Skip to the text

Articulus 9

De nativitate illustrissimæ Virginis, et gaudio glorioso quod tunc fuit in mundo.

MULTI in nativitate ejus gaudebunt. Sicut aurora propinquius se habet ad diem quam Lucifer stella, sic sapientissima virgo Maria propinquius atque similius habuit se ad Christum quam gloriosus Joannes Baptista. Quum ergo de ipso sancto Baptista desuper sit prædictum patri ejus ab angelo sancto, Uxor tua pariet1 tibi filium, et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt2 (et hoc in signum quod ipse felix Præcursor annuntiaturus fuit et prædicaturus aperte Salvatorem mundi, Filium Dei, venisse in carne, atque in signum gaudii quod angeli sancti Christo nato intra se habuerunt, Deumque laudando forinsecus ostenderunt: quod et angelus unus insinuavit pastoribus, Annuntio, inquiens, vobis gaudium magnum, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus); hinc credendum pie videtur, quod in nativitate gloriosissimæ virginis Mariæ dulcissimæ præcipuum exstitit gaudium, non solum ejus parentibus, sed et vicinis atque cognatis, ex inspiratione Omnipotentis, imo angelicis quoque spiritibus, ac multis electis hominibus tunc in mundo viventibus, qui tunc ex inspiratione secreta insolito quodam gaudio perfundebantur, sed et sanctis in limbo detentis.3

Hinc in Revelationibus S. Brigittæ recitatur præamanda ac honorandissima semper virgo Maria ad ipsam Brigittam esse locuta: Tempus in quo fui concepta, bene potest vocari pretiosa et aurea hora. Tunc namque incepit principium universorum, et tenebræ quasi festinabant converti in lucem. Deus etenim singulare quoddam et a sæculo absconditum facere voluit in me opere suo, quemadmodum fecit in arida virga florente. Porro, dum nata fui, amici Dei qui longa exspectatione erant detenti, Deo eis inspirante, dicebant:4 Cur amplius jam dolemus? Gaudendum magis est nobis, quoniam nata est lux qua illuminabuntur tenebræ nostræ et desiderium nostrum perficietur. Angeli vero gaudebant, dicentes: Natum est in terra quoddam desiderabile bonum, ac specialis amica Dei, per quam reformabitur in cœlis et in terris pax vera, et ruinæ nostræ instaurabuntur. Vere, filia mea, dico tibi, quod nativitas mea fuit verorum initium gaudiorum, quia tunc prodiit virgula de qua processit flos ille quem reges et Prophetæ desiderabant videre.5 Dæmones quoque non latuit mea nativitas, sed dicebant: Ecce nata est virgo quædam, quid faciemus? Nam mirabile quid cernitur in ea futurum. Si adhibuerimus ei omnia retia malitiæ nostræ, confringet ea ut stuppas.

Præterea de his loquitur vir illustris, Honorius anachoreta: Nascente beata Maria, illuminata sunt omnia. Nempe, dum nata est Virgo sacratissima, præelecta et in æternum benedicta virgo sancta Maria, tunc ineffabilis gratia divina dixit verbis ac rebus: Ecce adsum. Tunc quippe cœpit patescere recto orientis tramite luminosa cœlestis gratiæ fenestra, quæ sui luminis abundantia, cœlestia simul et terrestria perfuderat universa, per quam Deus nos præ solito cœpit misericorditer intueri. Per te, o præamabilissima, suavissima virgo Maria, veri Solis aurora progreditur, indeficiens Sol justitiæ oritur, mortis tenebræ effugantur, filii lucis instaurantur, via salutis ostenditur, veritas illuminatur, vita invenitur, Deus gratiæ facie ad faciem agnoscitur, et Rex gloriæ in decore suo oculo ad oculum gloriose desiderabiliterque videtur.67 Hæc Honorius.

Itaque ex inductis elicitur, quod sicut inter Christum et ejus præcursorem serenissima virgo Maria media est, utpote sanctior ac toti mundo salubrior ipso Joanne, sed minus sancta quam Christus; sic gaudium quod fuit in ejus nativitate, habuit se medio modo inter gaudium quod fuit in nativitate sancti et magni Joannis, et gaudium quod in nativitate exstitit Salvatoris: ita quod major generaliorque jucunditas fuit in sincerissimæ nativitate Mariæ quam S. Joannis Baptistæ.

Footnotes

  1. Ibid. 13, 11. ↩

  2. Luc. 1, 14. ↩

  3. Ibid. 11, 10, 11. ↩

  4. Num. xvii, 8. ↩

  5. Luc. x, 21. ↩

  6. Is. xxxiii, 17. ↩

  7. Ps. xxxii, 8. ↩

Chapter 11 of 118