Skip to the text

Articulus 16

Quod per intemeratam divinissimamque Mariam sol et luna, imo cuncta cœlestia, et elementa ac inferiora, dignitatem præcipuam sunt sortita.

DEUS, qui fecit mundum et omnia quæ in eo sunt, manibus humanis non colitur, indigens aliquo.1 Non ob sui ipsius indigentiam, commodum aut profectum, perfectus et invariabilis Deus condidit quidquam, sed ad creaturarum utilitatem cuncta creavit : et quanto Creator omnipotens ad suas creaturas gratiosius atque propinquius se inclinat et applicat, tanto creaturæ sublimius exaltantur, et magis dignificantur ; atque, ut asserit Leo Papa, ipsius ad ima inclinatio, est nostra ad summa provectio. Denique omnis creatura aliquid divinæ participat bonitatis, et per hoc suo Creatori aliquo modo assimilatur : non quod aliquid univoce Creatori ac creaturæ conveniat, aut eadem in utrisque exsistat natura.

Quum ergo ex te, o vere beatissima ac venerabilissima virgo Maria, Creator æternus creatam naturam assumpserit, atque in proprio esse increato ac personali suppositaverit eam, factus veraciter homo ; constat quod primum in te et per te Dominus universorum maxime et profundissime inclinaverit se ad creata, propinquissime quoque applicuerit se eisdem : in tantum, quod qui omnia fecit, factus est aliquid omnium ; et qui infinita ac prorsus incomparabili dignitate et excellentia transcendit cuncta opera sua, factus est ejusdem speciei cum aliquibus illorum, imo et similis cunctis in genere. Ejusdem quippe rationis ac speciei est humanitas quam assumpsit, cum humanitate hominum ceterorum, atque per eam cum omni creata substantia convenit, saltem in genere : sicque per hoc potissime sublimavit, honoravit et dignificavit creata, præsertim ea quorum assumpsit naturam.

Insuper, per hoc quod ex splendidissima ac deificatissima virgine Maria Deus creator factus est homo et conversatus est in mundo, usus est in propria persona creaturarum suarum obsequiis :2 terram calcans, aerem attrahens, aquis se abluens, residens ad ignem, cibis ac potibus vescens, imo et corpus ex elementis mixtum accipiens. Hæc autem est præcipua dignificatio creaturarum, quod sic Creatori suo in propria ejus persona ministraverunt. Itaque, ex hoc terra illa promissionis, olim inquinata sceleribus Amorrhæorum, facta est terra sancta : quia in ea conversari, commorari et ambulare elegit atque dignatus est Creator ipsius. Sol quoque et luna ac sidera, in ministerium gentibus cunctis creata, ex hoc dignificationem grandem adepta sunt, quod suo superdignissimo Creatori luxerunt et obsecuta noscuntur ;3 conformiter orbes cœlestes, qui suum incircumscriptibilem Creatorem intra se continuerunt et concluserunt hominem factum ; simili modo angeli sancti, qui super ipsum hominis Filium descenderunt et ascenderunt, atque in deserto ministraverunt eidem.4

Præterea, orbes cœlestes, sidera ac planetæ, elementa et mixta, indecentiam quamdam et ignobilitatem incurrisse ac passa videntur, per hoc quod indignis vitiosisque servierunt hominibus atque idololatris. Verum per benignissimam excellentissimamque Mariam, econverso multo majorem decentiam ac nobilitatem recuperasse et obtinuisse cernuntur, dum proprio Creatori in sui ipsius persona impenderunt obsequium. O si tanti honoris habuissent notitiam, quam hilariter hoc fecissent ! Amplius, ab excellentia Creatoris distabat olim in infinitum totius conditio creaturæ. Sed per benedictam suavissimamque Mariam, atque in medio uteri ejus castissimi, facta est unio Creatoris ac creaturæ immediata, et in unam convenerunt personam Deus et homo, increata et creata natura.

Ecce quantum omnis creatura et totum universum tenetur suo modo honorare et amare Mariam Deiferam. Merito gloriosissima Virgo creaturis omnibus est prælata, per quam tantam dignificationem sortita est omnis natura creata. Ecce quantum gaudent mechanici, quantum putant se honorari, si princeps aut rex terræ ipsorum dignetur ferre vestem eorum cum signo officii eorumdem. Multum ergo sublimata est omnis creatura, dum ex benedicta et summa Maria Creator omnipotens indutus est creata natura.

Footnotes

  1. Act. xvii, 24, 25. ↩

  2. Joann. I, 16 Baruch. 1, 38. ↩

  3. Deut. IV, 19. ↩

  4. Joann. I, 51 Matth. IV, 11. ↩

Chapter 18 of 118