Articulus 28
De mirabilibus Dei in dulcissima ac piissima Maria peractis.
CREAVIT Dominus novum super terram:1 mulier circumdabit virum. Quamvis omnipotens Deus ab exordio sæculorum multa et magna mirabilia operatus noscatur, in universorum creatione, distinctione, ornatu, in generali diluvio, in eductione filiorum Israel ex Ægypto, in deductione eorum per eremum, in introductione eorum in terram promissam, in totius regimine universi, atque per viros sanctos, per quos in lege scripta et evangelica egit innumerabilia signa, portenta, miracula; tamen hæc omnia per respectum ad mirabilia et incomprehensibilia quæ in gloriosissima ac dilectissima sua Maria effecit, parva videntur modicique decoris.
Nempe in ea et per eam, imo ex ejus substantia, constituta est una persona ex re æterna et increata, et ex creata natura humana. Ipsa concepit et genuit præexsistentem æternam invariabilemque personam, et is quem totus non capit nec circumscribere potest orbis, in beatissimæ Virginis utero clausus est, finitus et circumscriptus. Ipsa concepit atque in utero circumdedit puerum qui primo die suæ conceptionis exstitit vir perfectus: vir, inquam, non corporis quantitate, neque ætate, sed mentis perfectione et omni virtute; qui eodem instanti quo cœpit esse in natura assumpta, factus est Deitatis comprehensor, beatus in superiori suæ animæ portione. In præclarissimæ ventre2
Mariæ celebratæ sunt nuptiæ personales inter Verbum æternum et assumptam ab eo humanitatem; atque in infinitum distantia, in ipsius sacratissimo utero immediate ac hypostatice sunt unita: sicque in unam convenerunt personam æternum et temporale, invariabile atque mutabile, natura Dei et forma servi; sic quoque præstantissima et incomparabilis Virgo facta est Patri æterno comparentalis.
Insuper ipsa a Spiritu Sancto est supernaturaliter fecundata;3 in ea convenerunt maternitas et virginitas; ex ejus utero clauso et integro permanente, egressus et natus est Filius Dei, procedens tanquam sponsus de thalamo suo.4 Ipsa sine carnali delectatione, cum spirituali exsultatione concepit, sine gravamine tulit, absque dolore ac tristitia peperit. In ipsa humanæ naturæ fragilitas, humani instabilitas cordis, feminei sexus infirmitas tanta gratiarum plenitudine est præventa, tanta virtutum perfectione corroborata, tot et tantis divinis charismatibus adimpleta, tantis munita profectibus, quod nunquam peccavit, quod mentis distractionem a Deo nunquam perpessa est, quod nullam unquam negligentiam est illapsa, quod nunquam inordinatum carnis aut fomitis motum est passa, quod nec in cibo, potu, somno, verbo, cogitatu, affectu aut sensu unquam saltem venialiter fuit culpabilis. Quam supernaturalia sint hæc, innotescit scientibus humanæ conditionis naturam, proprietatem, defectuositatem ac pronitatem in omne malum.
Hæc est suavissima ac serenissima Domina, quæ suum in se gestavit artificem, quæ omnium genuit Creatorem; in qua et per quam reconciliati sunt Deus et homo;5 quæ caput infernalis contrivit serpentis; per quam dignificata et honorata est omnis creatura; cui subjecta est omnis natura creata; per quam Deus altissimus innumerabilia fecit præclarissima prorsus miracula; quæ meritis suis ac precibus gratiam obtinuit conversionis innumeris etiam obduratis peccatoribus et malignis: imo et multis in mortalibus vitiis mortuis et defunctis, obtinuit reduci ad corpus ac pœnitere salubriter in corpore reinduto.
Ecce qualiter omnipotens, liberrimus et supergloriosissimus Deus, omnipotentiam, caritatem, pietatem, munificentiam, opulentiam libertatemque suam in præclarissima demonstravit Maria. Quæ omnia poterimus contemplari in ea: quia post assumptam Verbi æterni humanitatem, non est in universa machina mundi, in toto ordine rerum, tam præclarum et evidens, tam gratiosum, gloriosum et admirabile objectum contemplandi Deum in suis effectibus, ut felicissima virgo Maria.
Footnotes
Chapter 30 of 118