Articulus 27
De nativitate Sancti Sanctorum ex dulcissima ac sublimi Maria.
EVANGELIZO vobis gaudium magnum: quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.1 Omnia in Virgine gloriosa fuerunt supernaturalia ac divina in concipiendo ac pariendo. Non enim decuit auctorem naturæ, Creatorem universorum, communibus legibus subjacere, aut consueto cursu naturæ arctari, aut ordinem illum servari in Domino quem ipse subjectis imposuit creaturis: imo Rex ipse et Dominus majestatis immensæ, supra cursum et ordinem naturalem voluit a mundissima atque sanctissima Virgine nasci, quemadmodum et conceptus fuit ab ea.
Itaque partu Virginis imminente, ascendit ipsa cum suo ministro B. Joseph a civitate sua Nazareth in Bethlehem urbem, ubi in diversorium quoddam divertens, inibi ipsa nocte, sine dolore et corruptione peperit Filium Dei.2 Nempe, hora pariendi instante, supernaturali illuminatione gaudiosissime ac copiosissime tota perfusa, in altam contemplationem est elevata, et sicut in instanti concepit, sic instantanee peperit, egrediente uterum ejus Prole adoranda, cum dimensionum penetratione, utero ipso clauso manente; sicque per consuetam exiit viam, quod virginale signaculum mansit integerrimum penitusque illæsum. Nec ulla fuit ibi impuritas, indecentia, inhonestas, ut turpissimi imaginantur hæretici, ac reprobi objiciunt infideles. Denique, cœlestis illa et cunctis angelicis mentibus purior Puerpera, natum ex se cernens Infantulum, verum Deum, mox adoravit eumdem. Vidit autem eum ante oculos suos in terra jacentem, splendidissima luce circumdatum, sed more humano, non necessitate, magis autem voluntaria ordinatione, vagientem ac frigore hiemali affectum; statimque materna caritate ac pia compassione cum reverentia summa levavit, pectori suo vultuique adstrinxit, calefecit, pannis involvit, ac tandem in præsepio, super fœnum (ut creditur) reclinavit Infantulum.
De his in Revelationibus S. Brigittæ satis credibiliter recitatur, loquente in visione ad Brigittam Virgine benedicta: Scias certissime, quod flexis genibus peperi orando sola in stabulo, cum tanta exsultatione atque lætitia, quod nullum sensi gravamen quando exivit Puer de corpore meo; sed statim eum involvi panniculis mundis, quos diu ante paravi, et ex proposito ad Bethlehem mecum tuli, quoniam sciebam me in Bethlehem parituram.3 Vidensque Joseph me sine adjutorio peperisse, admiratus est cum ingenti lætitia.
Hinc S. Brigitta refert, quod pie et credibiliter accipi potest: Quum essem (inquiens) in Bethlehem ad præsepe Domini, vidi in visione virginem quamdam prægnantem, valde pulcherrimam, indutam albo mantello subtilique tunica, per quam carnes ejus virgineas ab extra clare cernebam: cujus uterus plenus et multum tumidus erat, quoniam jam parata erat ad pariendum. Cum qua senex honestissimus erat, qui candelam accensam fixit in muro, et exiit ne partui interesset. Tunc virgo se discalceavit, discooperuitque suum mantellum, ac velum capitis sui amovit et juxta se posuit, remanens in tunica sola: quæ tunc duos panniculos lineos et duos laneos mundissimos ac subtiles extraxit, quos secum portavit, ad involvendum nasciturum infantem, alios quoque duos parvulos lineos pannos, ad operiendum et ligandum caput infantuli. Quibus paratis, virgo genua flexit, ponens se cum grandi reverentia ad orandum; erectisque manibus et oculis ad cœlum intentis, stetit quasi in ecstasi contemplationis suspensa atque divina dulcedine inebriata.
Qua sic stante, vidi parvulum se in utero ejus moventem; et illico, in momento, in ictu oculi, peperit filium, a quo tanta tamque ineffabilis lux processit, quod lux solis ei non esset comparabilis, et candela ibi affixa nullum lumen reddere videbatur. Denique tam subitus et momentaneus fuit modus ille pariendi, quod non valebam advertere neque discernere quomodo vel in quo membro pariebat virgo. Verumtamen statim vidi illum gloriosum infantem jacentem in terra nudum, nitidissimum habentem corpusculum, ab omni sorde et immunditia alienum. Vidi etiam pellem secundinam prope eum jacentem, involutam ac nitidam. Quumque virgo sensisset se peperisse, mox capite inclinato et manibus simul junctis, cum magna reverentia adoravit puerum, dicens: Bene veneris, Deus meus, Dominus meus et filius meus. Tuncque puer plorans ac tremens præ frigore ac duritia pavimenti super quod jacuit, volvebat se paululum, extendebatque membra, quærens refrigerium ac matris solatium: quæ tunc suscepit eum in manibus, et strinxit ad pectus suum, et cum maxilla ac pectore calefaciebat eum cum grandi lætitia ac tenera compassione materna; et residens, posuit puerum in gremio suo, involvens eum panniculis solito modo. Quibus completis, intravit senex, et prosternens se, puerum adoravit genibus flexis, plorans præ gaudio. Hæc loco præallegato.
O Bethlehem, civitas Dei summi, quantum exaltata es, dum Jesus Christus, Filius Dei, natus est in te! O gloriosissima Virgo, o dulcissima et in æternum benedictissima virgo Maria, quid tibi retribuet homo, quid machina mundi, quid universitas creaturæ, pro omni bono quod per te datum est mundo, præsertim generi humano olim deperdito? Nempe ex te, o unica Dei præelectissima sponsa, ortum est mundo lumen æternum, salus perpetua, salvator perfectus, honor immensus. Ex te et per te natus ac datus est nobis Unigenitus Dei, Angelus magni consilii, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis, Deus fortis et potens, Rex gloriæ, victor diaboli, reparator hominis lapsi, fons gratiæ, dator virtutum: per quem a potestate dæmonum servituteque vitiorum redempti, facti sumus Dei filii atque heredes, et cives cœlestis regni, nunc quidem in spe; adepturi tot bona in re, si piissimo Redemptori fuerimus grati.
O optima et excellentissima virgo Maria, quæ mundo suum ostendisti opificem, ex qua Deus æternus factus est infans unius diei, quanto gaudio lætificasti cœlum et terram, dum Dei Filium peperisti! Tunc equidem angelus sanctus mox apparuit cum splendidissima luce pastoribus: Ecce (inquiens) evangelizo vobis gaudium magnum. Et protinus facta est cum angelo multitudo cœlestis exercitus, hoc est innumerabilium concio angelorum, laudantium Deum atque dicentium: Gloria in excelsis Deo. O quantum fuit tunc gaudium in universa patria Beatorum, in regno cœlorum, in cunctis ordinibus angelorum, de hominum redemptione, de suæ minorationis reparatione, de divinorum mysteriorum adimpletione, de beatissimæ Virginis gloria et honore, de humanitatis Christi sublimatione ineffabiliter prorsus gaudentium ac Deo altissimo devotissime regratiantium! Etenim, si gaudent de uno peccatore pœnitentiam faciente, quantum gloriabantur de omnibus jam prætactis? Postremo, patribus sanctis in limbo facta est tunc consolatio magna.4
Footnotes
Chapter 29 of 118