Articulus 12
De oblatione ac commoratione Virginis benedictæ in templo.
SUSCEPIMUS, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.12 Sicut ex præhabitis innotescit, devotissimi parentes suavissimæ et incomparabilis Virginis, quam ex annuntiatione angelica ac promissione acceperunt divina, voverunt se Deo oblaturos et ejus mancipaturos obsequiis: quod et fideliter impleverunt. Et enim ablactatam sacrosanctam gratiosissimamque infantulam duxerunt ad templum, et (sicut non solum in libro de Ortu ipsius apocrypho legitur, sed a sanctis quoque quibusdam Patribus, Epiphanio ac aliis, recitatur) posuerunt gloriosam Virgunculam circiter trium annorum, in infimo quindecim graduum per quos ascendebatur in templum in monte situm: quo facto, Puella sanctissima, per se, absque ducentis ac levantis subsidio, ascendit per universos gradus illos, non sine ingenti intuentium admiratione, ac si perfectæ fuisset ætatis.
Nec hoc incredibile videatur, quum et in quibusdam infantulis ubera adhuc materna sugentibus, visa sint signa et opera præcipuæ devotionis: quemadmodum in sancto et magno præsule Christi Servatio, qui in sua infantia atque lactatione frequenter per duos aut tres dies ab uberum suctione abstinuit, et inter nutrientis lactantisque brachia oculos sæpe ad cœlum levavit. Sic et electus Dei pontifex Nicolaus, quum infantulus baptizaretur, stetit erectus; secunda quoque quartaque feriis semel dumtaxat ubera suxit. Si tam gratiose præventi sunt, illustrati, confortati et moti famuli Salvatoris, ad præsignandum excellentiam futuræ eorum devotionis ac sanctitatis: quid sentiendum est de electissima Matre Omnipotentis, qui incomprehensibiliter et incomparabili gratiositate operabatur in sanctissima illa Virguncula mox matre sua futura, cujus mentem et corpus supernaturaliter ac specialissime gubernavit ac roboravit?3 Et si gloriosus Joannes Baptista adhuc in utero matris Christum cognovit, et de ejus præsentia exsultavit, usu rationis miraculose præventus: cur non amantissima Dei, quæ a nullo illustrium vincitur, imo et superat universos, credatur ex supernaturali illuminatione ante solitum tempus usu rationis frequenter præventa, et ante coætaneas suas assiduum et completum rationis usum sortita?
Postremo, decentissimum fuit ut præelecta concipere Dominum templi, in ipso templo consecraretur obsequereturque Domino, et suam infantiam in exercitiis expenderet sacris, atque ibidem instrueretur litteris sanctis.
Footnotes
Chapter 14 of 118