Skip to the text

Articulus 24

De annuntiatione dominica facta Virgini gloriosæ.

MISSUS est angelus Gabriel a Deo in civitatem Nazareth ad virginem. Producturus Omnipotens quosdam electos et eximios viros, eorumdem per angelos sanctos præenuntiavit conceptum, nomen, officium, gratiam, vitam: quemadmodum patet in veteri Testamento de Isaac, Samsone atque Josia; in novo etiam Testamento de beatissimo Joanne Baptista.1 Quanto magis unigeniti Filii Dei incarnationem, conceptum et nativitatem ex Virgine præelecta, decuit ei prænuntiari per angelum sanctum? præsertim quia in hac incarnatione unici Filii Dei, præclarissima virgo Maria fuit assumenda in sponsam Patris æterni ad concipiendum ac pariendum unicum Filium ejus: in desponsatione autem et matrimonio requiritur consensus personæ accipiendæ. Venit ergo desuper missus paranymphus, et in primis accipit gloriosissimæ benevolentiam adolescentulæ, salutans eam celeberrima, imo inaudita antea salutatione: Ave (inquiens), gratia plena, Dominus tecum; benedicta tu in mulieribus, hoc est præ universis personis feminei sexus repleta donis gratuitis virtutibusque infusis et gratia gratificante. In quibus tamen omnibus Virgo gratiosissima adhuc non fuit tam plena quin in eisdem profecit quotidie, saltem quoad actum, quamdiu fuit viatrix in mundo.

Denique, solennissima salutatione ista audita, turbata (id est vehementer admirata) est Virgo humillima, quæ minima fuit in oculis suis, et sub omni se humilians muliere. Et congrue retulit Evangelista, quod turbata fuit in sermone hoc angeli, non in apparitione illius, quemadmodum de Zacharia narravit quod turbatus est angelum videns. Creditur quippe, quod Puella sanctissima videre angelos fuerit assueta, quod item spirituum discretionem habuerit.

Præterea, certissime sciens angelus gratiosissimam Virginem suæ denuntiationi ac desponsationi divinæ acquieturam et consensuram, per modum certæ assertionis ei prædicit, quod cœlestis sponsi ac Patris æterni conceptura sit Filium: Ecce (inquiens) concipies ac paries filium, et Filius Altissimi vocabitur.23 Quod prudentissima et in lege ac Prophetis erudita Puella, de rege Messia in lege ac Prophetis promisso et prænuntiato intelligendum esse advertens, mox inquisivit: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?4 tanquam dicat: Merito quæro qualiter istud continget, quoniam omnino, quantum in me est, propono, sicut et vovi, non cognoscere virum.

Quocirca rite inquiritur, cur beatissima hoc quæsivit, quum (Ambrosio teste) ex Isaia didicerit: Ecce virgo concipiet. Respondet Ambrosius: Legit, Ecce virgo concipiet; sed quomodo fieret, non legit. Nam quomodo fieret, nec tanto Prophetæ fuerat revelatum. Sed his obviare videtur, quoniam Isaias eo ipso quo ex revelatione divina cognovit virginem non ex virili semine concepturam, certus fuit supernaturali modo ac divina id futurum virtute. Unde et rursus de tali Christi nativitate vaticinans:5 Ascendet (inquit) sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Et est sensus, quod sicut virgultum oritur ex terra non seminata, et radix de terra non compluta, sic Christus nasciturus esset ex virgine a viro non fecundata. Pari ratione id ipsum Christifera novit Maria. Et respondendum, quod utique in generali tam sacratissima Virgo quam Isaias noverant Christum divina virtute ex intacta virgine nasciturum; in particulari tamen non noverant hoc ita distincte sicut angelus id expressit gloriosæ Mariæ.

Porro, audita informatione Archangeli, illuminatissima atque docilissima Virgo mox credidit et consensit:6 Ecce (inquiens) ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum. O Maria dulcissima, quam ineffabiliter honorata es in hac annuntiatione dominica atque angelica, in qua Pater excellentiæ infinitæ offert se tibi accipere te in singularem et unicam sponsam, ut habeat te sibi comparentalem familiarissimamque amicam et sociam! Offert tibi, o omnium beatissima creaturarum, unigenitum Filium suum ex sua substantia æternaliter natum, ut sit tuus, non solum eo modo quo est omnium timentium se et diligentium nomen suum, quorum est per gratiam et amorem, sed specialissimo modo per nativitatem ex tua substantia :789 quo utique modo nullius est, post Patrem æternum, nisi tui solius. Hunc Unigenitum suum sibi infinita dilectione amabilem et amatum, tibi, o sacratissima Maria, nuntiat, offert, mittit, committit et præstat in filium. Vide qualiter sentit de te, quam dignam ac venerandam te arbitratur, qui te sibi tam familiarem, similimam ac propinquissimam habere dignatur.

