Articulus 22
Quam specialiter et ineffabiliter Deus hanc Virginem dilexit ac prædilexit, elegit et præelegit.
EGO dilecto meo, et ad me conversio ejus.1 Diligere, est alicui bonum velle. Illud ergo Deus plus diligit cui majus tribuit bonum. Ut ergo intueamur quantum et qualiter Deus omnipotens ab æterno dilexit gloriosam optimamque Mariam, pensemus quid ei contulerit. Nonne Pater æternus consubstantialem et unicum Filium suum, quem certe tam infinite amat sicut se ipsum, misit et dedit Virgini gloriosæ in filium verum, fecitque eam sponsam suam singularem et sibi comparentalem, atque præ omni creatura in esse creato subsistente eam honoravit ac sublimavit, ita ut omnes quoque cives triumphantis Ecclesiæ eam jure fateantur dominam suam, reginam et imperatricem, utputa Dei ac Creatoris eorum matrem?
Præterea, unio ex amore procedit. Tanto itaque specialius ac eminentius Deus adorandus dilexit et præelegit Mariam, quanto intimius, propinquius ac familiarius se ei univit. Sed huic gloriosissimæ Mariæ Deus conjunxit se, non solum per gratiarum charismata, per illuminationem, dilectionem aut adhæsionem extrinsecam, sed item per naturalem et realem quamdam identitatem: quia factus est aliquid ejus, eo modo quo proles est aliquid suæ parentis. Etenim aliquid substantiæ Virginis sacræ assumpsit, et hypostatice atque realiter illud sibi univit, et habitavit in medio ejus. Denique, tam inseparabiliter sibi conjunxit mentem beatissimæ et gratiosissimæ hujus Mariæ, etiam in utero matris suæ, quod ipsa deinceps nunquam potuit peccare aut separari a Deo. Quumque ipsa unica Dei amica ratione uti cœpisset, mox indesinenter Deus sublimis mentem ipsius magis ac magis sibi conjunxit, eam in omni caritate, veritate et gratia faciens incessanter proficere, sicque ipsam assidue spiritualiter ditans, largissime implens et amorosissime superadimplens. Ex quo innotescit quam specialissime ipsam dilexit.
Amplius, amicorum est eadem velle et nolle. Idcirco, tanto plus diligit Deus mentem creatam, quanto perfectius eam conformat suæ voluntati divinæ et increatæ. Quum itaque Deus majestatis et gloriæ infinitæ mentem Mariæ dulcissimæ tam perfectissime conformaverit sibi, quod ipsa beatissima Virgo nunquam aliquid voluerit, optaverit, effecerit aut omiserit displicens aut contrarium Deo, aut aliter quam Deus voluit eam velle, optare, committere sive omittere, imo in omnibus illis toto corde ipsa concors, conformis et placita fuerit Deo; constat quod specialissime et ineffabiliter ipsam dilexit. Insuper, amicorum est mutuo sibi pandere sua secreta. Ideo Conditor benedictus tanto excellentius sacratissimam dilexit Mariam, quo ab exordio redemptionis humanæ ei familiarius, clarius atque solennius revelavit incerta et occulta sapientiæ2 suæ, ac decreta sui consilii super salvatione generis humani per incarnationem et passionem Verbi æterni.3 De qua re per Gabrielem archangelum gratiosissimam adolescentulam informavit, et certificavit eamdem, affirmans ex ea et in ea et per eam tantum humanæ salutis complendum esse mysterium.
Postremo, ut partim patuit ex inductis, et infra clarius elucescet, Deus munificentiæ infinitæ, divitiis gratiæ suæ in via atque divitiis gloriæ suæ in patria tam munificentissime suam dilectissimam adimplevit Mariam, quantum sine personali unione potuit pura capere creatura, aut ei desuper dari condecuit.4
Laudemus ergo et jugiter glorificemus Deum omnipotentem, æternum, immensum, in hac sua præclarissima creatura, singulari et præcarissima sponsa, eo quod bonitatis, pietatis ac caritatis suæ immensitatem, liberalitatis suæ interminabilitatem, sapientiæ suæ profunditatem et omnipotentiæ suæ virtutem tam præexcellenter in ipsa monstravit, non solum ad ipsius felicissimæ Mariæ salutem, honorem et laudem, imo etiam ad omnium nostrum opem, profectum et gloriam : quia per ipsam unicam suam amicam decrevit omnibus nobis copiose succurrere, implens eam tam admirabili ac liberalissima plenitudine opulentiæ suæ, quatenus de plenitudine ejus omnes accipiamus. Itaque, si hanc serenissimam amabilissimamque Mariam, qua post Deum nulla persona creata amabilior exstat, vere diligimus, totis congratulemur ei præcordiis de omni hac excellentia et præelectione ipsius, et quia ita divino amore præventa est ; ac super his tota mentis alacritate regratiemur Altissimo.
Footnotes
Chapter 24 of 118