Articulus 11
Quod serenissima ac suavissima virgo Maria fuit a sæculis multipliciter præsignata ac prophetata.
APERIATUR terra, et germinet Salvatorem.1 Tanta est excellentia Christi, tantaque dignitas mysteriorum ipsius, ut non solum ipse ac ejus mysteria ab exordio mundi cœperint præsignari, prænuntiari et collaudari in lege naturæ, atque in lege scripta ac Prophetis clarius præfigurari copiosiusque describi; sed etiam personæ ad ipsum eminentius ac vicinius pertinentes, præfiguratæ ac prænuntiatæ leguntur. Unde de beatissimo Christi Præcursore, Isaias et Malachias, Psalmista quoque, prophetasse noscuntur. Verum, quoniam præstantissima ac divinissima Genitrix Christi præ ceteris ineffabiliter excellentius atque propinquius spectat ad ipsum, decentissimum fuit de ipsa, tam in lege naturæ quam in lege scripta, præcedere varia ac præclara oracula, signa, vaticinia et gesta mirifica, supernaturalia quoque mysteria.23
Denique, cernimus quod reges et principes magni et providi magnalia peracturi, et suam potentiam, munificentiam aut excellentiam monstraturi, non sine prænuntiatione id agant, sed præcones præmittant, locum ac tempus prædicant, congruentibusque præambulis intentum præveniant opus excelsum, quatenus interim ad illius intuitum alii præparentur ac confluant. Sic Dominus majestatis immensæ, Pater gloriæ, ab æterno instituens ac disponens superdilectissimum Unigenitum suum fieri hominem in plenitudine temporum fineque sæculorum, hoc ipsum a mundi primordio exorsus est revelare, præsignare, prædicere, atque ad credendum et amplectendum tantum mysterium ac beneficium suum corda hominum præparare, erudire, accendere. Hoc est quod justus Zacharias in suo fassus est cantico. Loquens namque de Deo : Erexit (inquit) cornu salutis nobis in domo David pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, Prophetarum ejus. Hinc gloriosus princeps Apostolorum ait :4 Omnes Prophetæ a Samuel et deinceps, annuntiaverunt dies istos.5 Unde et ipsemet Dominus ac Salvator in Evangelio est locutus : Oportet impleri omnia quæ scripta sunt de me in lege et Psalmis et Prophetis.
Itaque, de hac præelectissima atque sanctissima Virgine, in qua, ex qua et per quam implenda erant excellentissima Christi mysteria, quam Pater æternus præelegit sibi in sponsam singularem, in comparentalem, in veram unici et coæqualis sui Filii matrem, quam et Verbum æternum sibi in amantissimam elegit genitricem, quam Spiritus Sanctus elegit sibi in summum sacrarium atque purissimum templum, et in parentem illius a quo ipse æternaliter incomprehensibiliterque procedit : de hac, inquam, tanta ac tali, decuit totam supergloriosissimam Trinitatem per Patriarchas et Prophetas præfari, signa et figuras præmittere, supernaturalia insinuare. De hac omnium fortissima ac victoriosissima mulierum, purissima virginum, fecundissima matrum, in mundi exordio dixit sub typo serpentis, diabolo : Inimicitias ponam inter te et mulierem;6 ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.
De ipsa quoque et adorando Filio ejus locutus est Balaam :7 Orietur stella ex Jacob, et exsurget virga (et ut alia habet translatio, Virgo) de Israel. Præterea, ad signandum omnipotentem Dei Filium puritate hujus incomparabilis Virginis attrahendum, ejusque sancto amore vincendum, et in ejus sinu reclinandum, Balaam superfortissimum Creatorem fortitudini unicornis comparavit, dicendo : Dominus Deus eduxit eum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis.
