Articulus 26
Per quam virtutem electissima virgo Maria potissime disponebatur ad hoc quod facta est Mater Dei.
FECIT mihi Dominus magna, qui potens est.1 Vere, sacratissima virgo Maria dulcissima, vere magna, imo et maxima, fecit tibi Dominus universitatis : quoniam præclarissima beneficia contulit tibi, et tam in donis gratiæ gratum facientis quam in donis gratiæ gratis datæ, tam excellenter post humanam Filii tui naturam te decoravit, implevit, ditavit præ omni rationali intellectualique creatura, ut exprimi nequeat. Nempe in matris tuæ te utero præ ceteris copiose sanctificavit, et ab omni te culpa incessabiliter præservavit; et fecit te matrem sui ipsius, per quod te omni puræ prætulit creaturæ subsistenti in esse creato; et fecit te sibi tam placentem, tam amabilem, tam appetibilem, tam decoram, quod concupivit tuam speciem et decorem, et quasi traxisti eum de cœlo in terram, et in medium ventris tui, ita quod ex te tuam et omnium nostrum induit et assumpsit naturam, et sic Deus et Creator tuus, factus est filius tuus ac omnium nostrum salvator.2 Numquid parva sunt ista? Nonne tam magna, tam summa et singularia sunt, ut puræ creaturæ, citra personalem unionem cum Verbo æterno, majora dari non valeant?
Interim quæri potest, qua virtute potissime felicissima ista juvencula in diebus adolescentiæ suæ sic placuit Creatori quod ejus filius voluit fieri. Et videtur, quod in actu et merito suæ fidei, quum sancta Elisabeth dixerit ei :3 Beata quæ credidisti, quoniam perficientur ea quæ dicta sunt tibi a Domino. Aliunde apparet, quod merito suæ humilitatis, quemadmodum ipsa fatetur : Respexit humilitatem ancillæ suæ.4 Quod autem pulchritudine suæ mentis, apparet ex verbis Psalmistæ dicentis ad eam : Concupivit rex decorem tuum. Quod vero sua mundissima castitate, videtur ex eo quod in Ecclesiastico legitur :5 Omnis ponderatio non est digna continentis animæ; et Sapientiæ sexto :6 Incorruptio facit esse proximum Deo. Porro, quod per actum doni sapientiæ, puta per contemplationem et orationem devotam, quæ actus est latriæ, videtur ex articulo præcedenti, et quoniam, teste Scriptura, omnia quæ desiderantur, sapientiæ nequeunt comparari.78 Quod vero per caritatem potissime disponebatur et aptabatur ad Dei maternitatem, probatur ex eo quod caritas est virtus altissima, ceterarum virtutum forma, finis, vita et motrix, sine qua nulla virtus est meritoria aut Deo complacita. Caritas quoque maxime unit mentem creatam cum Deo, qui vinculis caritatis quasi ligari tenerique dicitur, imo quodammodo superatur. Propter quod dolens asseruit Isaias : Non est qui consurgat et teneat te;9 et ipsemet Dominus fervido amatori :10 Dimitte (inquit) me, ut irascatur furor meus contra eos.
Ad hæc æstimo respondendum, quod fervidissimus ille interior actus sincerissimæ caritatis, quo gloriosa et optima virgo Maria desideravit Creatorem suum a cunctis hominibus recognosci, amari, laudari ac debite coli, universosque homines per adventum Filii Dei redimi ac salvari, potissime, immediate et consummative disposuit, dignificavit, aptavit affectuosissimam dulcissimamque Mariam ad Dei maternitatem. Ceteræ vero virtutes et dona cum actibus suis, cooperabantur et disponebant ad hoc suis modis ac medietate, utputa : fides, tanquam basis atque exordium promerendi; humilitas, tanquam gratiarum conciliatrix, procuratrix et custos, et tanquam remotiva primi obstaculi omnis boni, puta superbiæ; castitas seu virginitas, tanquam carnem ipsam feminæ hujus præsertim aptificans ad unionem cum Verbo infinitæ munditiæ; sapientia, tanquam a creatis ad increatum illud objectum directe intuitiveque elevans. Porro, per pulchritudinem seu decorem Virginis benedictæ, potest intelligi congeries et ornatus, connexio et complementum omnium virtutum et donorum meritorumque gratiosissimæ Mariæ, per quæ omnia simul sumpta maxime Deo complacuit, et in ejus matrem assumpta est.
Quocirca pensandum, quod in incarnatione et conceptione Filii Dei multa considerantur. Primum est supernaturalis et incomprehensibilis arduitas sive sublimitas tanti mysterii. Idcirco hoc credere ex se protinus adimplendum, fuit præcipue meritorium: sicque fides serenissimæ et glorificandæ Mariæ eam ad conceptionem Verbi æterni specialiter præparavit. Propter quod dictum est ei: Beata quæ credidisti, quoniam perficientur in te quæ dicta sunt tibi a Domino.11 Secundo consideratur in incarnatione et conceptione Filii Dei summa dilectio Dei ad genus humanum: qua tam immediate et proxime univit sibi humanam naturam in sexu virili per hypostaticam unionem, humanam quoque personam in sexu femineo, faciens eam propriam matrem, ut per hæc salvaret et sibi uniret, in præsenti per gratiam et in futuro per gloriam, totum genus humanum. Ideo ait Apostolus: Propter nimiam caritatem qua dilexit nos Pater, Filium suum misit.1213 Atque Joannis tertio fertur: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret.14 Tertio consideratur in conceptione Filii Dei maxima dignitas ac potestas Virginis concipientis, quæ per hoc facta est dignitatis quodammodo infinitæ, et domina ac regina totius mundi. Sicque humilitas beatissimæ Mariæ eam præcipue ad Dei maternitatem aptavit, juxta illud quod legitur: Qui se humiliat, exaltabitur.15 Quarto, familiaritas maxima et administratio carnis unitæ Verbo æterno: et ita virginea castitas Mariæ purissimæ eam ad conceptionem Filii Dei præsertim aptavit.
Itaque dici potest, quod summa et amabilissima Virgo, quantum ad superiorem vim suam appetitivam, maxime disponebatur ad Dei conceptionem ac maternitatem per actualem ferventissimam dilectionem Dei et proximorum; quantum ad vim rationalem, per fidem certissimam et donum sapientiæ in gradu perfecto; quantum ad vim irascibilem, per profundissimam humilitatem; quantum vero ad vim concupiscibilem et potentiam generativam, per consummatam ac redolentissimam castitatem: sicque se totam exhibuit Creatori, et ei perfectissime obedivit. Unde et Deus omnipotens, qui obedientibus sibi plenarie, solet quodammodo obedire, id est per modum obedientis eorum preces ac desideria celeriter adimplere, factus est obediens huic obedientissimæ atque humillimæ ac amabilissimæ suæ ancillæ, fecitque eam suam matrem ac regni sui participem.
Footnotes
Chapter 28 of 118