Articulus 18
De dignitate et sanctitate singulorum membrorum virgineæ Matris; et de copiosa jucunditate ipsius in præsentia, contrectatione et deosculatione Unigeniti sui.
EATUS venter qui te portavit, Christe, et ubera quæ suxisti.1 Quum Dominus et Salvator doctrinæ cœlestis fluenta evangelizando effunderet, una mulierum, sacræ ejus prædicationi toto corde intenta, atque ipsius eloquentiam sapientiamque vehementer admirans, ex interiori abundantia protulit suavissimum verbum jam allegatum.
Denique, quam vere et eminenter, quam singulariter et supernaturaliter dignificata, beatificata, et (ut sic loquar) deificata sint omnia fecundissimæ Virginis membra, ex Christi verbis docemur quibus suis dixit discipulis: Beati oculi qui vident quæ vos videtis, et aures quæ audiunt quæ vos auditis:2 dico enim vobis, quod multi Prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt; et audire quæ auditis, et non audierunt. Si ergo commendantur et beatificantur3 a Christo oculi et aures qui eum viderunt et audierunt, et si tam magnum ac salubre fuit Salvatorem videre et audire in carne, quod sancti Prophetæ et reges hoc avidissime optaverunt: quam magnum, saluberrium ac desiderabilissimum fuit, ipsum Dei Patris unicum Filium castissimo ventre concipere, portare, nutrire, parere, contrectare, et non solum interiori exteriorique visu videre ut Dominum Deum ac salvatorem, atque audire ut magistrum et prædicatorem, sed etiam ipsum quotidie per tot annos ad libitum intueri et audire ut unicum et amantissimum filium, imo ut sibi dignantissime subditum, ut cœlestem, spiritualem et specialissimum sponsum, ut familiarissime et amorosissime cohabitatorem domesticum ?
Beatissimi ergo sunt oculi summe suavissimæ et æternaliter benedictæ Mariæ, qui Deum incarnatum ita viderunt; beatissimæ aures ejus, quæ Christum sic audierunt; beatissimus tactus ejus, qui illum assidue ac maternaliter corporaliterque tractavit; beatissimus gustus ejus, qui cum Rege cœlorum quotidie comedit et bibit; beatissimus ejus olfactus, qui dulci Salvatoris odore frequenter est immutatus. Sacratissima ac suavissima ubera ejus, quæ universitatis opifici alimoniam præbere electa sunt. Felicissimum os et labia venerabilissimæ et præclarissimæ prorsus Mariæ, quæ Deum ex se natum infantulum toties et tam affectuosissima atque purissima affectione sunt osculata. Beatissimæ manus glorificandæ Mariæ, quæ Filium Dei ac suum tam crebro in se tenuerunt, circumferebant, duxerunt, et obsequia infantibus debita exhibuerunt eidem; beatissimum pectus ejus et brachia, juxta quod et inter quæ Dei Filius toties in sua infantia pie creditur quievisse; beatissimum collum ejus, ad quod puer Jesus ubera sugens virginea, toties sua extendit brachiola; beatissimi pedes ejus et crura, quibus processit ad prætacta Christi obsequia, et eum tam intra se nondum foris natum quam extra jam genitum bajulavit; beatissima ac splendidissima viscera ejus, in quibus omnipotens virtus, Sapientia increata et incarnata tot mensibus requievit.
Sic et cetera ejus membra rite beatissima prædicantur; et quod minus honestum apparere posset in ea, singulariori honestate, castitate et gratia in ipsa desuper honestatum agnoscitur. Hæc oculo mundo sunt contemplanda. Sicque de his viri devoti ac cœlitus illustrati, sinceriter ac devote sunt elocuti: O beatissima Mater ac Virgo purissima, quam sancta, suavia puraque oscula tenellis genis ac labiis atque clarissimis Christi infantuli oculis, hilariter ac reverentissime impressisti! O felices purissimique amplexus, quibus Sanctus Sanctorum, sanctitas ipsa immensa, et Mater sanctitatis ac pulchræ dilectionis se invicem amplectebantur! Quis cordis tui arcana nobis poterit reserare, optima et præamabilissima virgo Maria? Qualiter cogitatum tuum ad utrumque flectebas, dum unum eumdemque Filium Dei ac tuum in manibus tenens, nunc adorares ut Deum altissimum, nunc osculareris ut tuum puerulum? Quid lætitiæ habuisti in mente, dum talem ac tantum Filium tuis sacris lactasti uberibus, et circumferebas tuis brachiis sanctis, quæ ipsum fovebas in gremio, reclinasti in cunis et lecto, et osculabaris ore sereno?
O quanta, quam incomparabiliter grandia, quam unice ac saluberrime singularia sunt hæc, o benedicta ac divinissima virgo Maria! Quantum dilexit et qualiter præelegit te Deus omnipotens! quantum te honoravit! quam familiarissime et gratiosissime tecum egit! Quantum eum diligere et qualiter ei regratiari teneris! O delectabilissima Domina, o admirabilis ac felicissima creatura, quam vere dixisti, Quia fecit mihi magna qui potens est! Quam grata ac humili mente cecinisti, Magnificat anima mea Dominum!4 Quam sinceriter fatebaris, Exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo!5
Ecce venerandus et magnus ille patriarcha Abraham, pater tuus, imo potius servus ac filius tuus, exsultavit ut videret diem Christi filii tui;6 vidit, et gavisus est: qui tamen Filium tuum non vidit nisi in spiritu aut figura. Et si tantus vir, ex imaginaria, spirituali aut typica visione Christi futuri ita gavisus est, atque cum tam ingenti affectu ipsum optavit videre: quam præcordialiter tu, felicissima mens, laudabilissima semper Maria, in ipsius Christi filii tui gaudebas præsentia et adspectu? Certe tanto plus quanto amplius eum amasti, quo clarius cognovisti, quo familiarius cohabitasti, quo licentius contrectasti.
Postremo, Simeon ille justus ac timoratus, viso Filio tuo, quem tam diu ac fervide fuerat præstolatus, gavisus est vehementer, imo ineffabiliter, apprehenditque puerum Jesum in ulnas suas, et benedixit Deum Patrem, ac dixit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace.7 Verum sanctus et sapiens senex ille te, o gloriosa Maria, o affectuosissima Mater, sapienter præavisavit, et contra futuros tuos dolores congrue præmunivit, admonens te sic de Filii tui majestate atque præsentia gloriari, ut nihilo minus scires te cum illo et propter illum multa passuram. Hinc dixit ad te de Filio tuo: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur;8 et tuam ipsius animam pertransibit gladius.
Footnotes
Chapter 20 of 118