De hac sua desideratissima filia ac dignissima Domina, multa locutus est David in Psalmis :8 Adstitit (inquiens) regina a dextris tuis in vestitu deaurato ; itemque : Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus ;9 et denuo : Veritas de terra orta est ;10 ac rursus : Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus.11
De hac optima delectabilissimaque Maria vaticinatus est plurima sanctus et inclytus Isaias : Ecce (inquiens) virgo concipiet et pariet filium ;12 et, Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet ;13 et rursus : Rorate, cœli, desuper, et nubes pluant Justum ;14 aperiatur terra, et germinet Salvatorem. Insuper, in persona Dei loquens : Accessi (inquit) ad prophetissam, et concepit ;15 itemque :16 Antequam parturiret, peperit. Hinc sanctificatus in utero Jeremias prædixit :17 Novum faciet Dominus super terram ; mulier circumdabit virum. De ipsa quoque in Canticis diffusius ceteris vaticinatus est Salomon, qui et in Proverbiis de ea legitur sciscitatus :18 Mulierem fortem quis inveniet ?
Amplius, illustrissimam hanc Mariam, omnium creaturarum prorsus dignissimam, præsignavit lux illa seu lucida nubecula in exordio facta, de qua die quarto legitur sol formatus :19 sic de Virgine præcolenda natus est Christus.20 Hanc omnium Dominam sæculorum, sine qua nemo salvatur, præfiguravit arca, extra quam nemo evasit diluvium. Hanc signavit tabernaculum Moysis, hanc arca testamenti, hanc propitiatorium et velamen.2122 In ipsa equidem Deus legis verissime commorari et in natura assumpta circumscribi dignatus est ; ipsa in se continuit manna cœleste, panem vitæ qui de cœlo descendit ;23 per ipsam reconciliamur Altissimo. Ipsam præsignavit candelabrum templi, thronus Salomonis, vellus Gedeonis, porta clausa Ezechieli monstrata, per quam Deus Israel est ingressus, et quæ principi mansit clausa ;242526 virga quoque Aaron, quæ floruit ac protulit fructum, non radicata in terra, nec irrigata ab aliquo ;27 rubus etiam ardens, nec læsus.28 Ipsam nomine et effectu præfiguravit Maria soror Moysis, prophetissa Jahel, Debora, Sara, Esther, Judith et Bethsabee.29 Imo de his præfigurationibus innumerabilia ac præclara possent induci: de quibus hæc pauca sufficiat tetigisse. Neque incongruum est gratiosissimam incomparabilemque Mariam per tam diversa atque per conjugatas ac viduas figurari. Tanta quippe est excellentia ejus, tot commendabiles proprietates ipsius, tot præclarissimi sunt illius effectus, quod per pauca satis præfigurari ac designari ipsa nequivit: imo cuncta prætacta atque omissa pariter sumpta, a plena et condigna significatione ac præmonstratione ejus ineffabiliter deficiunt et occumbunt.
Footnotes
-
Is. XLV, 8. ↩
-
Malach. III, 1; P. LXXXIV, 14. ↩
-
Malach. XL, 3. ↩
-
Luc. 1, 69, 70. ↩
-
Act. III, 24. ↩
-
Gen. III, 15. ↩
-
Num. XXIV, 17. ↩
-
Num. XXIII, 22. ↩
-
Ps. XLIV, 11, 12. ↩
-
Ps. LXXXIV, 12. ↩
-
Ps. LXXXVI, 5. ↩
-
Is. VII, 14. ↩
-
Is. XI, 1. ↩
-
Is. XLV, 8. ↩
-
Is. VIII, 3. ↩
-
Is. LXVI, 7. ↩
-
Jer. XXXI, 22. ↩
-
Prov. XXXI, 10. ↩
-
III Reg. XVIII, 44. ↩
-
Cf. t. I, p. 43 B'. ↩
-
Exod. XXV, 8 et seq. ↩
-
Gen. VII, 14 et seq. ↩
-
Joann. VI, 51. ↩
-
Ezech. XLIV, 2, 3. ↩
-
Judic. VI, 37-40. ↩
-
III Reg. II, 19 ; ↩
-
Num. XVII, 8. ↩
-
Exod. III, 2. ↩
-
Luc. XXIV, 44. ↩
Chapter 13 of 118