Articulus 7
De plena nobilitate gloriosæ ac benedictæ Mariæ in anima et corpore; et quid sit nobilitas carnis.
In omni populo et in omni gente primatum habui.1 Naturam humanam ab unigenito Dei Filio assumendam decuit undique decorari ac vere nobilitari, tam in se quam in sua origine: ideo condecens erat ut ex nobilissima virgine Verbum Dei incarnaretur. Nec obest quod sacratissima Virgo non erat immediata filia regis aut præsulis, nec in divitiis constituta aut temporali dominio elevata. Quamvis enim, juxta Philosophum, nobilitas carnis videatur esse opulentia antiquata, quia per opulentiam incipiunt homines nobilitari, exaltari, præesse (nam, ut ait Scriptura,
Proe. xiv, 20. amici divitum multi :2 sicque per divitias potentia quædam acquiritur ex multitudine amicorum ac ministrorum ; potentes autem ac locupletes ad dignitates, præsidentias et officia promoventur, sicque nobilitantur) ; multa tamen ad veram et plenam nobilitatem personæ concurrunt et exiguntur, videlicet, opulentia in se aut in progenitoribus, bonitas complexionis, libertas conditionis, probitas morum, ingenita dispositio ad actus præclaros, dignitas quoque originis ex parentibus mediatis et immediatis contracta.
Mariale, q. xxv. Denique, secundum Albertum in libro de Laudibus gratiosissimæ Virginis, nobilitas consistit et consideratur in tribus, puta, in causa, in substantia, in efficientia : in causa, hoc est in dignitate et eminentia progenitorum sive parentum ; in substantia, hoc est in possessione donorum naturæ et gratiæ, seu etiam bonorum fortunæ ac laudabilium proprietatum ; in efficientia, hoc est in præclaris effectibus. Et hæc tria excellentissime exstiterunt in gratiosa et gloriosa Maria : quia, ut præcedenti patebat articulo, ex sanctorum Patriarcharum et Prophetarum, ex regum atque pontificum semine orta est. In naturalibus quoque præ ceteris mulieribus elegantissima fuit, ut infra dicetur. Similiter in charismatibus gratiæ, non solum inter mulieres, sed etiam inter viros, post Unigenitum suum tenet primatum. A parentibus item satis divitibus est exorta. Porro præclaritas et excellentia effectuum ejus exprimi nequit. Ipsa namque in his omnem puram creaturam incomparabiliter incomprehensibiliterque transcendit : quippe quæ Unigenitum Patris æterni, verum Deum, concepit, peperit, contrectavit, lactavit, nutrivit ; quæ ad totius mundi redemptionem, post unicum Filium suum excellentissime est cooperata ; quæ in omni virtute et dono Spiritus Sancti præclarissime fuit heroica ac divina, virtutum quoque et donorum actus in termino excellentiæ est laudabilissime exsecuta.
Itaque ab omni indigna servitute et servilitate fuit liberrima, per quam universum genus humanum a servitute peccati, a jugo et subjectione diaboli, a corruptionibus ex peccato originali secutis, ab obligatione æternæ damnationis est liberatum. Nempe, si vere liberi sunt quos Filius liberavit, ut ipsemet Filius Dei ac Virginis testatur, quanto magis vere libera est quæ mater est tanti liberatoris ?3 Nonne ipsa est per quam omnis creatura a servitute corruptionis4 liberata est, et tandem hujus liberationis effectum multiplicem plenarie consequetur in libertate gloriæ filiorum Dei, ubi cessabit, completo judicio, omnis prælatio creaturæ super creaturam, ubi et servus liber est a domino suo creato, non a Domino increato, cui servire et subjici, summa ingenuitas esse monstratur ?
Innotescit igitur ex prætactis, quod nobilitas secundum carnem multa includit. Dum enim homo ignobilis incipit abundare divitiis, delicatioribus cibis ac potibus utitur, ex quibus generatur melior sanguis et nobilitatur complexio, mens quoque ad exercitia rationis magis acuitur. Sic demum complexione nobilitata et mente melius disposita, incipit homo honestioribus exercitiis occupari, magnanimis fieri, parva adversa et damna minus curare, parva et vilia minus attendere, modica lucra minus appetere ; adversarios minus vereri, munuscula minus expetere, libertatem amplius affectare ; majorum consortia adipisci, cum excellentibus personis sociare connubia, earumque proprietates, mores, strenuitatem ac opera imitari : sicque natura primo ignobilis ac servilis, per consuetudinem bene victa, in contrarium transmutatur. Imo, quanto hoc ipsum a remotiori ac diuturniori radice ad ramos transmittitur, tanto plus inclinatio naturæ firmatur, inseparabiliorque efficitur, ita ut in sobole, quantum est ex parte naturæ, inveniatur inclinatio naturalis ad consimilia suis parentibus. Et hæc appellatur nobilitas carnis, quæ quantum est de sui natura, semper ad honesta atque decentia magis quam ad vilia inclinatur, nisi forsan libertas arbitrii, consuetudo prava, aut alia causa extrinseca operetur et inducat contrarium.
Constat itaque, quod nobilitas non est tantum ex qualitate complexionis, quum rex seu alia persona illustris, quamvis melancholicæ aut phlegmaticæ complexionis, communiter audacior, magnanimior largiorque consistat rustico complexionis sanguineæ sive cholericæ. Præterea, quamvis anima rationalis sit immediate per creationem a Deo, non ex traduce aut ex eductione materiæ, tamen secundum dispositionem carnis cui infunditur, communiter operatur; et prout a corporis sui proprietate ad aliquid magis aut minus inclinatur, secundum hoc communiter affici solet et operari.
Postremo, de proprietatibus nobilium tractat Philosophus in libris Politicorum, et ait quod nobilium sunt quatuor proprietates seu mores laudabiles. Primo enim communiter sunt magnanimes, et tendunt in magna. Secundo, solent esse magnifici, id est magna agentes atque ad grandes sumptus præ aliis inclinati. Tertio, solent esse industrii ac dociles, seu bene capaces, quoniam ab infantia inter nobiles, morigeratos et expertos sunt conversati, a quibus instrui ac reprehendi consueverunt. Quarto, solent esse politici et affabiles. In loquendo quoque, vescendo, ac aliis gestibus, sunt communiter magis faceti et honestiores. Habent etiam aliquos vituperabiles mores, specialiter duos, secundum Philosophum: quia sunt nimis avidi excellentiæ ac honoris; et solent despicere suos progenitores, quibus se reputant nobiliores, quoniam ex utroque parente trahunt nobilitatem. Imo, quum nobiles communiter sint divites, et omnes divitum mores, secundum Philosophum, sint vituperabiles, una proprietate excepta; ideo mores nobilium, secundum quod divites sunt, pene omnes sunt mali. — De hac materia, et quid sit nobilitas carnis, in libro de Vita et regimine principum plenius scripsi. Et quamvis nobilitas carnis parum habeat laudis, dum tamen nobilitas carnis atque nobilitas cordis in eodem conveniunt, se invicem ornant.5
Footnotes
Chapter 9 of 118