qua genuit Heli fratrem uterinum Jacob præfati; ipsoque Heli sine filiis mortuo, frater ejus Jacob duxit uxorem ejus, de qua genuit Joseph sponsum Mariæ : ita quod Joseph fuit filius legalis prædicti Heli, naturalisque filius Jacob prætacti.8
Sed circa hæc oritur quæstio duplex. Prima est, de quo Nathan intelligenda sint verba hæc Damasceni. Secunda, an Christus descendit vere secundum carnem a Salomone. Videtur enim quod non, quia realiter natus est ex semine Nathan fratris Salomonis : idem autem ex duobus non nascitur fratribus. Ad primam quæstionum istarum aliqui responderunt, quod intelligenda sint de Nathan propheta, quem dicunt a David adoptatum in filium. Quod stare non potest. Sic enim Christus descendisset realiter ex semine Nathan prophetæ, non David, nisi forsan per conjugium initum inter posteros David ac Nathan. Præterea, primo Paralipomenon manifeste narratur, quod David regi nati sunt in Jerusalem quatuor filii de Bethsabee, quorum unus ibi vocatur Nathan.9 De hoc super Matthæum plenius scripsi.10 Ambrosius quoque super Lucam fatetur, quod Christus secundum carnem veraciter natus est ex semine Nathan filii David. Verum tunc remanet quæstio, qualiter queat salvari, quod Christus asseritur natus ex semine Salomonis ac regum succedentium ei. Ad quod, juxta prætacta, poterit responderi, quod inter posteros Salomonis ac Nathan sit contractum connubium, ex quo Maria sacratissima sit exorta et Christus.
Denique, sicut Unigenitus Dei voluit ex mundissima virgine nasci, sic electissimam Matrem suam voluit ex honestissimo conjugio procreari, ita quod beatissimæ Mariæ parentes fuerunt homines eximiæ sanctitatis. Si enim baptistam suum ac præcursorem, servum et paranymphum voluit Deus ex sanctis generari parentibus, prout in Luca describitur, quanto plus incomparabilem suam præcarissimam Matrem? Hinc in Revelationibus S. Brigittæ legitur gloriosa et dulcis Maria ad Brigittam protulisse: Ego tibi dico quam dulciter Filius meus dilexit corpus meum et animam meam, et quantum me honoravit. Ipse conjugium parentum meorum tanta castitate conjunxit, ut tempore illo non inveniretur conjugium castius in hoc mundo, et nunquam convenire vellent nisi juxta legem, solummodo desiderio prolis ad Dei obsequium enutriendæ. Et quum nuntiatum eis fuisset ab angelo, quod virginem parerent de qua salus mundi procederet, maluissent mori quam carnali convenire amore; et voluptas in eis mortua fuit, ita videlicet quod eam non intendebant nec exquirebant. Tamen pro certo tibi dico, quod ex caritate divina et ex verbo angeli nuntiantis convenerunt carne, non ex concupiscentia voluptatis, sed ex dilectione divina: sicque ex eorum semine ex divina caritate compaginata est caro mea. Formato autem corpore meo, Deus animam meam creavit et corpori meo immisit, moxque anima mea cum corpore suo sanctificata est: quam angeli sancti custodiebant et servabant die ac nocte. Quum vero anima mea sanctificabatur et suo corpori jungebatur, tanta animæ meæ advenit lætitia ut impossibile sit effatu.
Insuper, præinductis consonat quod Honorius anachoreta scribit in libro de Ornamentis gloriæ sanctæ Mariæ: Ex benedicto (inquit) Patriarcharum semine, et præclaro Prophetarum germine, atque sacra sacerdotali stirpe, generosa quoque regali progenie processit hæc inclyta virtutis Dei virga, insignis et imperiosa virgo Maria: quæ omni genere generositatis jure debuit præfulgere, quoniam ipsum totius generositatis principalissimum ac singularissimum Fontem ac florem meruit germinare, eum videlicet qui est speciosus forma præ filiis hominum.11 Sic namque decebat nasciturum ex ea Christum regem Dominum, ut eam gratia ac meritis, honore et gloria præcellentissimam faceret omnium: quia divina, mirabilia atque magnalia fieri oportebat in ea, dum in ejus utero virginali meruerunt consecrari ac fieri nostræ salutis veneranda commercia.
Footnotes
Chapter 8 of 118