Skip to the text

Articulus 5

Quod ab infidelibus quoque amabilissima virgo Maria sublimiter commendetur.

BEATAM me dicent omnes generationes.12 Recte dixit Apostolus : Non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis. Unde præamanda et honorandissima hæc Maria, quo Spiritum Sanctum exuberantius gratiosiusque suscepit, eo clarius novit ac certius supernaturalia sibi divinitus impertita charismata, propter quæ prævidebat se a cunctis generationibus beatificandam, imo beatissimam reputandam ac nimis sublimiter beatam dicendam, utpote electissimam genitricem Fontis totius gratiæ, gloriæ ac salutis. Quod spiritu adimpleta prophetico prænuntiavit, dicendo : Beatam me dicent omnes generationes.3 Et hoc quare ?4 Quoniam (inquit) fecit mihi magna qui potens est. Hoc per Salomonem sic legitur prædictum :5 Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt. Etenim filii ejus sunt universi fideles : qui dum ad contemplandum excellentiam Mariæ sanctissimæ mentes suas extendunt, beatissimam eam esse cum ingenti devotione fatentur.

Denique tanta est beatitudo et excellentia ejus, ut non solum a generatione justorum et electorum, verum etiam a generatione pravorum ac reproborum beata dicatur; neque a fidelium et Christianorum generatione dumtaxat, sed a Sarracenis quoque perfidis et iniquis non mediocriter commendatur. Hinc quinto Alcorani capitulo recitatur : Angeli Mariam alloquentes, dixerunt : O Maria, omnibus viris mulieribusque splendidior, mundior atque jucundior, tibi ab universitatis Creatore mittitur summi nuntii gaudium cum Verbo Dei, cujus nomen est Jesus Christus, qui est facies omnium gentium in hoc futuroque sæculo, sapiens, vir optimus. Illa respondit : O Deus, quum virum non tetigi, filium quomodo concipiam? At angeli : Deo, inquiunt, nihil occurrit impossibile, omnia prout vult operanti. Ipse filium tuum cum divina virtute venientem, librum legiferum omnisque magisterii peritiam et testamentum ac Evangelium edocebit. Insuper eodem fertur capitulo : Uxor Joachim (utputa Anna) se gravidam sentiens, ait : Tibi, Deus creator, conceptum uteri mei vovens, ipsum tibi soli servientem devote postulo digneris colligere. Quum autem filiam peperisset, et nomen ei Mariæ imposuisset, dixit : Natam meam ejusque prolem, tuo, Deus, obsequio penitus devotas, a tentationibus et insidiis diaboli protege. Hanc, puta Mariam, Zacharias in suam tutelam suscipiens, quoties, ut orationes funderet, ad altare processit, fructus optimos intempestivos super eam invenit. Quæ ab illo interrogata unde hos sumeret, ait : A Deo, qui cui vult, dona facit innumera.

Ecce qualiter, Altissimo providente suamque præamantissimam Matrem honorificante, ipsa beatissima Virgo ab infidelibus quoque sublimiter collaudatur : imo, si quis coram Sarracenis contradiceret istis, et felicissimam Dominam virginem esse negaret, mox occideretur ab eis. Credunt equidem Sarraceni Jesum Nazarenum esse Messiam in lege a Prophetis promissum, ejusque gloriosissimam Matrem consistere virginem, et contradicentem his trucidarent. Verumtamen deitatem denegant Christi, asserentes quod purus sit homo et creatura tantum, non Deus : sicque honori deiformis Mariæ intolerabiliter derogant.

Footnotes

  1. 1 Cor. II, 12. ↩

  2. Luc. I, 48. ↩

  3. Luc. I, 48. ↩

  4. Ibid. 49. ↩

  5. Prov. XXXI, 28. ↩

Chapter 7 of 118