Itaque, Deo præcipiente, angelus jucundissimos saluberrimosque rumores a cœlo delaturus in mundum, mox descendit, salutat Virgunculam pudicissimam, honestissimam Puellam jucundissimo veneratur elogio. Quæ audito modo qualiter mox futura esset genitrix Filii Dei, dicente Archangelo, Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei;1011 cognita quoque imprægnatione felicis suæ cognatæ Elisabeth, gavisa est vehementer : et sancta magnanimitate assumpta, prævalente in ea sanctissimæ caritatis ardore fortissimo, zelo quoque fraternæ salutis ac redemptionis communis totius humani generis, toto affectu concupivit fieri Mater Dei, ac Salvatorem concipere mundi; et modestissimum atque humillimum dedit responsum, dicendo : Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum. Et sic tunc æquivalenter locuta est, Osculetur me osculo oris sui :12 hoc est, ipse qui olim multifarie multisque modis locutus est patribus13 in Prophetis, imo patribus ac Prophetis per angelos sanctos, jam instante plenitudine temporis, in propria persona descendat ad me, et per incarnationis suæ mysterium immediate mihi jungatur, me amplectatur, meoque utero circumdetur, ac demum natus ex me, me quoque corporaliter osculetur.

Prolatis autem a sacrosancta juvencula verbis prætactis, Ecce ancilla Domini, etc., protinus Deus Pater assumpsit sibi eam in sponsam præcipuam, eamque mystico spiramine fecundavit, induens Unigenitum suum substantia carnis Virginis benedictæ, quæ tunc in instanti Deum, Dei Filium, verum Deum, concepit. O felix et desideratissima hora, hora ab æterno præordinata, Patriarchis ac Prophetis in lege naturæ ac lege scripta promissa, in qua misit Deus Filium suum in terram, ut homines faceret filios Dei !14

Præterea, præinductis concordant quæ in Revelationibus S. Brigittæ recitantur. In quarum una legitur Maria piissima ad Brigittam elocuta : Quum audissem quod Deus legis redempturus esset mundum et nasciturus ex virgine, tanta circa eum caritate fui affecta, quod non nisi ipsum cogitavi ac volui, et jugiter affectavi ut viverem usque ad tempus suæ nativitatis, si forte fieri promererer indigna suæ matris ancilla. Quumque quadam vice sollicite cogitarem qualis et quanta esset gloria ineffabilis et interminabilis Dei, et de ejus beatitudine admirarer, vidi mirabilia tria : vidi etenim sidus, sed non tale quale fulget in cœlo; vidi lumen, sed non quale lucet in mundo; sensi odorem, sed non quasi herbarum aut rerum similium, imo vere ineffabilem atque dulcissimum, quo tota replebar, et præ gaudio exsultabam. Inde statim audivi vocem, sed non de ore humano : qua audita, verebar ne forte esset illusio. Et statim apparuit ante me angelus Dei in specie hominis pulcherrimi, dicens : Ave, gratia plena.15 Quo audito, mirabar cur me taliter salutaret, quoniam reputabam me indignam ad salutationem hujusmodi.16 Quumque audissem ab angelo qualiter Filium Dei conciperem, ferventissimum affectum habui esse Matrem Dei, et præ amore tunc dixi : Ecce ancilla Domini, etc. Ad quod verbum concipiebatur Filius Dei in utero meo cum ineffabili exsultatione animæ meæ omniumque membrorum corporis mei, et portavi eum in utero sine dolore, aggravatione ac tædio; humiliavi me quoque in omnibus, sciens eum quem portabam, esse Omnipotentem.

Footnotes

  1. Reg. 2. 1, 13. ↩

  2. Is. vii, 14. ↩

  3. Luc. i, 31, 32. ↩

  4. Ibid. 34. ↩

  5. Ibid. 111, 2. ↩

  6. Luc. 1, 28. ↩

  7. Ibid. 12. ↩

  8. Ibid. 29. ↩

  9. Luc. i, 28. ↩

  10. Ibid. 26. ↩

  11. Luc. 1, 25. ↩

  12. Cant. 1, 1. ↩

  13. Hebr. 1, 1. ↩

  14. Galel. 4, 5. ↩

  15. Luc. i, 28. ↩

  16. Luc. 1, 1 et seq. ↩

Chapter 26 of 118